Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

INDUERE, varia habet significata: sed tamen ferme omnia in illis duobus generibus conveniunt, quod significet vel ornari aliquem aliqua re, vel eam illi penitus arctissimeque adiungere, ut propriam: sicut homo induit, sibique penitus adiungit et quasi adglutinat vestimentum, ut iam quasi unum quid, et non amplius res diversae esse vide antur: sicut in hoc exemplo ista vis metaphorae elucescit. Psal. 109. Dilexit maledictionem, ideo veniat ei: et noluit bene dictionem, ideo elongetur ab eo. Induat maledictionem sicut vestimentum, et veniat sicut aquae in medio eius, et sicut oleum in ossa eius. ubi energia metaphorae induitionis singularem ac intimam quandam appropriationem denotat. Induere collum equi tonitru, Iob 39. id est, sumere sibi collum equi valde hinnientis. Indui confusione: pro, confundi, pudefieri, Ezechielis septimo. Rex lugebit, et princeps induetur confusione. Sic Indui pudore, Psalmo 109. Induantur adversatii mei pudore, et operiantur sicut vestimento pudore suo. id est. penitus contundantur, et ignomima prorsus obruantur. Eadem phrasis, ac in eodem sensu, reperitur etiam Psalmo 132, Iob 8. Induere gloriam et fortitudinem: id est, ornare ac exhibere se fortem et gloriosum, Psalm. nonagesimotertio : Dominus regnat, gloriam induit, induit Dominus fortitudinem. Isaiae 51, Indue te fortitudine รด brachium Domini. id est, fortiter agendo, et potenter adversarios tuos castigando, declara te esse fortem, atque ita gloriam tuam apud homines nunc te contemnentes assere. Psalmo 104. Gloriam et decorem indutus es id est, talis agnosceris. Iustitiam induerc, est iustitiae vacare, aut etiam iustum fieri. Psalmo 132. Sacerdotes tui induant iustitiam. Iob 29. Iustitiam induebam, et induebat me tanquam pallium. id est, prorsus adiunxeram me iustitiae, eive deditus eram. Indui aliquem salute, Psalm. 132. id est, servare eum. sic enim ibi bis repetit: primum petens a deo, ut sacerdotes eius induant iustitiam, et sancti eius iubilent, scilicet prae gaudio, de accepta liberatione: postea promittit Deus, se illos vestiturum aut ornaturum salute nimirum ita ut et toti Ecclesiae eorum functio sit salutaris. Eadem phrasis de sacerdotibus etiam 2. Paralipomenon 6 reperitur. Indui veste violentiae, Psal. 73. pro, violentiam excercere Hieremias capite quadragesimotertio , praedicens regem Babylonis depraedaturum, et sibi subiugaturum Aegyptum, inquit: Et induet terram Aegypti, quemadmodum induit se pastor pallio suo. id est, illam sibi penitus adiunget, et spoliis praedaque eius sese penitus ornabit. Dicuntur etiam pascua inanis pecudibu:, cum ea gregibus passim operiuntur. Spiritus induere aliquem dicitur. cum ita potenter intrat in hominem, ibique agit, ac per eum laborat, ac si homo indueret vestimentum, eoque opertus operaretur. 1. Paralipomenon 12. Spiritus induit Amasam principem. id est, potenter eum movit ac excitavit, etc. et 2. Paral. 24. Spiritus autem Dei in duit Zachariam, id est, excitavit eum ut obiurgaret populum transgredientem mandatum Dei. Corruptibile et mortale hoc induet incorruptibilitatem et immortalitatem: id est, mutabitur in talem conditionem aut naturam, fiet tale: prima Corinthiorum decimo quinto : Verum ibi alia ratio est figurae. Dicumur enim et exuere aut deponere hoc tabernaculun, ut vestimentum mortalis corporis, et assumere immortale, spirituale, ac gloriosum. Sic et Eph. 4, ac Colos. 3, iubemur exuere veterem hominem cum suis pravis factis, et induere novum: id est, mortificare veterem Adamum, eique fortiter resistere, nec pati ut regnet in nobis, aut per nostra membra malas actiones patret. Contra iubemur novum hominem induere. Sic et Rom. 13. iubemur abiicere opera tenebrarum, et induere arma lucis. Induere CHRISTUM, est, ita fide eius omnia beneficia apprehendere, ac prorsus in eius corpus, ut illi proprium membrum incorporari, ut possimus cum Paulo dicere: Vivo autem non iam ego, sed vivit in me Christus. De tali amictu loquitur Apostolus Rom. 1, et Gal. 3. Quoquot baptizati estis, Christum in duistis. Induam eum tunica tua, Isaiae 22. id est, faciam ut succedat in functionem et opes tuas. Induere fortituoine tua Zion, et induere vestimentis gloriae Isa. 52. id est, sis fortis et animosa, teque exorna. Sic Christus dicitur Isaiae 59, indutus iustitia ut lorica, quia scilicet iustitia sua vicit peccatum, Satanam et mortem: sibi insuper gloriosum regnum populi iustificati erigere. Dicitur etiam induisse arma vindictae et zeli. id est hisce instructum venisse ad expugnandum regnum Satanae, et erigendum suum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.