Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

INCIRCUMCISUS primum ac proprie is dicitur, cui praeputium more Iudaeorum abscisum non est. Hac voce per contumeliam et contemptum vocabant Iudaei gentiles. sicut si nunc nos aliquem vocaremus Turcum aut Iudaeum, id est hominem sceleratum, et alienum รข Deo: quae quasi secunda huius vocis significatio est. sic Saul dicit 1. Sam. 31, Ne mihi insultent incircumcisi isti. Tertio, Moyses Exod. 6 dicit se esse Incircumcisum labiis, dicens: Quomodo me audiet Pharao, cum sim incircuncisus

-- 234 --

443/444 labiis? id est, impeditae linguae, aut certe infacundus. Quarto, fructus dicuntur incircumcisi et immundi novellarum arborum pet primum triennium fructificationis, eoque Iudaeis prohibentur: Levit. 19. Quinto, incircumcisi corde dicuntur non renati, quib. Spiritus S. praeputium carnale, semen diaboli, et lapido sitatem cordis non abstulit: Levit. 26. Contra autem Dominus pollicetur hanc spiritualem circumcisionem Israelitis. Deut. 30. Et Paulus hanc internam circumcisionem laudat, Rom. 2, et alibi. Incircumcisis auribus a Hieremia dicuntur carnales, aut etiam prorsus acerbi adversarii veritatis, Hier. 6. Incircumcisa est auris ipsorum, neque poterunt attendere. Stephanus dicit Actor. 7, Iudaeos semper fuisse aurib. et corde incircumcisos Hier. 9 dicit, alias quidem gentes esse incircumcisas praeputio, sed Iudaeos esse incircuncisos corde. Denique incircuncisus simpliciter aliquando impium denotat. Sic Ezech. 28 et 31 dicitur, mortib. incircumcisorum moriemini, et in medio incircumcisorum cadetis. Vicina est haec secundae supra positae significationi. Causas circumcisionis, cur hoc sacramentum in ea parte corporis sit institutum, varie solent divinare: sed primaria ea esse videtur, ut Deus significaret, se, quod ad religionem attinet, ipsum etiam semen aut fontem huius carnalis vitae damnare et reiicere, ita ut omnes oporteat denuo renasci. Per abscisionem ergo et reiectionem illius pelliculae, reiectio ipsius primi seminis, totiusque naturae inde generatae depingitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.