Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

INCENDERE lucernam. vide in voce LUCERNAE. Incensum, saepe in Sacris significat victimam Domino incensum, aut oblatam. Levit. 2. S anctum sanctorum est de incensis Iehovae: id est, de illis victimis, quae Domino sunt oblatae et incensae. Sic saepe reperitur, in incensum suavissimi odoris Domino: id est, ut sit oblatio. suavem nidorem (qualis solet ex assatione oriri) efficiens Domino. Porro Apoc. 8 dicuntur 24 seniores tenuisse thuribula, unde thymiamata fragrantia Domino excitaverint. Quod ibidem textus interpretatur, significare preces piorum, quia illae vere bonam fragrantiam Domino excitent. Sic et Psal. 141. Dirigatur oratio sicut incensum in conspectu tuo. pro, sicut ex victimis aut thymia matib. accensis ascendit fumus et fragrantia ad te in caelum visibiliter, sic et preces meae penetrent ad re in caelum invisibiliter. Est veluti hypotyposis quaedam oculis subiecta. Solebant alioqui sacerdotes in veteri Testamento incensum aut suffimentum precationi coniungere: sicut Sap. 18, et Num. 16, narratur Aaron precatione et piaculari suffimento repressisse plagam Dei in populum grassantem. Altare thymiamatis aut incensi, est illud ultimum altare, quod fuit ante arcam, ubi tantum suffitus offerebatur. Deut. 33 habetur descriptio verorum ac fidelium Domini sacerdotum, et postremo additur: Hi ponent incensum in ira aut naribus tuis. id est, illi placabunt Deum iratum populo: sicut Aaron. Num. 16 occurrit irae ac plagae Dei, gestando thuribulum et incensum. Apud veteres videtur usitatum fuisse, cum auro thus donare: ut Isaiae 60 legitur. Sic Matth. 2, Mag leguntur obtulisse Christo thus, aurum et myrrham: quo testati sunt se sentire ac credere, Christum esse verum Deum, qui sit thure placandus: verum regem, cui debeatur aurum: et vere mortalem hominem, cuius corpus contra putredinem, praesertim in sepeliendo, myrrha sit condiendum Hieronymus ista munera cum sua explicatione unico versiculo complectitur: Aurum, thus, myrrham, regique hominique, Deoque. INCIDERE, et quasi vulnerare, aut certe unguib. lacerare soliti sunt se Israelitae prae luctu ac dolore. Hic Deus Deut. 14, istam incisionem prohibens inquit: Non incidetis vos, neque ponetis calvicium inter oculos vestros super mortuum. Sic et Levit. 19, Incisionem non facietis pro anima in carne vestra. Hierem. 16 dicit Dominus futurum, ut se non incidant super mortuis: ostendens tantam fore copiam cadaverum, ut eis iusta rite persolvere non possint. Sic Hier. 47, Quo usque te incîdes? scilicet, prae dolore ac luctu. Moabitarum quoque luctus ob cladem ac poenas Dei eodem modo depingitur Hier. 48, quod sit super omne caput calvitium, super omnem barbam rasura, super omnes manus incisio, et super omnes lumbos saccus. Tali aliqua ratione forte et Baalitae semet incidebant, simulantes dolorem de peccatis suis: sicut et hodierna die monachi Turcici, et Hispani, vulgo scorpionibus aut hamatis catenis sese flagellant. Quin et sodalitia aut collegia civium, qui se alicuius sancti nomine, ut fratres cognominant, inanes quasdam species flagellorum circumgestant.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.