Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

419/420 DE VOCE AC RE IMPUTATIONIS, ET vicinis loquutionibus. Videri posset iam ferme satis dictum esse de verbo Imputationis: sed tamen ob rei praestantiam adhuc quaedam adiiciam tum de vocabulo, tum praesertim de tota re ipsa. Imputare igitur, λογίζεσθαι , חשב , omnino a mercatoria supputatione in Sacras literas translatum esse videtur. Est enim in illis ratiocinationibus, Imputare, aut computare quampiam rem, diligenter eam expendere, considerare, in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, non negligere aut eius oblivisci, ut nullius momenti, quamque mercator suis rationibus ac libro non dignetur. Sic etiam saepe in Sacris literis imputare, aut non imputare, exponitur per non oblivisci, non delere, non condonare non dissimulare, non tegere: per venire in alicuius conspectum aut memoriam: per observare, per intrare in iudicium cum aliquo de aliqua re: et contra non imputare, per avertere oculos, ne videat iniquirates nostras, oblivisci eas, tegere, post tergum abiicere, in profundum maris abiicere, removere ut est oriens ab occidente, delere peccata ut nubem. Hisce et similibus aequipollentibus verbis ac loquutionibus exponitur verbum Imputare in Sacris literis, et in communi etiam usu tale quid sonat. Verum de vera huius vocis vi ac usu in Sacris, deque aequivalentibus loquutionibus, postea prolixius agetur. Nunc ad mercatorias ratiocinationes redeuntes, unde hanc vocem petitam esse diximus, varias in illis imputationis formas consideremus, et ad nostras Theologicas res ac significationes applicemus: ex illarum enim natura, ac veluti fonte, hae quoque luculentius dilucescent. Porro in illis ratiocinationibus Imputare, aut Computare est in genere (ut dixi) in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, Einem etwas zurechnen, oder zu dem andern rechnen. Sic Christus cum iniquis deputatus aut computatus est. Sub hoc porro genere variae sunt imputationes, quas diligentissime expendisse profuerit, ut variae phrases ac significationes huius vocis in Sacris intelligi queant. Primum re ipsa imputantur seu adscribuntur merces acceptae aut datae. ut. Ille tantum panni, aut frumenti, aliarumve mercium accepit a me, vel contra dedit. Sic quoque imputantur aut computantur merita ac operae, ut mercenariorum: item officia ac beneficia accepta aut data. Imputantur quoque eâdem ratione alicui sua malefacta, aut mala merita, offensiones ac scelera: id est, veluti annotantur, aut adscribuntur a magistratu in nigrum librum, ut vulgo dici solet. Sic imputat Deus peccata malis, non imputat autem credentibus. Psal. 32. Roman. 4. Sic imputat alicui suum sacrificium, quod ei acceptum est vel non, Levit. 7. Sic Psalmo 106, Pinehae suum zelum ac caedem scortatoris principis imputat. Sic et contra Semei orat Davidem, inquiens 2 Sam. 19: Ne imputet mihi Dominus iniquitatem, et ne recorderis id quod perperam egit servus tuus, cum exires de Ierusalem, ut ponat rex super cor suum. Exponit quid sit imputare. Quo sensu et Paulus inquit 2 Timoth. 4. Omnes me deseruerunt, non imputetur illis, scilicet a Domino. Secundo, imputatur, adscribitur, aut in rationes refertur, precium mercium datarum aut acceptarum, quod pro eis debetur danti ab accipiente, tali aliqua formula: Item ille mihi debet, aut ego debeo ei tantum, pro talibus mercibus, aut etiam operis. Sic imputatur etiam precium laboris mercenario, aut meritum officiorum amico: ut ille Terentianus Pamphilus, non vult sibi apponi gratiae, ubi ipse nihil promeruerit. Sic imputatur operanti merces non ex gratia, sed ex debito: Rom. 4. Sic imputantur, aut in rationes referuntur a magistratu etiam poenae male agenti debitae, et praemia benemerito de Repub. Quod etiam a patrefamilias aliquo modo fit erga liberos, aut servos. Sic ergo imputantur aut adiudicantur a Deo praemia et poenae bonis aut malis, suo tempore reipsa repraesentandae, ac tribuendae. Tertio, imputantur alicui merces, aut res vel operae, bene item maleque facta, non vere datae, praestitae, aut acceptae, perinde prorsus acsi vere datae acceptaeque essent, ob graves causas, et consentientib. iis qui eius rei plenum ius habent, ubi est tantum imaginaria quaedam rerum bonarum aut malarum conmunicatio. Sic potest imputari alicui ex gratia, opera, labor, aut meritum, revera non praestita, sed tantum imaginarie. Sic et malefacta, licet ab eo non sint patrata, alicui imputari solent: ut cum super Christi, et etiam nostros persequutores venit sanguis Abel. Sic Christus, qui non novit peccatum, factus est peccatum: quod non rapuit, adscriptum est ei: Psal. 69. Sic iniusta censura columbis, et lupus ovi inferius bibenti imputat peccatum. Sic alicui potest propria precatio verti in peccatum: Psal. 109. Sic dicitur Psal. 69. Da peccatum super peccatum eorum .i. imputa eis maiora peccata, quam habent: vel exaspera, ac veluti severiori censura expende eorum peccata, qui aliorum. In hanc sententiam dicit Curtius, Clyti dies citatem aut petulantiam linguae potuisse imputari vino, ac tam praestanti viro parci. Quarto, pari ratione imputatur etiam precium seu praemium, malum aut bonum, debitum pro illis bonis aut malis rebus, mercibus, operis, officiis, offensionib, aut factis, non reipsa, sed tantum decreto aut ratione voluntateque alicui attributis. Sic possunt alicui imputari merces ex gratia pro opera, labore, aut rebus non vere, sed imaginarie tantum exhibitis aut datis, perinde ac si exhibita fuissent reipsa. Hoc mode et mala praemia aut poenae possunt ac solent adscribi alicui per imputationem: ut si praesentes prosequutores puniantur ob sanguinem Abel. Sic praesentes Papistae punientur ob omnes abominationes unquam in ea Babylone patratas. Sic Christus coactus est poenis suis persolvere quae non rapuerat: Psal. 69 et Iacobus Labano. Sic etiam ethnici poetae experientia edocti dixere, Saepe unius mali hominis, aut paucorum scelera ac poenas, contaminare, polluere et gravare totam civitatem, in qua illi agunt, quare prorsus sceleratos, nefarios et pollutos soliti sunt tota regione pellere ac exterminare. Quo modo etiam Deus unius idololatriam non punitam toti populo imputat, ac Iudaicam gentem ob homicidia Manassae punit. Quinto imputatur aliquando aliquid vel bonum vel malum, sive rationem culpae aut meriti, sive etiam poenae aut praemii subeat translatum ab alio in alium non reipsa, sed sola tantum ratione, voluntate, consensu utriusque partis, et decreto eius qui hanc potestatem habet, potenter tamen ac efficaciter. Creditum igitur aut debitum, seu etiam meritum ac culpa non raro ab alio in alium transfertur. Sic sacrificantium peccata hostiis, ut hirco aut aliis, idque aliquando etiam clare enumerando, veluti si eis res quandam aut pecuniae numerato traderentur, imponebantur. Levit. 16 et contra, meritum mortis hostiarum in sacrificantes transferebatur. Sic quoque imputantur Christo peccata totius mundi, seu per imputationem a peccatoribus in eum transferuntur, quib. ipse (ut ita dicam) iniustificatur, seu iniustus reputatur, ita ut nostra obligatio, ingens debitum aut chirographum a nobis in ipsum transportetur: qui id sua passione ac obedientia largissime persolvens lacerat, et cruci affigit. Ipse. n. in se nostrum debitum suscepit, seque vadem, imo et primarium debitorem ac persolutorem, peccatorem aut iniustum voluntaris ultroque pro nobis omnibus constituit. Et vicissim eius iustitia obedientiae ac passionis, seu largissima ipsius persolutio, expiatioque tum ipsomet ita volente ac a patre petente, tum nobis id suppliciter fide mendicantibus, tum denique patre ipso potenter id decernente, in nos

-- 223 --

421/422 per imputationem transscribitur. Ita igitur ille quasi novum chirographum debiti, quo legem iustitiamque Dei sua largissima impletione ac iustitia obedientiae et passionis sibi ad confessionem debitae, iustitiae ac vitae obligaverat, nobis donavit: sicque nos iustificamur, translata per imputationem in nos eius iustitia. Potest autem fieri ista imputatio vel tota re iudicio aut ratione translata, vel parte eius aliqua solum, ut sit tantum communicatio quaedam, aut participatio. Sic posteris maiorum suorum peccata aut benefacta in multas generationes imputatione quadam communicantur. Sic David Psal. 99 orat, alicui suae matris peccata imputati. Huc referri potest illud Pauli, Ne communices peccatis alienis. Sic olim apud Ethnicos alii pro aliis devovebantur, quasi culpam eorum in se recipientes. Sic Halberstadii etiamnum sacrifici virum, et Treveris fem inam deligunt in quadragesima, quem vocant veterem Adamum, eumque omnibus suis peccatis certo ritu caeremonia ac conceptis preculis onerant. Sic indulgentiarii et monachi nobis sua sanctorumque suorum merita ac bona opera vendunt, datisque diplomatibus in nos transscribunt. Porro eodem modo et persolutio, praemium ac poena per imputationem ab alio in alium transscribi solent. Sic mors suppliciumque debita a peccatore, in hostiam primum sola imputatione seu decreto, deinde et reipsa transfertur. Sic mors et aeternum exitium a genere humano ob peccata ferendum, seu ipsa maledictio poenaque culpae debita in Christum primum decreto aut obligatione, deinde et reipsa transferuntur: fitque ipsum illud benedictum semen maledictum, ut nos a praedicta maledictione liberemur: et vicissim praemium eius iustitiae obedientiae ac passionis debitum, nempe aeterna vita ac gloria, seu eius benedictio in nos perditos quidem in hac vita, imputatione, decreto aut iure, in altera vero etiam reipsa ac reiipsius veritate transfertur. Sic propter peccata impiorum parentum, posteri etiam pii interdum puniuntur: ut precante losia. Deus non vult remittere poenam Israelitico populo, ob peccata Manassae. Sic olim devoventes se apud Ethnicos, ut duo Decii et Curtius, poenas calamitatesque exercitui ac populo debitas, ab illis in se suis illis devotionibus aut execrationibus transferre conabantur. Hoc modo Paulus petit a Philemone, ut tum iniurias ac furta Onesimi in se per imputationem transcribat aut transferat, tum vicissim suam persolutionem in ipsum, atque ita illi pareat, eumque ut bonum ac pium denuo ad sese recipiat, ubi etiam hoc ipso imputandi verbo utitur Apostolus. Ex quo loco non male nostra quoque et Christi commutativa imputatio illustrari posset. Sicut enim furtum Onesimi in Paulum, et vicissim Pauli solutio in Onesimum transfertur: sic et nostra peccata in Christum, eiusque vicissim iustitia in nos. Sexto est genus imputationis, si alicui aliquid aliud loco alterius rei imputetur: ut si alicui ministro apud regemnobilitas sit loco virtutis aut sapientiae, alicui divitiae sint loco probitatis: forma puellae sit loco virtutis. Sic nobis aliquatenus fides est loco iustitiae, seu fides nobis imputatur in iustitiam, ut mox dicam et declarabo. Contra potest vere dici Christo voluntariam ponsionem (qua in se nostra peccata aut debita recepit seu vadem, sponsorem aut persolutorem sese pro nobis constituit) esse imputatam ad iniustitiam, seu ad peccatum. Ea enim ratione factus est peccatum et maledictum, Deusque suo decreto fecit incurrere aut irruere in eum omnia nostra peccata: Isaiae 53. Septimo, fidem alicui imputari ad iustitiam, proprie significat; esse illi loco iustitiae, non quia reipsa sit iustitia, aut ullo modo vicem iustitiae subeat: sed tum, quia is illa veluti mendica quadam manu acquirit alienam iustitiam. sicut si quis precario ac mendicando alienam persolutionem impetraret, qua semetipsum liberaret ab illo quasi reatu aeris alieni, ac veluti iustus liberque consisteret: tum quia soli credentes habentur, censentur et pronunciantur a Deo pro iustis, ex clementi ipsius imputatione ac misericordia, cum re ipsa tales non sint. Sic debitori precaria impetratio alienae persolutionis, loco suae propriae solutionis debiti est. Sic reo sonti supplex deprecatio innocentiae loco est. Huiuscemodi imputatio supplicis precationis pro innocentia, est quotidiana parentibus erga liberos, volentibus eos ob peccatum flagellare. Verum quomodo nobis sit fides loco iustitiae, prolixissime in libello de Iustitia exposui: nequis putet ipsammet fidem per sese, seu quatenus est quaedam qualitas, virtus aut bonum opus, nobis loco iustitiae esse aut censeri: non autem solummodo, quatenus est mendica quaedam manus, precario alienum bonum iustitiamque apprehendens, nobisque veluti lautissimum saluberrimumque cibum famelico ori applicans, nosque eo salutariter reficiens. Octavo, imputare alicui iustitiam, Rom. 4. dupliciter accipi debet: nempe primum ratione causae, deinde ratione effectus: quae tamen necessario concurrunt, ac coniugenda sunt. Primum igitur indicat ista lo quutio, iustitiam Christi incredentem transscribere: sicut contra, nostra iniustitia potenter a Deo in Christum transscripta est: atque haec est proprie causa nostrae iustitiae. Deinde indicat etiam effectum, nempe aliquem habere pro iusto, qui non talis sit: ut faciunt nimium indulgentes parentes erga liberos: aut qui nimium amant, illis suae amasiae etiam deformes, videntur esse formosae: quia si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam, ut inquit ille. Sic Deus nos, suos contaminatos parvulos, in suo dilectissimo filio tenerrime diligens, censet, habet et reputat pro mundis, connivens, dissimulans ac tegens nostra peccata aut sordes, seu non imputans ea nobis, ob imputatam nobis filii satisfactionem aut iustitiam. qua ratione fit, ut nulla sit nobis in Christo Iesu existentibus condemnatio. Sic igitur imputare peccatori iustitiam, est imputare nobis debitoribus largissimam Christi persolutionem pro nobis depensam: qua ratione omne nostrum debitum aut obligatio non amplius nobis imputatur, sed protinus evanescit et aboletur. Dixi alias saepe, prorsus ita nos propter Christum iustificari, sicut Christus propter nos iniustificatus seu iniustus factus est: seu ita nobis potenter Christi iustitiam obedientiae ac passionis imputari, sicut illi prius nostra atque adeo totius mundi iniustitia aut peccatum a Deo efficacissime imputatum est. Quae collatio duarum imputationum, seu commutationis iustitiae ac iniustitiae inter Christum et peccatorem, potest luculentissime tum declarare naturam iustificationis ac imputationis: tum et contra adversariorum calumnias confirmare. De qua materia prolixius in libello de Iustitia dixi. Nunc vero et illud adiiciam, quod sicut ipsa forma iustificationis, collatione iniustificationis Christi illustrari pulchre potest: ita et modus aut medium, vel instrumentum apprehendendae eiusdem, tum explicari, tum et confirmari potest, si cum mediatoris modo, medio aut instrumento, quo ille iniustificatus est, aut iniustitiam nostram apprehendit, sibique applicuit, commode componatur. Nam sicut iustitia Christi non imputatur vel ignaris eius, vel etiam contemnentibus aut negligentibus eam, sed agnoscentibus, desiderantibus ac expetentibus eam, quod proprie fides viva ac iustificans est: sic etiam nostra iniustitia, seu peccatum ac poena, Christo non est imposita vel inscio, vel etiam prorsus invito ac recusanti, sed moto ingenti misericordia nostrarum calamitatum, ac sese pro toto genere humano offerenti sponsorem, vadem ac primarium persolutorem, et petenti ut nostrorum peccatorum poenarumque ingens sarcina in sese transferatur, seu debita nostra in se transscribatur.

-- 224 --

423/424 Sicut igitur alias disserui, fidem iustificantem esse veluti mendicam quandam manum, accedentem ad thronum gratiae, ibique precario gratuitam Christi iustitiam sibi imputari, eaque iustificari precario quaerentem: seu esse illum clamorem ac gemitum cordis, clamantem Abba pater, et expetentem gratuitam Christi propitiationem: sic vicissim statuendum est, et Christum olim mox post primorum parentum lapsum nostri misertum, ad caelestem patrem accessisse, sese pro nobis vadem persolutoremque aut potius victimam et reum, ad luenda nostra peccata poenasque, seu persolvendum illud ingens debitum obedientiae ac poenae obtulisse: et denique suppliciter flagitasse, ut miseris peccatoribus parcatur, sibique eorum debita poenaeque imponantur. Hoc satis clare apparet ex illa eius precatione Ioh. 17, cum dicit sese pro nobis sanctificare et offerre patri, ac petit nos propterea sanctificari: cumque Psal. 40, et Hebr. 10, offert sese in sacrificium et obedientiam patris, reiectis holocaustis, dicens: Holocaustum et hostiam pro peccato non voluisti. tunc dixi: Ecce adsum, ut faciam Deus voluntatem tuam. In capite libri scriptum est de me, etc. Sic igitur Psal. 2 petit, sibi donari haereditatem usque ad fines terrae, quam suo precioso sanguine redimat: ideoque etiam agnus Dei, totius mundi peccata in semet tollens ac recipiens, eaque tandem abolens, dicitur. Sic ut igitur nos nostra mendica manu fidei, aut precatione, precario ad thronum gratiae impetramus, ut nobis iustitia aut meritum persolutioque Christi donetur, imputetur et applicetur, perinde potenter, tenaciter ac efficaciter, ac si nosmet eam legi et severae iustitiae Dei patiendo ac obediendo praestitissemus: sic vicissim Christus sua manu aut instrumento, nempe supplici intercessione apud patrem obtinuit, ut nostra peccata poenaeque ipsi imputentur, in ipsum transferantur, ipseque nostris illis horrendis sordibus iniustificetur ac contaminetur, seu iniustus fiat: non quidem reipsa, sed tantum imputatione, decreto aut statuto Dei. Qua ratione ipse tum peccatum, tum et maledictum factus est: et nos contra tum iustitia, tum benedictio, seu iusti ac beati. Ita videmus, tum causam formalem imputatae nobis Christi iniustitiae, aut potius iustificationis, optime convenire cum imputatione nostrae iniustitiae Christo a patre factae seu eius iniustificationis: tum etiam medium, causam instrumentalem aut modum utriusque apprehendendae, et sibi applicandae. Sicut enim nos tantum mendica quadam manu ac supplici voto et flagitatione, quae nostra fides est, a caelesti patre impetramus, ut Christi iustitia aut persolutio nobis imputetur, donetur et ascribatur: sic Christus quoque supplici intercessione et precatione a patre obtinuit, ut sibi nostra culpa ac poena, nostrave iniustitia ac totum debitum imponatur. Ita posses dicere, utrumque quasi fide quadam seu supplici flagitatione tum a nobis, tum a Christo apprehensum, applicatum et obtentum esse. Possis etiam non incommode quasi formulas quasdam utriusque voti, instrumenti, aut supplicis flagitationis, atque adeo picturas ipsius rei gestae excogitare, ac tibimet proponere, ut sicut olim filius Dei supplex quasi ad genua provolutus ex uno latere clamavit, O' pater miserere generis humani parce ei, et illius ingentia ac innumera peccata, fac in me incurrere, mihi ea imputa, meque per imputationem iniustifica, ut sim pro illis peccatum et maledictum legis, seu iniustus ac puniendus, egoque illorum ingens debitum iustitiae, obedientiae ac poenae dependam: sic nos vicissim ex altero latere ad genua Dei provoluti, ac velut ad alteram eius aurem vociferamur, O' pater caelestis, esto mihi misero peccatori misericors, tuique filii abundantissimam iustitiam aut persolutionem pro toto genere humano praestitam mihi imputa, dona, et plane propriam facito et applicato. In hac ergo (ut hoc utile obiter moneamus) imputatione, aut imputativa translatione iustitiae Christi in nos, nostrique iustificatione, concurrunt potissimum tres personae: nempe primum Christus mediator ac sponsor noster, tum persolvens patri, eiusque legi ac severae iustitiae largissime nostrum debitum iniustitiae sua iustitia obedientiae ac poenae, tum eandem nobis donans, et patrem orans ut eam nobis applicet. Secundo, nos peccatores qui accedimus fide ad thronum gratiae, ac suppliciter petimus a patre, ut nobis illum amplissimum thesaurum iustitiae aut persolutionis Christi nostra gratia praestitum, nobisque donatum misericorditer ac clementer applicet, utque inde sibi, suaeque severae iustitiae persolvat illud ingens debitum obedientiae ac poenae, quod a nobis iustissime sub comminatione aeternorum suppliciorum exigebat. Postremo pater caelestis, qui tanquam iudex, et plenariam rerum omnium potestatem habens, nobis illam amplissimam persolutionem Christi ad dicit, imputat, et appropriat, eaque suae legi ac severae iustitiae ita largissime satisfacit, ut sicut illa antea nos accusabat extremae iniustitiae, ac nos aeternis suppliciis adiudicabat: sic nunc contra ultro confiteatur nos esse iustissimos, aeternamque nobis vitam ac gloriam adiudicet. Hac igitur ratione intervenientibus istis tribus personis, debitore precario petente, persolutore aut sponsore ultro offerente, et iudice imputante et adiudicante, in nos Christi persolutio iustitiaque imputatione transfertur aut transscribitur. Hac ergo imputativa Christi iustitia ita gloriose ornamur, ut non solum nullae nostrae maculae peccatorum cernantur, sed etiam summa ac fulgentissima quadam iustitia resplendeamus, utque veluti metamorphosin quandam aut transfigurationem, imputative tamen, passi esse videamur. Confirmat vero hanc utranque collationem, tum causa formalis vel formae imputandi Christo nostram iniustitiam aut peccatum, et vicissim nobis eius iustitiam: tum etiam causae instrumentalis aut medii apprehendendi utranque: illud inquam hasce duas collationes praeclarissime confirmat, praeter plurima Scripturae testimonia, quod revera quasi mercatoria quaedam commutatio facta est inter nos et Christum, primum quidem iustitiae et iniustitiae aut peccati, seu meriti ac culpae, deinde etiam mortis ac vitae seu poenae: dum nos quidem illi iniustitiam seu culpam pro iustitia ac merito imputative, mortem vero ac poenam pro vita et praemio suo realiter damus et obtrudimus. Optimo ergo iure nostra datio aut obtrusio pessimarum mercium, confertur cum eius vicissim erga nos facta largitione summorum bonorum, optimarumve mercium, sive causam formalem sive etiam instrumentalem utriusque diligenter expendas. Ex hisce omnibus tum reiipsius distinctionibus, tum vocabuli significationibus clare apparet, nusqui Imputare aliquid alicui, idem valere quod reipsa exhibere, dare, aut praestare: sed tantum rationalem cogitationis ac voluntatis decreto factam attributionem, applicationem aut adscriptionem. Quare Papistae impudenter pervertunt oracula Spiritus sancti, quibus imputari alicui fidem ad iustitiam idem est, quod infundere ipsamet re aut opere qualitatem iustitiae. Nunc porro expendamus accuratius, quid sit alicui aliquid boni imputare, et porro alicui imputare iustitiam. Dixi supra, imputari alicui res bonas revera datas aut praestitas, ut merces, operas et officia: Imputari etiam praemia aut mercedem, quae ei pro talibus bonis rebus debeantur: id est, veluti adscribi, aut in rationes referri, primum quod hic tantum boni dederit: deinde, quod ei vicissim tantum boni aut praemii pro illo dato debeatur. Sic vicissim tantum etiam imputari potest, quod tantum boni aut mercium vel beneficiorum revera acceperit, tantumque pro illis acceptis bonis precii debeat. Dixi quoque contra, imputari

-- 225 --

425/426 alievi malas res, ut quod tantum mali damnive nobis dederit, aut in nos peccaverit: et quod porro tantum poenae ei pro illis male factis rependendum sit. Atque hae imputationes sunt aut fiunt ex debito aut iure, seu (ut Paulus Rom 4 ait) secundum debitum: quia ibi res ipsae bonae malaeve sunt praestitae, aut restant praestandae, quae alievi imputantur, seu in rationes ei computantur. Sunt porro etiam aliae imputationes tum bonarum, tum malarum rerum, non ex iure manifesto aut debito, sed ex arbitrio imputantis, et aliquo etiam consensu eius cui imputantur factae. Quarum quidem bonae ex gratia imputantur, malae vero ex odio, aut etiam alio qui alia ratione, praesertim si accedat consensus eius cui malum imputatur. ut Paulo imputantur a Philemone, iniuriae ac furta Onesimi, non ex odio, sed consensu ac sedula flagitatione Pauli, illo tristi onere Onesimum liberare volentis. Hac prorsus ratione etiam Christo nostra furta, scelera, ac iniustitia imputatur, qui id horrendum et non ferendum onus in sese transferri suppliciter a patre flagitavit. Hac arbitraria imputatione potest alicui non operanti imputari merces, ex mera gratia ac favore imputantis: Rom. 4. Ut cum rex alicui accepto aulico, licet nihil dum sit promeritus, largitur mille ducatos, sola adhuc promissione et diplomate. Hoc igitur modo ibidem testatur Paulus, adscribi aut attribui credentibus, licet non operentur, iustitiam: nempe ex mera gratia, ac sic (ut ibidem exponit Paulus) iustificatur impius, seu non imputatur ei peccatum aut iniustitia. Imputatur igitur nobis iustitia, dum nimirum Christi iustitia in nos transscribitur, dumque nos ob eam censemur, et per absolutionem aut remissionem iniustitiae pronunciamur esse iusti, cum non simus: dumque teguntur ac non imputantur nostra peccata aut iniustitia, quasi nulla adsit, cum tamen adsit plurima: dumque alieno merito ita coram Deo fulgemus, ac gloriosi consistimus, quasi si abundaremus propria iustitia: cum ea revera non adsit, sed simus non operantes, et peccatores, ac etiam impii suo modo. Hanc admirabilem, et plenam ingentibus mysteriis imputationem aut metamorphosin, qua nos quoque non aliter (liceat nobis nunc hac similitudine, licet odiosa, declarandae ineffabilis rei gratia, abuti) quam histriones (qui sub aliena persona ac larua in theatro apparent, regesque aut heroes sapientesve videntur, cum sint infimae sortis homunciones) coram Deo iustitia Christi splendemus, ac gloriosi esse videmur. Istam igitur nostri transfigurationem vocat Paulus induitionem Christi, quo veluti preciosissima quadam, auroque gemmis ac omnigenis preciosissimis lapidibus fulgente veste, ita coram caelesti patre ornati, decori ac gloriosi appareamus, ut ille in iustificatione solius Christi perfectionem nobis circumpositam cernat, comprobet, amet et praedicet, nullumque vel minimum naevum peccatorum aut foeditatum nostrarum per eam perspicere queat. Hanc (ut ita dicam) personatam immutationem imputatae iniustitiae, Pighius, licet alio qui adversarius, victus evidentibus verbi Dei testimoniis, comparat cum illa Iacobi impostura, qua ornatus fragrantissimis pulcherrimisque vestibus Esau, eiusque pilosam cutem et nomen coram patre prae se ferens, ab eo amicissime excipitur, desuaviatur, et amplissima benedictione caelestium et terrestrium bonorum ornatur. Hanc sacrosanctam ac mysticam fraudem, benedictionisque divinae furtum, videtur ipsemet filius Dei nos statim in Paradiso docuisse, dum primorum parentum tristissimam foeditatem ac nuditatem ovillo vellere contegit, eoque fovet: indicans nimirum, nos ita demum coram Deo recte constitutos, si pelle solius agni Dei peccata mundi auferentis, tom tegantur sordes nostrae, tum nos ornemur sique facta commutatione nos quidem importabilem sarcinam peccatorum iniustitiaeve in ipsum per imputationem reiiciamus, et vicissim eius aureum vellus iustitiae ipsi detractum ad nos per imputationem transumamus, eoque nos tegamus, ornemus, ac in conspectu patris conlestis ostentemus, ut ille nos pro pulcherrimis habere, nihilque prorsus nostrarum foeditatum amplius cernere queat. ¶ Exposui breviter quid sit, Alicui gratis imputari iustitiam. Hinc vero, et ex aliis praecedentibus etiam apparet, quid sit alicui alienam iustitiam imputari: et quid nam sit, nobis iustitiam Christi imputari, aut eam per imputationem in nos transferri, nosque ipsa iustificari. Potest vero hoc praegrande salutareque mysterium, vel ea solum ratione meridiana luce clarius illustrari, et simul quoque confirmari: si cogitetur, nostra peccata aut iniustitiam esse revera debitum quoddam coram Deo, ac a nobis divinitus iustitiam obedientiae et poenae a nobis severissime flagitari: quam cum Christus mediator ac sponsor noster pro nobis largissime persolverit, nobisque donaverit, qua tandem ea ratione alia in nos transferri potest, quam proprie per imputationem? Cogita enim (non finge: rei enim ipsa veritas ita sese habet) primum patrem caelestem, veluti maximum quendam mercatorem, sedere ad suam rationalem mensam, et in manibus habere suum illum librum rationum, ubi in una parte omnium mortalium debita inscripta sint, in alia vero amplissimus thesaurus Christi, patri praestitus, exhibitusque: homines vero omnes, uti quosdam subditos, imo et miserrimos debitores ac reos, astare ante illius patris caelestis tribunal. Deinde considera iuxta Christi parabolam, illum summum Dominum, ac totius mundi patrem familiâs, vocare alium hominem post alium, eique per legem suam veluti debitorum librum indicare, quam scilicet infinita millia talentorum iustitiae, obedientiae, ac suppliciorum pro tot peccatis debeat, eamque summam severissime ab illo flagitare: ac ni protinus perfectissime praestet, ei aeternos carceres torturasque minitari. Postremo cogita, ibi mediatorem â tali infelice peccatore per fidem compellatum, in medium progredi, ac a patre suppliciter petere, ut sui thesauri persolutio aut iustitia in illum egentem peccatorem transferatur. Qua igitur obsecro tandem alia ratione illa translatio persolutivae iustitiae fieri potest, quam per imputationem, aut rationalem vel decreto factam communicationem et adscriptionem? Haec non est nostra, sed ipsius Christi ac Spiritus sancti similitudo: imo non similitudo, sed ipsiusmet negocii aut rei vera et genuina veritas, imago, ac viva facies. Hinc igitur tum lucem evidentissimam, tum et confirmationem potentissimam. prorsusque irrefragabilem clarissime habemus, peccatorem revera imputativa translatione iustitiae Christi in eum transscriptae iustificari: non aliter quam quotidie videmus, debitores aliena persolutione sibi imputata, aut in se per imputationem translata, a sua tristi obligatione reatu ac nexu vinculisque liberari, et pro insontibus liberis ac iustis haberi. Ex hisce quoque cerni possunt, quomodo alicui aliquid aliud pro alio imputari queat: et quod perinde credenti peccatori fides imputetur ad iustitiam, aut pro iustitia, sicut si subditis reis apud regem, aut etiam sontibus liberis apud parentes, supplex deprecatio culpae, loco innocentiae imputetur, aut etiam loco persoluti supplicii habeatur, censeaturque Sicut enim illi sua illa humili deprecatione misericordiam parentum, aut clementiam regis apprehendunt et impetrant, ut eis culpam castigationemque remittat, estque illis ea humilis supplicatio loco innocentiae aut iustitiae, ac loco depensae poenaeque: sic et nobis nostra fides, quae est revera quaedam humilis mendicatio misericordis condonationis ac propitiationis irati Dei, impetrat Dei misericordiam favoremque per et propter Christum promissam, nosque Deo, nobis condonanti peccata, iustos et indignos omni malo sistit: atque ita ea nobis loco innocentiae

-- 226 --

427/428 vel depensi supplicii coram Deo est. Seu, sicut mendico sua mendica manus, dum extensa mendicat, et necessaria acquirit, ei loco iusti operis, aut rationis honeste acquirendi victum, est: sic etiam nobis nostra precaria apprehensio et acquisitio alienae persolutionis nostri debiti, est loco propriae persolutionis: perindeque nos liberat, ac si nun quam quicquam debuissemus: non sua quidem natura aut essentia persolutionem debiti explens aut efficiens, sed alienam persolutionem apprehendens, et creditori offerens: sic nostra fides apprehendens et nobis approprians aut applicans Christi iustitiam aut persolutionem, nobis loco propriae iustitiae, aut a nobis exactae per legem obedientiae et poenae est, non quidem sua natura vel essentia, quatenus quaedam preciosa virtus aut bonum opus est, sed quatenus est instrumentum aut mendica manus, nobis Christi meritum iustitiamve, et Dei misericordiam impetrans, et propriam faciens. Quo vero tanto clarius appareat, quid sit imputativa iustitia, et quomodo nobis iustitia Christi imputetur (nempe non reali qualitatum infusione, sed tantum rationali decreti attributione) adscribemus aliquot argumenta: et simul conferemus hanc loquutionem cum aliis vel aequipollentibus, idemque dicentibus, vel etiam contrariis. Primum vero, nihil perinde illustrat totam rationem imputatae nobis iustitiae Christi, seu quomodo ea ab ipso in nos (largiente eo nobis illam, et contra nobis eam suppliciter flagitantibus, ac denique Deo tan quam iudice illam nobis imputante et addicente) transferatur, quam si apte diligenterque cum imputativa translatione nostrae iniustitiae in ipsum conferatur. Quam comparationem utriusque transscriptionis aut imputativae commutationis, sive ratione causae formalis, sive ratione substantialis, tum supra nonnihil tum et in libello de Iustitia multo prolixius exposui. Haec imputativa commutatio iustitiae ac iniustitiae inter nos et Christum, cum saepe alias in Veteri ac Novo testamento, tum praesertim Isaiae 53, et 2. Cor. 5 describitur, summam totius praedicationis aut legationis suae proponente Apostolo hisce verbis: O vos peccatores, nos legati Dei vobis nomine ipsius dicimus, reconciliemini Deo, qui filium suum (qui non noverat peccatum, nec inventus est dolus in ore eius) fecit peccatorem, ut vos fieretis iustitia Dei in eo, seu iusti, imputata vobis divinitus ipsius iustitia. Secundo aptissime illustratur imputativa iustitia ea consideratione, quod nostra iniustitia est ingens quoddam debitum obedientiae ac poenae. Eam igitur cum pro nobis Christus praestiterit, nobisque largitus sit, ac denique a patre petierit ut eam in nos transscribat, non sane aliter illa in nos quam per imputationem transferri potuit, aut potest. Tertio, et illa consideratione aut expositione egregie declarari potest, quod tota Scriptura peccatorum sortem forma quadam captivitatis proponit, ut etiam revera est. Sumus enim captivi legis, ac severissimae iustitiae Dei nos damnantis, et Satanae, qui quasi lictor et carnifex eius est. Contra etiam Christus a Scriptura dicitur esse, et sane est, redemptor, qui de penso nostris captivatoribus (nempe legi, et severae Dei iustitiae) amplissimo λύτρῳ aut precio redemptionis, nempe iustitia obedientiae ac passionis suae, quam solam monetam ille flagitat, nos ex illo teterrimo carcere ac catenis infinitarum miseriarum liberavit, et in longe lautissimum convivium sui caelestis patris transtulit. In qua rei huius nostraeque conditionis forma ac explicatione perfacile est animadvertere, nos illam amplissimam persolutionem precii, pro nostra redemptione depensam, non aliter in nos transferre potuisse aut posse, quam si fide ceu mendica manu precario eius in nos transscriptionem aut imputationem emendicemus ac impetremus. Haec sane est evidens rei ipsius veritas, quam negare summae impudentiae fuerit. Quarto, sicut supra dixi, nostram imputativam iustificationem utilissime conferri posse cum imputativa iniustificatione Christi, ita et cum typis eius, nempe cum sacrificiis pecudum, recte conferri potest. Nam et in illas hostias sacrificantium peccata imputatione quadam transferri censebantur, ut supra de hirco ex Levit. 16 diximus, et vicissim illarum mortis meritum aut quasi iustitia quaedam in sacrificantem transferri putabatur: quod sane non nisi imputatione fieri poterat. Sic quoque dicuntur homines sanctificati esse sanguine illorum sacrificiorum ad mundiciem carnis, et porro sanguine Christi dicimur mundari et sanctificari ad mundiciem animae: quod itidem mera imputatione fieri omnino est necesse. Non enim ille sanguis re ipsa lavabat sordes corporum, sed imputatione tantum quadam. Quinto, ex natura ac vi vocis et rei Iustificatio, et verbi Iustificare, hoc ide potenter evincitur. Nam ut alibi a me ac aliis saepissime probatum est, verbum Iustificare non significat re ipsa iustum facere, sed absolvere, proque iusto habere ac pronunciare. Quare necesse est iustitiam Christi in nos transferri imputatione proprie, non reipsa, nosque imputatione aut decreto seu absolutione quadam iustificari. Omnino ex vera significatione verbi Iustificari et Iustificatio, necessario imputativa iustitia pendet, indeque iudicante est. Sexto, ipsum verbum Imputare quiddam mere rationale est, quodque cogitatione putatur, aut computatur, non autem reipsa opereque patratur aut proficitur: multo autem magis alicui aliquid ad aliud aut pro alio imputare, manifeste indicat, agi in ea locutione tantum de rationali quadam aut decreti imputatione, non reali infusione. Quomodo enim fides possunt dari aut infundi in iustitiam? Liquido ergo constat, agi de quadam rationali imputatione, non autem reali infusione. Septimo: Psal. 106 dicitur zelus oratioque Pinehae, filii Aaronis, ei imputatus in iustitia: nempe Deo illud eius factum, ex gratia tamen singulari, ita placuisse, ut illi eiusque posteris sacerdotium confirmaverit. Ubi certe imputare illud opus ad iustitiam, non significat reipsa infundere: sed esse aut haberi solum ei loco iustitiae seu computatum ei esse pro eximia quadam iustitia. Octavo nemo clarius declarare posset, quod sit imputari alicui iustitiam, aut fidem ad iustitiam, quam Paulus ipse Rom. 4 exposuit: qui ostendit, idem plane esse imputari alicui iustitia quod non imputari ei iniustitiam, remitti seu condonario contegi illi iniustitiam aut peccata. Inquit enim: Ei vero qui non operatur, sed credit in eum qui iustificat impium, imputatur fides eius pro iustitia: sicut et David exponit beatitudinem hominis, cui Deus imputat iustitiam absque operibus: Beatus vir cui remissae sunt iniquitates, et cuius tecta sunt peccata: Beatus, cui non imputavit Deus peccatum. Hic clarissime audimus, imputari iustitia alicui plane idem esse quod non imputari ei sua iam patrata peccata, sed contegi ac condonari. Quod profecto nullo modo potest accipi de reali quadam qualitatum expurgatione aut amotione, vel contrariarum infusione, sed de rationali, decretique cogitationis ac voluntatis condonatione peractorum malefactorum, et adscriptione aut attributione benefactorum, seu iustitiae. Quomodo enim peracta facti realiter infecta faceres, aut opere ipso factoque expurgante. Hic certe locus Pauli, atque haec ipsius et Davidis definitio imputativae iustitiae, ideo tanto pluris fieri debet quod non obiter aut breviter, sed plene ex professo ac repetitis vicib. hanc iustitiae imputativae descriptionem, consentientibus ac confirmantibus eam praecedentibus et consequentibus: quodque sicut epistola ad Rom. est primarium opus D. Pauli, selecti organi Christi: sic etia tertium ac quartum caput potissima loca sunt totius eius epistolae, quod ad descriptionem et adsertionem verae iustitiae ac iustificationis attinet: et denique in quarto cap. haec descriptio ut gemma in annulo eminet.

-- 227 --

429/430 Nono, vita aeterna aut felicitas omnino est filia aut effectus remissionis peccatorum. Porro imputativa iustitia ad hoc ipsum nobis imputatur aut datur, ut vivamus, felicesque simus: seu iustitia est mater aut causa vitae, ut omnes doctrinae ac gentes confitentur. Igitur nostra imputativa iustitia est proprie remissio peccatorum. Decimo, tota Scriptura praecipue urget, inculcat et offert peccatori remissionem peccatorum: hanc tanquam primarium beneficium Christi celebrat. At certe negari non potest, iustitiam coram Deo esse illud ipsum praecipuum, quod maxime praedicandum et urgendum est apud eos qui adoptari in haeredes, et salvi fieri volunt, quodque tam praecipuum donum ac bonum nobis Christus largitur. Igitur necesse est hanc iustitiam idem esse quod remissionem peccatorum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.