Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IMPLEO verbum varias habet phrases ac significationes, quae partim hic exponentur, partim infra in vocabulis Plenus et Plenitudo uberius illustrabuntur. Alias igitur significat perficio, desumpta metaphora a vase semivacuo quod impleri oportet, ad omnem rem perficiendam. Col. 4. Implere susceptum ministerium. Philip. 2. Ut vestrum defectum impleat. Act. 12. Implentes ministerium. Matth. 3. Sic oportet nos implere omnem iustitiam. i. perficere. Matth 5. Non veni solvere, sed implere legem. Luc. 9 Loquebantur de exitu eius, quem erat impleturus in Ierusalem i. completurus, perfecturus. Aliquando etiam plenius haec loquutio in eodem sensu ponitur, addita nempe voce Mensurae. Dicitur enim implere mensuram: pro, plene perficere. ut Matt. 23. Implete mensuram patrum. i. perficite et absolvite impietatem in persequendis veris doctoribus, donec ad eam quantitatem peccatorum perveniatis, ut vos ira Dei diutius tolerare non potens obruat. Implere post aliquem, est eius voluntatem praescriptumque, sequendo aliquid, plene facere, aut illius voluntati satisfacere. Num. 32 et 33, Non impleverunt post me. 1 Reg. 11. Implere post Dominum. Implere pro consecrare, admodum crebrum est in Sacris literis. Aliquando tamen additur implere manus. Exod. 28. Implebisque manus eorum. i. consecrabis. Iud. 17 , Implebisque manum unius ex filiis, fuitque ei sacerdos. i. consecravit eum. 2 Paral. 13. prolixior locus est. inquit .n. textus: Et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum, quicunque venerit, ut impleat manum suam iuvenco, filio bovis, et arietibus septem, erit sacerdos iis qui non sunt dii. Haec videntur fuisse simoniaca praemia, pro impetrata initiatione. Sic 1 Reg. 13. Qui volebat, implebat manum suam. i. oblato munere initiabatur sacris, constituebatur sacerdos. Venit autem haec phrasis inde, quia (ut describitur forma initiationis Exod 29 ) consecrans coram altari replebat manus initiandorum placentis et laganis, quae illi quasi oblaturi afferebant:

-- 218 --

411/412 quaeque paulo post denuo ex manibus eorum sumpta, Domino offerebant. Inde venit Aries impletionum. i. initiationum, ibidem. Vicina est huic Graeca vox τελείωσις sed alia occasione aut ratione exorta. Aliquando tamen haec ipsa phrasis implendi manus Domino idem prorsus significat, quod offerre ei aliquod munus. Sic David dicit 1 Paral. 29. Et quis se exhibet spontaneum, ut impleat manus suas hodie Domino? ubi mox sequitur enumeratio munerum oblatorum, quae principes obtulerunt Sic et 2 Par. 29. et Ezek. 43. Inde autem haec loquutio venit quod qui affert aliquid, habet plenas manus, quib. rem apprehensam offert. Dicuntur et illi implere manum, qui arcu iaculantur: quia utraque manu eos valide operari necesse est, altera tenendo arcum, altera trahendo nervum. 2 Regum 9 Zach. 9. Implere se omnia, caelum et terram, dicit Deus Ier. 32 pro, infinitum esse. Videtur tamen simul etiam dominium significare: sicut Christus dicitur ascendisse supra omnes caelos, ut omnia impleret. s. sua maiestate ac potentia. Plenitudo alicuius rei, est id quod ea continetur, aut quod ad eam quasi replendam ac exornandam pertinet. ut in Psal. habetur: Terra autem plenitudo eius. de qua loquutione in voce Plenitudinis. Implere alicuius faciem ignominia, est, eum plane confundere, aut pudefacere. Impleri agnitione Dei, Col. 1 item Impleri Spiritu S. Luc. 2. item in Actis, Vir plenus spiritu. i. maxima quadam illustratione et motu Spiritus S. ornari ac permoveri ad aliquod eximium opus. Impleri aliquem longitudine dierum. i. ad decrepitam usque aetatem perduci, aut vitam ei prorogari. Sic Impleri dies alicuius, 1 Par. 17. i. satis vixisse eum. Implere sermon Dei. Col. 1 est plene perfecteque docere, aut propagare caelestem doctrinam Impleri animam, est exaturari pro voto: sic libi Aegyptii pollicebantur de praeda Iudaeorum, Exod. 15. Sic Ier. 31 Deus pollicetur se recreaturum Israelitas tempore Meschiae. inquiens in praeterito tempore: Inebriavi animam exhaustam et omnem animam tristem aut afflictam replevi. Impleri Scriptura dicitur, cum quae praedicta sunt, eventu ac opere ipso comprobantur: quae phrasis saepissime in novo Testamento habetur. Prophetiae. n. minae ac promissiones rerum futurarum veluti vacuae hiant et expectant rei ipsius in eis praedictae praesentiam: quae cum advenit, tum quasi illud vacuum desiderata mensura repletur. Implere desolationibus Dan. 9, Factum est verbum Domini, quod impleret desolationibus Hierusalem 70 annis. 1. tamdiu pateretur eam desolatam iacere.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.