Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IMAGO, est simulachrum, et simile quoddam alterius rei, sive vivum, sive pictum aut sculptum. In Sacris literis plures, ac plurimum diversas significationes vox haec habet, ita tamen, ut pleraeque in genere concurrant, ac significent quandam convenientiam aut similitudinem rerum diversarum. Primum igitur dicitur dupliciter Filius Dei, imago patris, aut Dei invisibilis: 2 Cor. 4. Col. 1. Dicitur et Hebr. 1. splendor gloriae, seu fulgor veniens a gloria patris, et denique character aut expressa imago substantiae Dei. quibus verbis, praesertim Epistolae ad Hebr. indicatur illa ineffabilis, divina ac consubstantialis convenientia ac similitudo filii ad patrem. Huius tanti mysterii, ac plane ineffabilis Dei qualecunque indiciolum aut nota sit, quod etiam in hominibus saepe magnam quandam similitudinem parentum in liberis, non tantum quoad externa lineamenta, sed etiam internas animi, ingenii ac morum proprietates animadvertimus, non sine singulari providentiae divinae indicio. Qualis vero illa similitudo aut convenientia sit in Filio cum Patre, quam cum tertia persona non habent, ineffabile plane mysterium est, nec a nobis investigari debet. Aliqui fingunt id inde esse, quia pater intuendo semet, cogitationem et imaginem quandam concipiat, cui suam essentiam communicet. Sed et humanum haec opinio inventum est, idque foedissimorum haereticorum, teste Irenaeo: et in multas tetras absurditates incidit, et denique ab omnibus ferme partibus est damnata, ut id proprio libello eorum testimonia recitante ostendi. Atque hac ratione Christus est substantialis imago Dei. Latinis imago ferme tantum quidpiam umbratile ac vanum, et quod tantum qualicunque specie repraesentet rem ipsam, denotat. at Hebraeis etiam realissimam convenientiam, et summam substitiae ipsius similitudinem: ut si filius dicatur imago patris. Similis loquutio est, Esse in forma Dei, aut forma servi: Phil. 2. id est, vere existere Deum aut hominem. Sic Matth. 24. Tunc videbitis signum filii hominis in caelo. id est, ipsum met filium hominis. Sic, Gestare imaginem hominis terreni et caelestis, 1. Cor. 15. id est, ipsam rem aut essentiam. Verum quod Imago essentiale quidpiam interdum, et non tantum umbratile notet, mox denuo exemplis monstrabitur. Vide et in regulis Universalibus, de hoc Hebraismo. Illud sane admodum illustre est significationis huius exemplum, quod extat Hebr 10. Lex umbram obtinuit futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. ubi Imago necessario ipsam existentiam aut substantiam rei sonat. Sic Germanis quoque Bild, interdum non umbratilem, aut (ut sic dicam) similitudinariam imaginem significat, quae solum lineamenta rei alicuius exprimat: sed ipsammet essentiam eius. ut cum dicunt, Mansbild, Frauenbild, etc. id est, personam vere existentem virum aut feminam. Dicitur porro secunda ratione etiam ideo Christus imago patris, quia qui videt eum, videt et patrem. Et nemo venit ad patrem, nisi per ipsum: ipse quippe est ostium ad patrem. Quare et Paulus 2 Cor. 4, et Col. 1. cum filium dicit esse imaginem Dei, potissimum ad istam patefactionem patris, aut noticiae de patre respicere videtur. Nam in priori quidem loco dicit: Excaecatus est a Satana sensus impiorum, ne agnoscerent lumen Evangelii gloriae Christi: id est, de gloriosa noticia Christi. Ac mox subiicit, Qui est imago Dei: ut ostendat clare, se loqui de agnitione Dei quae fiat per Evangelium Christi, non de internis discriminibus trium personarum divinitatis. In posteriore autem loco, nempe Col. 1, itidem loquitur de agnoscendo mysterio redemptionis Christi. Sed tamen hic locus etiam de illa substantiali imagine accipi posset. Porro etiam homo dicitur imago Dei, sed accidentaria: id est, non consubstantialis, ut est filius patris. Nam Gen. 1 et 2 dicitur esse conditus ad imaginem et similitudinem Dei: et mox Gen. 5. dicitur Adamus procreasse ad suam similitudinem. unde liquido monstratur, veram illam Dei imaginem in lapsu hominis esse amissam, et terrenam quandam animalis hominis pro ea substitutam, ut et Paulus 1 Corinth. 15. testatur. Quid vero fuerit illa Dei imago, non est nunc nostri instituti copiosius perscrutari: sed abunde eam Scriptura declarat, cum eius instaurationem explicans, et contrariam imaginem exuere iubens, inquit: Deponite veterem hominem, qui corrumpitur iuxta concupiscentias erroris: renovamini vero spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui iuxta Deum conditus est per iustitiam et sanctitatem veram. Ostendit enim ibi Paulus, ipsum spiritum mentis nostrae initio iustum, sanctum et veracem, fuisse imaginem Dei qui cum a Satana prorsus inversus sit, nunc denuo per spiritum Dei refingi debeat. Sic et Col. 3. inquit: Ne mentiamini alius adversus alium, posteaquam exuistis veterem hominem cum factis suis, et induistis novum, qui renovatur ad agnitionem et imaginem eius qui condidit illum. Sic et Rom. 8 dicitur, quod Deus nos faciet conformes imagini filii sui: id est, perinde glorificabit. Hic enim intelligimus imaginem Dei esse illud ipsum, quod in nobis instauratur: nempe spiritum mentis, seu illud novum ac spirituale cor (id est, animam rationalem, quam Scriptura in corde collocat) quod nobis

-- 217 --

409/410 exciso veteri ac lapideo divinitus donatur, et per Spiritum S. in nobis creatur. Psal. 51. et Ezech. 31. Eodem respicit etiam Paulus 1 Corin. 15, cum dicit, nos fore similes illi caelesti Adamo, nosque eius imaginem gestaturos, sicut nunc terreni feramus. id est, glorificandos esse. et 2. Cor. 3, cum ait, nos in speculo contemplari gloriam Christi et in eandem imaginem quotidie magis ac magis transformari, cooperante id Spiritu sancto. Alia quoque ratione dicitur homo imago et gloria Dei, 1 Cor. 11. i. qui quasi vice eius mundo praeest, in hoc ei famulum aut vicarium praestans: quod omnia in hoc mundo regat, illisque fruatur tam quam quidam eius villicus, sicut vicissim homini famulatur mulier. de qua ratione imaginis Apostolus 1 Cor. 11. loquitur, dicens: Deum esse caput Christi, Christum caput viri, virum mulieris: et vicissim mulierem esse gloriam viri, virum autem esse gloriam et imaginem Dei. ubi imago collocatur in illa similitudine dominii, quod sicut pater aliquo modo dominatur Christo, et Christus viro: sic vicissim vir mulieri, et omnibus aliis creaturis huius mundi. Aliqui etiam locum Genesis ad dominii formam ac similitudinem trahunt: sed certum est potiorem, et magis primariam imaginis rationem esse illam similitudinem rectitudinis animae rationalis ad Deum, tametsi et in aliis partibus, atque adeo etiam ipso corpore multo sanctior et divinior quaedam harmonia fuerit. Ponitur in hisce plerisque omnibus significationibus Imago pro quadam vera ac reali existentia, seu rei ipsius forma, ac viva essentialique expressione: non tantum umbratili pictura, sicut alioqui sonare ex Latini sermonis natura nobis videtur. Sic realem quandam existentiam notat 1 Corinth. 15. Quemadmodum gestavimus imaginem terreni hominis, sic etiam gestabimus caelestis. ubi imago non umbram aut picturam hominis, sed ipsammet illius essentiam significat. Sic et Hebr. 10. Lex habens umbram futurorum bonorum, non imaginem ipsarum rerum. ubi imago ipsam vera ac solidam existentiam rerum indicat Psal. 73. Pones eorum imaginem contemptibilem in civitate. i. ipsos cum suis opibus et gratia. Sic et Apocal. 13. 14 15. 19 et 20, praedicens futurum ut bestiae formetur quaedam imago, quam omnes adorent. et propter quam horribiliter puniantur: significat fore, ut Interim et Adiaphora vere Antichristi abominationes et errores exprimant, non tantum quandam ociosam picturam eorum referant: sicut adiaphoristae sua linea veste omnes illas abominationes abscondere et obumbrare conantur. Atque hactenus de reali quadam imagine dictum esto: nunc in sequentib. contra dicemus, quando umbratilis quaedam tantum species rerum per hanc vocem accipiatur. Longe alia igitur significatio est, cum imago pro reb. imaginariis, aut evanidis crebro usurpatur, cuius significationis exempla adscribi est opus. Ab hac vero significatione venit. quod saepe res existentes ob suam levitatem imago dicuntur: sicut Latini somnium hominis, pro nihili homine dicere solent. ut Psal. 39, Profecto in imagine transit homo. i. ut res non revera ac solide existens, sed ut res umbratilis, imaginaria. Eadem ratione accipitur et Psal. 73, cum dicit saltes, Sicut somnium a vigilante evanescit, sic tu Domine imaginem eorum in civitate contemptibilem reddes ipsosmet, eorumque opes ac glorias. Sic et Paulus vocat 1 Corinth. 7, totam hanc vitam cum suis commodis ac pompis schema, figuram: et dicit eam pertransire veni rem evanidam, nihilque stabile habentem. Vicina huic signficatio est, quod Deus dicit Num. 13, se aliis appaere in similitudine. i. aliqua visibili quidem, sed tamen evanida specie. Non raro etiam imago significat ipsas visibiles, aut materiales imagines, ad repraesentandum aliquem hominem factas: sicut dicit Paulus gentiles confutasse gloriam Dei in similitudinem imaginis hominum et bestiarum. De alia maxime propria significatione nihil monere attinet, ubi imago similitudinis hominis est idem, quod imago similis homini, aut aliis animalibus. De voce porro Similitudinis, quae aliquatenus cum Imagine convenit, postea suo loco dicetur. Faciet autem et ea explicatio ad huius declarationem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.