Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IEIUNIUM. Vocem hanc exposui proprio scripto (quod et in fine huius Operis adiiciam) unde quid fuerit ieiunium plene cognoscere potes. parit autem quosdam Idiotismos, de quibus breviter dicam. Ieiunium Sanctificare: Ioel primo : est, homines ad publicam poenitentiam vocare. Solebant enim, praeter illas constitutas dies afflictionum, etiam suo arbitrio sacerdotes et magistratus, in omnibus gravioribus periculis, indicere populo solenne ieiunium, admonere de agnoscendis ac deplorandis publicis ac privatis peccatis: quem sui animi dolorem publicis ac externis notis testabantur sordidati, aut etiam in cilicio aut sacco incedentes, cinere se aspergentes parciusque et viliori cibo utentes. Tunc etiam frequentius conveniebant ad audiendum verbum, et sacrificia offerenda, faciendasque eleemosynas: tunc instaurabant disciplinam, et severius inquirebant in scelera facinorosorum, eosque castigabant. Sic et Iezabel iubet indici ieiunium: primo Reg. 21 , ut ea occasione Nabotum, falso blasphemiae insimulatum, interficeret. Sic et rex Ninive suis indixerat ieiunium, minante illis exitium Iona. legitur. n. cap. 3. Homo et iumentum, boves et pecora non gustent quicquam, nec ad pascua ducantur, aut bibant aquam, sed operiantur saccis homines et animalia, etc. Genua mea debilitata sunt a ieiunio: Psal. 109. i. totus sum factus debilis, Psa: 35. Affligebam ieiunio animam meam, et Psal. 69. Flevi in ieiunio animae meae. i. ob nimium cordis mei dolorem, quo cruciabar. ubi etiam descriptio ieiunii habetur. Ieiunus etiam pro esuriente, extra religionem, usurpatur. ut Matt. 15. Ieiunos dimittere nolo. i. esurientes. Sic Act. 27, Cum multa ieiunatio fuisset. i. cum prae moerore et gravi tempestate diu cibo potuque abstinuissent, et pene fame confecti essent. In hac significatione utuntur medici, cum vetant corporis exercitium ieiuno ventriculo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.