Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ISRAEL nomen Iacobo esse impositum ab angelo, cum quo luctatus est, fide ac precibus eum expugnando, cum hac etymologiae explicatione, quia cum Deo princeps fuerit, ex Genes. 32 notum est. Porro hoc nomen postea omnibus posteris Iacobi tributum est, adeo ut tota illa gens Israel vocaretur. Caeterum post Salomonem, lacerato regno in duas partes, coepit proprie tantum pars decem tribuum regnum Israel vocari, maiore portione gentis nomen universale occupante reliquis duabus nomen Iuda obtinentibus. Nonnum quam tamen etiam post id tempus Israel regnum Iuda significat, ut praesertim 2 Paral. 21 et 28 plerique exponunt: Filii Iosaphat regis Israelis: id est, Iudae. Sic et Mich. 1, Domus Aechzib erunt in mendacium regno Israel: id est, Iudae. Inde factum est, ut sicut Iudaeus aliquo modo non tam ex ea gente progenitum, quam eius religionis hominem significat, sicut Paulus de interno et externo Iudaeo disserit: sic et Israelita aliquando simpliciter verum Dei cultorem significet. sicut Christus Iohannis 1, de Nathanaele inquit: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est quod idem est ac si diceret, Ecce vere pius, aut Christianus. Saepe sane in prophetiis, Israel et Iudas novi Testamenti populum significant et denotant. Caeterum, ut de illis duobus regnis adhuc aliquid dicamus, sciendum est, quod regnum Israel et Iuda hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israel: et postea regnante Davide super Iudam, et Roboam filio Salomonis super duabus tribus Iudam et Beniamin, ii qui erant in Samaria, hoc est, decem tribus vocabantur Israel: et qui regnabant de genere David, appellabantur Iuda. Item Israel saepe ponitur pro Iuda, quod saepiuscule occurrit: 2 Paralip. 29. Et Israelis similiter reges, non raro pro regibus Iuda accipiuntur: Micheae 1, in fine. Item, Israel videns Deum, vel visor et contemplator Dei vel directus Dei dicitur: hoc est, qui recto itinere a solo Deo ducitur. Aliquando populum Israeliticum carnalem, aliquando vero electos Dei, ut saepius in Prophetis: sicut Oseae 14. Nonnunquam etiam Christum ipsum figura quadam designat, Isa. 49, Ose. 11. de quo et supra in vocabulo EPHRAIM.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.