Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IRA, varia habet significata in Sacris literis, quae percurram. Primum enim dicitur de humano affectu, quo cor inflammato a bile sanguine excitatur ad repellendum et vindicandum offendentem. Multa huius significationis exempla passim in Sacris literis reperiuntur. ut Prover. 15. Vir fatuus statim indicat iram suam: at qui dissimulat iniuriam, callidus est. et Prover. 19, Responsio mollis frangit iram. Accipiturautem rarius in bonam partem: quin etiam inter opera carnis Gal, 5 numeratur, quia et perturbat mentem, ut non valde respiciat in Deum, et plerunque modum ac regulam aequitatis transgreditur. Aliquando etiam poenam aut loesionem ex tali affectu progredientem significat. ut Rom. 13, Magistratus est vindex ad iram. i. poenam. Et, Obedite magistratui non tantum propter iram, sed et propter conscientiam. i. non tantum propter poenam a magistratu imminentem, sed et ppter mandatum Dei. Rom. 3, Num est iniustus Deus, qui inferat iram? i. poenam. Ira pro suo effectu ponitur. Crebro usurpatur in malam partem, de pravo ac temerario iracundiae contra proximum affectu. ut, Ira viri iustitiam Dei non operatur, Iacobi 1. i. irati faciunt facta Deo non placentia ac grata. Sol non occidat super iram vestram, Ephes 4 Et Psal. 4. Irascimini, nolite peccare. cum enim non sit possibile, ne homo prorsus ad iram commoveatur, iubet Deus pios tum cohibere iri suam, ne in caedem, vulnera, maledicta, aut alias laesiones erumpant: tum etiam non diu eam detinere, sed ante solis occasum ex et de corde suo delere, et cum proximo in gratiam redire. Nam indulgendo irae, datur locus diabolo, ut iratum magis ac magis inflammet contra proximum, precationem impediat, et tandem ad laesionem eius impellat: Ephes. 4. Quare et Christus cum Matth. 5 cum homicidio coniungit. Est tamen aliqua etiam iusta ac Deo probata ira, quae praesertim ex officio progreditur, ut cum parentes, praeceptores, aut gubernatores suis subditis propter peccata irascuntur sicut et Moyses Aaroni et populo Israelitico iratus fuit Exod. 33, adeo ut tabulas Decalogi frangeret. Quare non sine causa Christus pravam et damnatam iram a iusta distinguit, inquiens Matth. 5. Si quis irascitur fratri suo temere. Ab homine porro hoc nomen, sicut et aliorum affectuum, ad Deum per metaphoram aut anthropopathiam transfertur: et significat alias ipsam Dei iustitiam legalem, ut Rom. 9, Quid si Deus volens ostendere iram fui

-- 249 --

473/474 id est, iustitiam contra malos? Alias, quasi quendam eius motum aut indignationem contra peccata et peccatores. ut Iohann. 3, Ira Dei manet super eum. id est, pergit habere Deum iratum. Sic Psal. 6. precatur David: Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias. i. ne iratus ac commotus me castiges: seu ne me ita crudeliter affligas, ut solent nimium irati: sed in ira misericordiae tuae recordare. Sic filii irae in Sacris literis passim et crebro dicuntur, quibus Deus est insensus, aut inimicus: Ephes. 2. et vasa irae, Rom. 9. Contra, filii gratiae. Aliquando quasi quandam sententiam irati Dei videtur notare: ut Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo, etc. Item Rom. 3, Num ergo iniustus est Deus, qui infert iram. i. qui nos accusat, et contra nos sententiam aeternae mortis profert. Sic Rom. 5. Multo magis reconciliati servabimur ab ira. Psal. 2. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Sic et Rom. 12 credo accipi posse: Non vosmetipsos ulciscentes dilecti, sed date locum irae: ut. s. Dei iudicio adversarios et persecutores nostros relinquamus. Haec Dei ira est ignis consumens peccatores per malam conscientiam, et poenas temporarias ac aeternas. Denique aliquando significat poenam, sive temporariam sive aeternam, รข tali ira profectam. ut Rom. 2. Coacervas tibi iram in die irae. i. poenas tibi accumulas in id tempus, cum te Deus pro tuis peccatis puniet. Baptista dicit ad Pharisaeos, Quis vobis monstravit fugere a ventura ira? pro, quomodo imminentes poenas evadere queatis? 1 Thes. 1, Eripuit nos a ventura ira. Ephes. 5, et Col. 3. Ob hoc venit ira Dei in filios inobedientiae, aut incredulitatis Luc. 21, Erit necessitas magna in terra et ira in populo isto. 1. ingentes rerum omnium difficultates et divinitus inflictae calamitates. Irae crebro coniungitur vox Furor, vel ordine posito alio postalind, tanquam propemodum synonyma posita. ut Psal. 2: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Et Psalm. 6. Domine, ne in ira tua arguas me, nec in furore tuo corripias me. Significat nihilominus aliquid longe plus furor, quam ira. nam haec etiam de moderata commotione dici potest: Furor autem non nisi de extrema commotione. Sicut et 2 Psalmus atrocius verbum perturbandi, aut proturbandi tribuit, quam irae. Sic et Poeta inquit,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.