Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IPSE, ponitur nonnunquam pro verbo EST: quia id verbum includitur in pronominibus, praesertim demonstrativis. Item in Adverbiis affirmativis et negativis. Genes. 40. Tres dies ipsi: scilicet, sunt. 1 Sam. 12. Et filii mei, ecce ego vobiscum: scilicet, sunt. Sic et in sequentibus exemplis tum verbum Est deest, tum etiam alioqui idiotismum quendam huius linguae sonat, ac explicatione quadam indiget, ut a quovis intelligi queat. Ipsa est Zoar: pro, quae postea dicta est Zoar, Genesis 14. Ipsa est vallis regis, Genes. 14. pro, quae postea dicta est vallis etc. Ipsa est Bethlehem, Genes. 48. pro, quae alio nomine dicitur Bethlehem. Ponitur ergo Ipse pronomen, pro, quae est. Generationes Esau, ipse est Edom: Gen. 36. pro, cognomento Edom, vel, qui alio nomine dicitur Edom. Non ipse: Ambulavit inquam Henoch cum Deo, et non ipse: Gen. 5. pro, non comparuit usquam amplius. Recte hic etiam fit mentio loci Gen. 3. ubi Deus pollicetur se humano generi largiturum semen, quod conterat caput serpentis, restituatque hominem in iustitiam et vitam. Nam Papistae in sua Vulgata editione legentes Ipsa, ad divam Virginem hanc victoriam, summa cum impietate, atque adeo idololatria rapiunt. Contra autem textus Hebraeus, Chaldaeus, Graecus, et Philo, de ipso semine haec dicta esse testantur. Fuerunt etiam in Ecclesia olim forte ante annos 460, receptissimae cantiones, quorum aliquae adhuc in Ecclesiasticis libris reperiuntur, quae hoc dictum de semine legerunt et cecinerunt. Verba unius inter alias haec sunt: Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam: Qui bene creatos, sed seductos astutia callidi serpentis, sua refecit gratia: praedicens futurum ut germen sancta proferret femina: quod hostis antiqui nociva exuperaret capita, etc. Sed quid cito vetera scripta, cum haec ipsa cantio in modernis et impressis missalib. Saltzburgensibus, feria II Paschae exter? Idem omnes Prophetiae, et rei ipsius veritas evincit. Denique et Paulus Rom. 16 de filio Dei exponit dicens illum contriturum Satanam sub pedibus nostris. Sic et epist. Hebr. de Christo exponit inquiens: Ut per mortem aboleret eum qui mortis haberet imperium. item 1 Iohan. 3. Ad hoc apparuit filius Dei, ut dissoluat opera diaboli. Sic et Irenaeus libro 5, et Clemens in Paraenetico ad gentes legit. et Epiphanius contra Ophitas. Taceo illud, quod ipsemet Deus sequentibus promissionibus in Gen. idem confirmet, ac declaret de ipso semine benedicto, et non benedicturo, non de muliere.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.