Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

INVENIRE verbum valde multos ac diversos Hebraismos efficit, qui huic voci in sermone Latino usitati non sunt. Significat enim alias Acquirere. ut Genes. 26: Et invenit eo anno 100 hordei scilicet mensuras, in messe pro una seminata. Isaiae 19: Quasi mea virtute invenerim: pro, effecerim, consecutus sim. Qui invenit mulierem, invenit bonum. Proverb. 18: id est, consequitur. Rom. 4: Quid igitur dicemus invenisse Abrahamum patrem nostrum secundum carnem? id est, consecutum esse suis bonis operibus ac honesta vita. Proverb. 17: Perversus corde non inveniet bonum. id est, non consequetur. Proverb. 8: Ego Sapientia habito in astutia, et scientiam cogitationum inveni. Ibidem: Qui invenit me, invenit vitam. Ibidem, Recta sum invenientibus scientiam: id est, sectantibus. Alias Sufficere. Et dederunt eis uxores, quas in vita conservavêre ante ex Iabes Gilead. Sed non invenerunt eis. Iudic. 21. pro, non suffecerunt superstitibus Beniamitis. Num oves et boves mactabuntur, ut inveniatur eis: aut congregabuntur omnes pisces maris, ut inveniatur eis? id est, ut sufficiant eis illorum carnes? Laedere. Deut. 19. Si cui excidens ferrum securis invenerit proximum, et morietur: id est, laeserit, percusserit. Deuteron. 31, Inuenient te omnia haec mala: pro, affligent. Genes. 44. Ne videam afflictionem, quae inveniet patrem meum. Existere: ut Philip. 2, Figura repertus ut homo: id est, vere talis existens. Sic Germanice, Er findet sich ohne geld, oder ubel zu pass: pro, talis nunc existit. 1. Samuel. 13, Recensuit Saul populum, qui inventus est cum eo: id est, qui cum ipso erat. Dan. 11 Et convertet faciem suam ad fortalicia terrae suae, et praecipitatus cadet, et non invenietur. pro, non amplius existet, aut supererit, sed interibit. Lucae 9 Inventus est IESUS solus: id est, fuit, remansit solus, disparentibus Mose et Helia. Sic vicissim LXX, et Epistola ad Hebraeos verterunt illud Genes. 5 de Henoch, Et non ipse scilicet amplius extitit:

-- 246 --

467/468 per verbum, Et non est amplius inventus. Quare ista duo verba Inveniri et Existere, aliquando aequivalent. Invenire, pro perficere. ut Psal. 36. Quoniam blanditur ei in oculis eius: scilicet peccator, sibimet ad inveniendum iniquitatem suam ad odium. id est, donec patret iniquitatem, qua sibi odium et iram Dei accersat, vel etiam quo laedat alium. Invenire alicuius manum, aliquid significat posse adipisci aut nancisci, tantum habere opum aut virtutum, ut id consequi queas. Numer. 11, Si non invenerit manus Dei quod afferat. 1. Sam. 10, Fac quod invenerit manus tua: pro, quod poteris. Eccl. 9, Omne quod invenerit manus tua ad faciendum, fac. pro, quod poteris, et cuius sese tibi bona commoditas offert. Sic manus Domini dicitur invenire inimicos suos, Psalm. 21. pro, praevalere contra eos. Infra plura exempla recitabuntur. Invenire gratiam, significat plerunque gratis adipisci alicuius favorem. ut Luc. 1, angelus salutans virginem, quod prius dixerat Gratia plena, seu potius Gratis dilecta aut accepta: idem mox perterrefactae virgini exponit, dicens: Invenisti gratiam apud Deum. Sic et Genes. 6, caeteris pereuntibus, et sententia Dei damnatis, unus Noachus dicitur reperisse gratiam apud Deum: id est, gratis per fidem Deo acceptus et reconciliatus esse, ut et Hebr. 11. exponitur. Sic Exod. 33, Moyses dicitur invenisse gratiam coram Deo. Sic et mater Samuelis 1. Sam. 1, Inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Genesis porro 39 dicitur Iosephus invenisse gratiam in oculis Domini sui: quod non potest de gratuito favore aut acceptatione intelligi, cum Iosephi sedulitas, fides et probitas domini sui favore dignissima fuerit. Nec vero etiam Latinis Invenire, aut Graecis εὑρεῖν , tantum de re quaesita dicitur. unde εὕρημα fortuitum et insperatum lucrum significat. Quare Invenire gratiam recte plerunque de gratuita adeptione favoris exposueris. Inventum, aliquando id dicitur quod adest, aut praesens est. Gen. 19. Surge et tolle uxorem tuam, et duas filias inventas: pro, quae tecum sunt, quae nunc coram adsunt. Invenire in alicuius manu, est aliquando idem quod deprehendere furtum, aut aliqua alia facinora in aliquo, apud aliquem, aut etiam in alicuius vita. Exod. 22. Si inveniendo inventum fuerit furtum in manu eius vivum, sive bos, sive ovis sit, duplum reddet. Sic ibidem praecedenti capite. Qui furatus fuerit aliquem, vendideritque illum, et inventum fuerit in manu eius, etc. Aliquando solum verbum Invenire idem valet. ut Psal. 17, Explorasti me, et non invenisti: subintellige iniquitatem. pro, non deprehendisti in me aliquod scelus, aut malam fraudem. Simili significatione dicit Achabus ad Heliam, Invenisti me: id est deprehendisti me in ipso scelere occisi et innocentis Nabot, et rapinae vineae. Mala dicuntur aliquem invenire: pro affligere, ut paulo ante monui. Exod. 18. Narravit socero laborem, qui invenisset eos in via. pro, varias molestias et difficultates. Eâdem ratione et peccata aliquem invenire scribuntur, quia sunt dolorum et laborum, id est, omnium poenarum aut malorum poenae causae. Num 32. Et cognoscite malum vestrum, quod inveniet vos: pro, expendite magnitudinem peccati, propter quod tam graviter punimini. Iudicum 6. Ut quid invenit nos totum hoc? id est, cur oppressit nos hic tam tristis status? Psalmo 116. Angustiae inferni invenerunt me: id est, potiti sunt me caeperunt, aut apprehenderunt me, veluti hostis persequens. Mox ibidem phrasis haec invertitur, Angustiam et dolorem inveniebam: id est, consequebar. Dicitur ergo aliquis et invenire malum, et inveniri a malo. Sic et Deus dicitur alicuius iniquitatem invenire, cum ob eam illum punit. Genes. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, Deus nos iuste punit. Invenire facere aliquem in manu alterius, est tradere eum eius potestati. Zach. 11. Simile quid est illud Psalmo 21. Inveniet manus tua omnes inimicos suos, dextera tua inveniet odio habentes te: pro, in suam potestatem eos rediget, ut illos castigare et perdere queat. Isaiae 10, Quemadmodum invenit manus mea regna idoli: id est, potita est regnis. Ibidem haec phrasis quasi exponitur, dum ad metaphoram refertur: Et inveniet manus mea veluti nidum substantiam populorum. quo indicatur, esse phrasin per metaphoram huc a venatione ac indagine ferarum translatam. Invenire propitiationem, Iob 33. pro, suscipere, admittere reconciliationem. Psalmo 32, Orabit ad te omnis pius tempore inveniendi. id est, tempore accepto, aut gratiae, quo inveniri potes. Isaiae 55, phrasis haec clarius ponitur ac explicatur. Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Dixi supra, verbum Invenire aliquando significare acquirere. Sic videtur accipi Matthaei 16, cum dicit Christus: Quicunque perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam. id est, acquiret, conservabit, nempe ad aeternam salutem ac felicitatem, quantumvis hic eam perdidisse videatur. Sic et Latinum verbum Invenio, aut Reperio, ferme more Hebraeorum, pro acquirere et parare sibi accipitur, teste Donato in Eunucho. quomodo et in Heautontimorum eno inquit: Abii militatum, ibi rem et gloriam armis belli reperi. id est, adeptus sum. Graecum εὑρίσκειν , quod hoc loco est, significat Graecis aliquando, suo labore aliquem sibi aliquid parare aut consequi: ut testatur Ulpianus in oratione Demosth. contra Timocratem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.