Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IDOLUM, proprie est simulachrum aut imago. et quia imagines Ethnici et impii Iudaei coluerunt ut Deum, ideo paulatim quadam catachresi invaluit, ut omnis pravus Dei cultus idololatria sit vocatus. Idolum igitur primum significat ipsam statuam, cultus divini gratia factam 1 Cor. 12. Scitis quod gentes fuistis, et ad muta idola cucurristis. Sic et Psalm. 112, ea pingit inquiens: Oculos habent, et non vident: aures habent, et non audiunt, etc. Secundo significat ipsum cultum idololatricum. Sic Paulus dicit idola nihil esse, 1 Cor. 8 et 10. i. res per sese mortuas, inefficaces et adiaphoras. Sed quia sint directae ac ordinatae ad gloriam cacodaemonum, et contumeliam Dei, ideo fugiendas esse. Alii intelligunt per idolum ipsos Deos, quos gentiles sibi somniabant, quibusque statuas erigibant, nempe Saturnum, Iovem, Martem, Iunonem, etc. Eos ergo commenticios Deos aut somnia Ethnicorum dicit Paulus nihil esse, nec prodesse nec obesse posse: ideo mox veluti semet explicans, addit, nullum esse Deum praeter unum. Sit ergo haec secunda significatio Idoli, cum ponitur pro illis fabulosis diis. Tertia eius significatio est cum pro quovis falso cultu ponitur. ut 2 Cor. 6, Quae concordia templo Dei cum idolis. ubi templum Dei ipsos pios per metaphoram significat. In hac significatione idololatria dicitur esse opus aut effectus carnis, Gal. 5. i. homines renatos perinde sua natura a vera religione in idololatriam ruere, ut lapis deorsum tendat. Sic quoque Paulus iubet fugere idololatriam, 1 Cor. 10. Quarto, etiam verus Dei cultus quamprimum paululum a mandato ac ordinatione eius declinat, pro idololatria habetur. Sic Sola loci mutatio, aut sacerdotum ex alia tribu assumptio, faciebat exuero cultu idololatricum. Denique omnis fiducia a Deo in creaturas translata, idololatria est. Sic Paulus avariciam vocat idololatriam, Coloss. 3. Ephes 5. Paulus in priori ad Cor. prohibens convivia in templis idolatricis, dicit adhuc aliquos cum conscientia idoli comedere tanquam idolothyton. i. vel metuendo ac aliquo modo venerando idolum: vel etiam mala et accusante eum propria conscientia, tanquam peccantem eo facto.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.