Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ At obiiciunt illi, de Textu quidem ac libris Sacris convenire, sed tamen de sensu ac intelligentia litem esse. Eam igitur illi volunt ex patribus peti oportere. At contra Augustinus et Hilarius contendunt, ex collatione ipsius Scripturae loca aut dicta obscuriora esse illustranda. Quod sane etiam ipsemet Christus tum exemplo, tum mandato quoque suo confirmavit, una cum suis Apostolis. Sic enim Christus ipse disputans cum Satana et Pharisaeis, dicta Scripturae aut sub obscura, aut etiam male ab adversariis detorta, collatione aliorum dictorum illustrat ac explicat. Sic etiam ipsi Apostoli in synodo sua, et alias in epistolis ac concionibus, dicta Scripturae inter sese conferre sunt soliti.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.