Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed haec de his sufficiant, qua vero erga omnes pietate, munificentiaque fuerit, non solum Hungariae, sed et aliis provinciis cognitum fuit. Omnes suscipiebat, omnibus largiebatur, omnium animos sua liberalitate etiam invidorum perstringebat. Nec quicquam minus, quam pecuniae studebat. Nec solum minorum, sed et aequalium, et principum animos hoc genere officii devinciebat. Inter quae hoc unum silentio haud esse praetereundum existimo, quod cum in exolvendis publicis militibus ex proprio aere triginta circiter millia florenorum Hungaricorum erogasset, eadem, qua insumpserat munificentia totum hoc debitum uno verbo sponte imperatori divo Ferdinando condonavit. Nec minor certe in eo animi fortitudo vigebat, cujus praeclarum specimen in ipso adhuc aetatis flore sub Joanne Statilio avunculo suo abunde demonstravit. Nam cum una cum fratre suo Michaele rudioribus adhuc aetatis annis apud eum ageret, ipso quidem Michaele propter immanem quamdam avunculi asperitatem haud perdurante, jugumque excutiente hic adeo animum suum contra omnes ejus procellas (tamquam jam praescius, quantis inposterum etiam satis exercendus esset) obfirmaverat, ut vel ipse Statilius ejus se tollerantia victum esse fateretur. Neque tamen ab incepta feritate destitit, nam ut omittam, quibus eum modis in aetate adhuc juniori vexaverit (hoc enim quodammodo propter gentis Hungaricae plusquam servilem ingenuorum adolescentum educationem excusari posset) ne viro quidem ei, et regis

-- 200 --

jam secretario, atque oratori pepercit neque unquam honestis eum vocabulis, sed potius duris, et ad ignominiam tendentibus alloqui dignatus fuit. Cumque regis, ceterorumque optimatum judicio dignus jam existimatus fuisset, et episcopatu, et eorum in consiliis consessu non erubuit aperte profiteri Statilius; malle se loco suo cedere quam iisdem in subselliis secum eum sedentem conspicere, signum certe non parvae iracundiae, quae tamen omnia magno semper animo Antonius pertulit, majoremque erga se omnium gratiam, benevolentiamque aquirebat. Sed nec ad exteras ejus fortunas parum haec animi firmitas momenti contulit; cum enim clarorum virorum felicibus successibus, invidiam aemulorum, et temporum vicissitudines plerumque se opponere soleant, tamen scite sua mansvetudine malevolorum animos compressit eorumque, quam etiam temporis injurias sua perseverantia, longanimitateque superavit, suo etiam nomine principibus, suis maxime charus fuit.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.