Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed haec de his sufficiant, qua vero erga omnes pietate, munificentiaque fuerit, non solum Hungariae, sed et aliis provinciis cognitum fuit. Omnes suscipiebat, omnibus largiebatur, omnium animos sua liberalitate etiam invidorum perstringebat. Nec quicquam minus, quam pecuniae studebat. Nec solum minorum, sed et aequalium, et principum animos hoc genere officii devinciebat. Inter quae hoc unum silentio haud esse praetereundum existimo, quod cum in exolvendis publicis militibus ex proprio aere triginta circiter millia florenorum Hungaricorum erogasset, eadem, qua insumpserat munificentia totum hoc debitum uno verbo sponte imperatori divo Ferdinando condonavit. Nec minor certe in eo animi fortitudo vigebat, cujus praeclarum specimen in ipso adhuc aetatis flore sub Joanne Statilio avunculo suo abunde demonstravit. Nam cum una cum fratre suo Michaele rudioribus adhuc aetatis annis apud eum ageret, ipso quidem Michaele propter immanem quamdam avunculi asperitatem haud perdurante, jugumque excutiente hic adeo animum suum contra omnes ejus procellas (tamquam jam praescius, quantis
jam secretario, atque oratori pepercit neque unquam honestis eum vocabulis, sed potius duris, et ad ignominiam tendentibus alloqui dignatus fuit. Cumque regis, ceterorumque optimatum judicio
Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.