Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Legationis summa ea fuit, ut oblatis regi Transylvania, Lippa, et Temesvario aliisque regni Hungariae provinciis, quas ipsa tunc possidebat, vicissim
ea sibi postularet restituenda, qua e Joannis filii fui patrimonii essent. His uti mandata erant, rite peractis et a rege honorifice tractatus, atque etiam convivio exceptus iterum in Transylvaniam revertitur, nec tamen destitit quin adhuc semel ad Sigismundum patrem, et iterum, ad Sigismundum augustum ejus filium in Poloniam orator proficisceretur. Demum versis omni ex parte rebus regni illius in deterius, visaque reginae ejusque filii, atque eorum, qui tunc rerum potiebantur confusione, licentiam sibi abeundi a regina primatibusque petiit quam cum aegre obtinuisset, non sine scitu reginae ad partes regis Ferdinandi concessit. A quo perbenigne exceptus (utpote cujus virtutem prudentiamque ante cognitam habebat ) satis etiam liberaliter pro praesenti suo flatu minoribus quibusdam dignitatibus ecclesiasticis honoratus est, quoad tribus circiter autumnis elapsis primum ad Alypassam Budam cum mandatis missus est. Nec multo post quinque ecclesiensis pontifex creatus, et inter regios consiliarios assertus, statim orator in Turciam cum Francisco Zay post memorabilem illam Agriensem obsidionem pro pace impetranda delegatus. Magni ea legatio momenti fuit, nam et apud barbaros agebatur, et eos quidem tot victoriis triumphisque nuper reportatis insultantes, divino tamen beneficio peragrata late Cappadocia,
muneribus mortuo Ferdinando potitoque rerum Maximiliano ejus filio, iterum cum Christophoro Teussenpach ad Selimum II. Turcarum principem pro foedere stabiliendo mittitur. In quo peculiare accidit, ut duorum imperatorum christianorum scilicet patris, et filii, ad duos itidem Turcarum principes patrem et filium legationibus fungeretur. His legationibus per quadraginta circiter annos exercitus, tandem Strigoniensi insignitus
Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.