Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Antonius Verantius Sibenici in Dalmatia anno Domini 1504. III. calend. Junii natus est, patre Friderico Werantio ejus loci patricio, matre vero Margarita Statilia Michaelis Statilii Traguriensis filia. Huic statim ab ipsa infantia paternis laribus abesse contigit. Primum enim Tragurium ad eundem Michaelem Statilium maternum avum una cum fratre Michaele missus est, hic aliquot annis nutritus, deinde ad Petrum Berizlavum episcopum Veszprimiensem, eumdemque praesidem Sclavoniae, ac quaestorem regni Hungariae cognatum suum delatus est. Verum Petro brevi post tempore a Turcis occiso a Joanne Statilio episcopo Transylvaniensi avunculo eodemque amitino suo in tutelam susceptus est. Apud quem aliquot annis enutritus primisque aetatis juvenilis rudimentis imbutus tandem Patavium concessit, ubi cum humanioribus literis operam navare caepisset, non diu perstitit. Ingruentibus enim in Hungariam post memorabilem illam cladem Mohachianam variis tumultibus, ipse etiam abruptis studiis suis ab avunculo suo revocatus est, apud quem tamdiu postea perstitit, quoad Joannes rex Hungariae cum Aloysio Gritto aliisque suis proceribus Budae ab adversae factionis exercitu, duce Guilelmo Rogendorffo obsessus est. Ubi eodem tempore,

-- 195 --

et praepositura Budae veteris donatus et a secretis regis creatus in Transylvaniam ex mandato. Regis ad curam, et custodiam ejus provinciae episcopatus cui avunculus suus tunc praeerat, missus est.

Vade porro


Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.