Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571, Posonii]: Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica, Verborum 901, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1571-06-30.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Existimavi me operae pretium esse facturum,
autem
vereor, quod hanc meam erga te voluntatem, senis inquam hominis, et veterani
amici, tuique cupidissimi, (qua mansuetudine es supra ceteros mortales), quod in te evehendo
ad hoc Archiepiscopale munus multo maximum, et proximum fastigio Regiae
Maiestatis, nuper editum est applausu bonorum omnium rarum est admodum, ac in
omni vita memorabile. Neque dubito, quin in eo gerendo et Deo, et Principi, et
populis satisfaceres magnitudine animi, pervigili labore, pietate atque
prudentia. Non decet autem, felicitatem ingenii tui in ista dumtaxat muneris
administratione conquiescere; sed in hiis perangustis vitae spatiis altius
evehi, et ad immortalitatem niti. Nam vel indignis et nefariis istiusmodi, ac
etiam longe amplior dignitas saepius contigit, quorum omnia simul cum vita
extinguuntur, eorum quoque nomina in ipso funere intereunt. Constat, infinitos
ab orbe condito principes fuisse tum inutiles, tum eos, qui laudem merebantur;
at paucissimorum hodie memoria extat; atque hi quoque cum reliqua turba tenebris
premerentur, perinde ac Itaque, Praesul optime, cui providentiae dono ad praeclaras dotes ingenii tui litterarum ingens doctrinarumque studium accessit; te hortor ex animo, ut properes, dum aetas viget ad immortalitatem, et aliquid temporis subducas de curis publicis et domesticis, sub eisque horis interdum divertas ad scribendum, tanquam ad amoenum aliquod viridarium, ubi te oblectes multis nominibus; quo pacto etiam valetudini consules, quae assiduis laboribus frangitur, brevique corruit. Proinde intermissione utendum est, quo studiis melioribus diu sufficias. Non inficior, aliam praeterea viam ducere ad veram gloriam et immortalem, si munus nostrae vocationis omnibus numeris impleamus. Ceterum ea quidem ardua et difficilis est, sentibus et virgultis oppleta, propemodum deserta manet, nec temere invenitur, nisi a paucis Divinitus genitis ac Deo amicis. Quare quos ab ea deterret difficultas itineris et inbecillitas virium humanarum, ii saltem in hac haereant, per quam incedentibus et minus laboris adeundum est, et aliquid permixtum est iucunditatis; siquidem prospiciunt eo labore prorogari sibi vitam in longissima tempora. Te vero, vir ornatissime, invictique animi, quem nullus labor, nullae rationes tuae valetudinis a studiis revocant, quin igitur appellas animum ad scribendum, et commendas tuum nomen aeternitati, atque eos etiam asseras a mortalitate, de quorum rebus gestis scribes. Innata est tibi facundia singularis, teque in omni genere scribendi excellere satis constat. Atqui haec tempora, varietate rerum ac personarum insignia, postulant, ut de ipsis historia scribatur, et scitu digna proferantur in lucem, quae obruta in tenebris iacent. Quod arbitramur te unum imprimis posse insigniter et luculenter facere. Non autem flagitamus, terrarum omnium res gestas complectaris, id enim esset immensi operis; sed tantum, qui per hos annos in Pannonia successus fuerunt, qui eventus vel prosperi vel adversi secuti sunt, neque vera subtrahendo, neque affingendo falsa, quod ea tibi omnia notissima sunt, quaedam etiam a te pertractata. Multis interfuisti, quibusdam etiam praefuisti. Quod si feceris, ut speramus, magnum fructum tui laboris ferres. Nam gentem Ungarorum, quam illustraveris, hoc tibi beneficio magnopere devinces, et nomen tuum celebre manebit inter mortales in memoria sempiterna, cuius maxima pars in tuam familiam et patriam redundabit. Tunc demum intelliges, me tibi fideliter et amanter consuluisse. Vale diu felix nostrique memor.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571, Posonii]: Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica, Verborum 901, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1571-06-30.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.