Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Antequam haec in sinu Adriatico ab hostili classe gererentur, ecce repente ad quartum nonas Augusti praedones nostri, quos Illirico vocabulo Usocos [ERROR: no reftable :]sc. Uscocos , idest transultores, seu potius transfugas appellare solemus redeuntes ab Epiro nobis Meleneis nuntiarunt, Alchinium esse in periculo ab exercitu terrestri seque in pelago vidisse multitudinem velorum non procul ab Alchinio, et vix evasisse, neque scire, quae vela sint, suspicari tamen esse Caracosiam piratam cum lintribus celocibus *** [ERROR: no reftable :]celocibus *** et aliis Z: celocibus Nicoparonibus et aliis D et aliis expeditis piraticis remigiis. Postero die quidam Perastini (quae natio est degentium in pago Perasti prope Rizanum) in scapha, relicta majori nave, remigio elapsi retulerunt, esse classem Turcicam sub Alchinio, seque praecipiti fuga consuluisse. Neque tamen eis4fidem praestitimus: non enim credi posse videbatur ausuram hostilem classem intima sinus nostri penetrare dimissa post tergum Christianorum classe, suspensi tamen animo in terrores, et extrema quaeque diffluebamus, nec erat praesto ulla consilii capiendi ratio. Perastini quotquot erant intra nostra moenia ad hoc primum nuntium omnes usque ad unum conscenderunt lembos, et in interiora navigarunt. Adfuit celox Butuanorum pridie Nonas Augusti, nuntians suos cives universos incensa sponte patria sese intra Catharum a quibusdam auctoribus Ascrivii nomine nuncupatum recepisse, Alchinium oppugnari a terrestribus copiis, supervenisse totam classem hosticam, captumque vereri Alchinium. Subsecuti sunt rumores incerti ex Epidauro Illyrica, quae hodie Ragusium dicitur adijcientes deditionem Antibarensium, et Cathari periculum, ac totius Illyrici perniciem.

Vade retro

Vade porro


Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.