Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

rurales promiscui sexus, qui nullo pacto cogi poterant, ut intra maenia se transferrent. Pecorum vero copiosam praedam avexere, et quae sibi visa sunt non avehenda [ERROR: no reftable :]avehenda caedentes Z: avehenda esse, cedentes D caedentes in silvis stravere corvis, et vulturibus in escam. In Lombarda omnes genio indulxere, et post crapulam in aedes debacchati eas ignibus devastarunt. Interim celocem vidimus [ERROR: no reftable :]vidimus etiam Z: vidimus circa Melitam remis, velisque in nostram insulam utentem; vidimus etiam D etiam triremem ex Caracosienis statim in eam contendere, et postquam cominus congressae sunt, vidimus quoque ambas simul ad reliquas raptim redire, in quorum adventu illico omnes vela ventis dedere. Nos primo conjecturis id quod erat conjectantes a praefecto classis Turcicae venisse [ERROR: no reftable :]venisse D: vomisse Z Caracosiae praeceptum, ut ad reliquum navalem exercitum propere festinet, deinde etiam ab emissis exploratoribus de hoc certiores facti, postero die solemnes non solum [ERROR: no reftable :]solemnes non solum Z: non solum solemnes D annuas supplicationes a nostris majoribus institutas ob defensam fortiter eo die patriam ab impetu vehementissimo classis Aragoniae anno octogesimo ante, verum etiam publicas gratiarum actiones quam maximas potuimus de liberatione imminentium periculorum totis cordium affectibus prae gaudio collacrymantes exolvimus, et collectas aliquot pilas, et jacula in nos ab Uluzalinis adacta in templo cathedrali, tanquam trophaeum iuxta scuta Aragonia cum hujusmodi inscriptione olim a majoribus dedicata.


(Parthenopes Regem, Sociosque hinc classe repulsos
Testantur[ERROR: no reftable :]testantur Z: testentur D natis scuta dicata Tholo.)
Vade retro

Vade porro


Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.