Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hinc orsus in medio sacrorum hujusmodi verba habuit. Audistis viri probi, Patres,
Fratres, ac filioli in Christo dilectissimi. Audistis inquam Davidis sententiam a me
modo praelectam. Considerate quaeso in ea Dei duas potissimas virtutes, 5quarum
altera nihil divinae majestati impossibile esse testatur altera solum nostri
commiserationem illi tribuit, quam ipse Deus in nos sit misericors
[ERROR: no reftable :]tribuit...misericors Z: tribuit, ut nemo hominum in se ipsum
magis pius esse possit, quam ipse Deus in nos sit misericors. D
. Certe
video vos in utraque consideratione una mecum defficere. Parcite charissimi si
dissimulatione in verbis nulla utor. Res et tempus omnem fictionem ablegavit. Vereor
equidem ne hoc tanto terrore, quem ex hostibus suscepimus, Dei indignationem
provocemus. Si enim Deum misericordem fatemur, si omnipotentem credimus, quid est,
quod hostes non minus Dei, quam nostros magis timemus, quam ipsum Deum? An eos
suspicamur Deo potentiores? Absit hoc a nobis, qui Deum omnia quaecumque velit in
coelo, et in terra facere confitemur. An forte divinam pietatem a nobis aversam
veremur? Hoc quidem suspicari licet, ita tamen, ut nemo nostrum desperet nobis ipsis
potestatem ab eodem Optimi Maximi
[ERROR: no reftable :]Optimi
Maximi Z: Optimo Maximo D fieri commiserationis suae recuperandae.
Nunquam misericordiae suae potest oblivisci Deus. Nos sumus, qui inter pietatem
divinam, et nostram imbecillitatem obicem scelerum interponimus, ne auxilium divinae
gratiae super inutiles servos descendat. Sublato hoc obice statim praesto est superna
clementia. Atqui ex ejus munere in nostra manu est hunc ipsum obicem tollere.
Convertatur unusquisque nostrum a via sua mala et revertatur ad Dominum per cordis
contritionem, oris confessionem et operis satisfactionem et Dominus convertetur ad nos
et miserebitur nostri in multitudinem miserationum suarum. Puerile, imo foemineum est
plorare propter metum suplitii de nobis in expiationem scelerum nostrorum sumendi.
Piae nostrae lacrymae forent si postposito suplitii pavore expectantes alacri animo,
sive mortem, sive servitutem, sive profligationem, seu quodcunque aliud poenae genus
in nos divina providentia decreverit in satisfactionem peccaminum nostrorum
lacrymaremur, id potissimum, quod divinam nostris pravis actibus offendimus
clementiam. Opportebat prius praevidere poenam et abstinere a delictis. Nunc autem,
postquam in omni delictorum genere delectati sumus, non opportet purgationem timere,
sed eam alacriter suscipere in medelam animarum nostrarum. Sed quid dico nos delictis
delectatos? Quasi non adhuc eis delectemur?6[Penitus Utinam nulla mortifera]
[ERROR: no reftable :]scriba ipse delevit
Utinam penitus
superstitiones
[ERROR: no reftable :]Utinam penitus superstitiones
napisano iznad prekriženog teksta
fornicationes, adulteria,
sussurationes furta superbias, et alia ejusmodi crimina deseruerimus, et non adhuc
faetoribus immersi in ipsa vitiorum sentina versemur. Utinam nulla mortifera pestis
intra cordium nostrorum latibula hospitetur. Expurgemus dilectissimi vetus malitiarum
nostrarum fermentum, et ploremus peccata nostra coram Domino parati omnem
animadversionem de manu Domini in salutem animarum nostrarum alacriter suscipere.
Durus est hic sermo, sed durior est corporis, et animae jactura. Nunc Deus ipse de
nobis periculum facit, quantum in ejus Unigeniti filii Domini Nostri Jesu Christi
traditionibus profecerimus, an simus Christiani nomine tantum, an vero, et re ipsa.
Omnibus omnino, quotquot nascimur in hoc mundo, ante vel post paulo intervallo
migrandum est ex hac vita. Nonne satius est oblata occasione purpuream animam in
gratiam gratissimi retributoris expendere, quam per ignaviam, et languorem
marcescentem auferri? Assidue gloriamur Sanctorum Martyrum coronis, et tamen piget nos
eorum exempla sequi. Ubi est priscus ille martyrii fervor? Ubi antiquum occasionis
hujusmodi desiderium? Ubi illae voces? Melior misericordia Domini super vitas.
Preciosa mors Sanctorum . Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Beati, qui
persecutiones patiuntur. Ego in flagella paratus sum. Funes ceciderunt mihi in
praeclaris. Si consistant adversum me castra non timebo, et alia hujusmodi verba, quae
quotidie ore, et labiis recolimus, corde autem, et opere adimplere recusamus. Audite
Fratres. Ego vobis nunquam suaserim tentare Deum, ut vos martyrio offeratis. Scio enim
nostram omnium
[ERROR: no reftable :]omnium D: omniam
Z
infirmitatem. Persuadeo tamen, et hortor quemlibet vestrum potius
quaeque tormenta pati, quam a fide Christi deficere. Nam brevem passionem subsequetur
aeterna felicitas, abnegationem autem innenarabilium tormentorum cruciatus, et sine
fine punitio. Et in hoc adhortationem meam superfluam esse censeo, ita enim vos
animatos conspicio, ut non sit adhortandi locus. Aliud est, quod vos commonere velim;
Ut video, fugam molimini. Nec probo, nec reprobo. Sed viam, qua sit fugiendum ignoro.
7Totum mare undique ab omni latere fervet piratis Narentanis, Novianis,
Apolloniensibus, et aliis hostibus, qui nos circumdederunt. Ab Oriente tota classis
Turcica fere quadrigentarum triremium jam in sinu Rizonico, aut fortasse ad Epidaurum
vel vicinius appropinquavit. Ab occidente praemissae ab eadem classe triginta triremes
heri super Issam conspectae feruntur. A Septemtrione non recipimur, et si reciperemur,
latrunculorum praeda fieremus. Ab Apulia, quae est ad meridiem longo maris trajectu
secludimur, et quod deterius est hostium circumdamur insidiis. Videte igitur ne forte
(quod Deus avertat) majus incidant periculum, qui evadere cupiunt. Si tamen abeundum
censetis, Deus vos comitetur. Ego qui vitam, non minus charam, quam vos, habeo,
nequaquam abire statui, sed hic operiens
[ERROR: no reftable :]operiens D: aperiens Z
experiar (ut solet dici) quid fortuna
ferat. Arbitror enim classem hostilem nequaquam ultra sinum Rizonicum sive Epidaurum
progressuram, cum a tergo reliquerit copias Venetorum innumerabiles in navibus,
triremibusque levioribus, et gravioribus prope diem simul cum Philippea, et Pontificia
classe suorum subsidio affuturas. Fateor quidem posse contingere, sub umbra hostili
latrones Narentanos vel Novienses, aut Cracosiam, vel alium quemlibet piratam, aut
ductorem in nos excursiones facturum praesertim cum audierint a nobis destitutam esse
Patriam. Iccirco obtestor ex vobis animosiores, ut hic mecum remaneant, patriam,
parentesque suos, et ossa parentum, ac templa Dei, quoadusque poterunt defensuri, ne
forte tres, aut quatuor latrunculi desertam Urbem depopulentur, et incendant cum
maximo nostro dedecore. Testis est haec ara Deo, ac Deiparae Virgini, Divisque
Bartholomaeo Apostolo, et Marco Evangelistae sacrata, Patres nostros non Aragoniam
classem evitasse, sed intra haec ipsa moenia sponte inclusos impetum hostilem fortiter
repulisse. At nos a majoribus acceptam deseremus? Procul sit a nobis tanta turpitudo.
Sed neque navigiorum vobis
[ERROR: no reftable :]vobis copia Z:
vobis tanta copia D
copia suppetit, ut omnes avehi possitis. Recedant
imbecilliores, periclitaturi quidem majori periculo quam nos, qui
[ERROR: no reftable :]qui nihil Z: qui hic nihil D
nihil aliud, quam
validam manum timemus. Vos autem8 Matres optimae ne quaeso turbetis virorum
consilia, ne ejuletis tenerorum pignorum animas. Creator Deus amat vos, et pignora
vestra, et in amando superat maternum amorem vestrum. Commendate vos omnipotenti, et
piissimo Deo. Confugite ad clementissimam Matrem misericordiae. Si enim ipsa ostendet
filio ubera, filius quoque ostendet Patri sua vulnera, et eorum intuitu Pater
miserebitur nostri in millibus suarum miserationum. Procumbite ante tutelares Divos
Bartholomaeum, et Marcum, quorum suffraggiis stant haec moenia, supplices orate, et
exorabitis. Oratio coelum penetrat, vim Deo facit, exercitus conterit, et
potentioribus ruentibus
[ERROR: no reftable :]ruentibus D:
mentibus Z
humiles roborat, et confirmat. His dictis sacra
prosequimur, et absolvimus. Plebecula mussitabat alius [alius] aliud
[ERROR: no reftable :]aliud D: alium Z
quisque pro suo
ingenio. Inter coeteros quidam vanitatibus praesagiorum intendentes vel forsan
naturali causa moti ad desperationem populi augendam testabantur aves albas simillimas
praeter colorem Pico Martio, nunquam apud nos prius visas (quarum greges illis diebus
in canali nostro, et circa civitatem videramus, modo natantes in mari solum versari,
modo avolantes in insulam vineas depascere) usque ab Euxino Ponto venisse, et
praecedere Turcicam classem, aut solum significare Turcas vittis albis caput obligatos
ad destructionem nostram venturos
[ERROR: no reftable :]venturos D: ventura Z
. Interim opulentiores ad navigia suas arcas
mittere caeperant. Supervenere nuntii de Ragusio unus post alium, et ut quisque erat
recentior ita deteriora ferebat. Tum vero universi accervatim suppelectiles suas ad
naves comportant, nec quisquam fuit, qui labori pepercerit, ita ut in angustiis
portarum alter alterum comprimeret. Praeerat civitati juvenis, nec admodum rerum
peritus, nec peritioribus confisus. Hic a duobus mensibus citra magistratum occeperat,
et intra hoc tam
[ERROR: no reftable :]“tam” upisano iznad teksta
breve spatium nemini non fuerat gravis. Tamen a triduo remiserat
institutum, et tractabiliorem se praestabat. Is ubi omnia asportari vidit, statim
portas civitatis seris, vectibusque obseravit. Tum caepere alii e manibus res suas
deturbare, alii capsas ad portas instruem congerere alii aliis impedimento esse;
miserabile erat9 spectaculum; ita ut in ipso actu senior quidam collacrymans
diceret: Haec facies Trojae cum caperetur erat. Praetor autem quamvis familia Venetis
dimissa non multam suppelectilem secum aduxisset, tamen et ipse famulam cum universis
rebus super navigium in portum
[ERROR: no reftable :]portum
D: portu Z
emiserat, et insuper lembum Perastinorum, qui praedandi
causa redierant sero oblitum cum sex robustissimis remigibus conductum centum viginti
solidis aureis pro se reservabat. Adventante vespere crebrescebant
[ERROR: no reftable :]crebrescebant Z: crescebant D
rumores varii, et
incerti. Mulieres trepidae per urbem cursitabant rogantes se emitti in navigia, et in
silvas. Tandem Praetor exoratus sub crepusculum eas dimisit, et postero die mitius
agens aperuit portas urbis, ut emitti possent impedimenta in navigia, quae in ancoris
stabant. Omnes demum, qui abire voluerunt vela ventis dedere sexto Idus Augusti. Non
est omittendum, quod abeuntibus Franciscanis contigit.(Utraque enim familia, et
Dominicanorum, et Franciscanorum superioribus diebus ante alios aufugerat). Hi de
monasterio suo, quod est in scopulo majori procul ab urbe duo millia passuum ex
orientali parte jampridem crucifixi immaginem mirificam, et aliam divae Virginis
Mariae Matris Domini picturam in aede Omnium sanctorum intra urbem collocaverant,
postea accincti fugae Virgineam
[ERROR: no reftable :]Virgineam Z:
Virginis D
illam venerabilem figuram cum ornamentis preciosissimis ex
eadem aede Sanctorum Omnium extractam in lembo, quo erant recessuri deposuerant
crucifixi signum
[ERROR: no reftable :]signum Z: lignum
D
propter cymbae incomoditatem relinquentes. Tanta repente procella
exorta est, ut ex imo fundo ad coelum usque fluctus attolli, et reluctantibus invicem
ventis
[ERROR: no reftable :]prepravljeno iz
"ventibus“
omnia vorticibus in abyssum devorari viderentur. Ex qua
procella postea percepimus sub Alchinio septem Turcarum triremes in statione periisse,
et multas alias inter se collisas fuisse. Perterrefacti
[ERROR: no reftable :]perterrefacti D: pertemefacti Z
Fratres arbitrati
tempestatem ea de causa a numine divino fuisse, commotam statim imaginem in loco, unde
sustulerant cum omnibus ornamentis reponunt, inde sedato mari deserentes monasterium
cum campanis etiam in campanili relictis omnes quotquot erant fugam inierunt, relicto
in civitate utroque10 tam charo pignore. Digni certe animadversione, quippe qui
mortis contemptum professi, tamen ne signo quidem coelesti moniti hebetem animi
timorem intra se colligerent, ut vel uno tantum ***
[ERROR: no reftable :]tantum *** famulo Z: tantum saltem famulo
famulo religionis
causa periclitarentur. Sed aliorum exemplo parcendum est et eis, quamvis Narentani
aliquibus eorum non pepercerint. Nam captos ex insidiis oportuit argento redimere.
Post eorum fugam altera die venerunt duo Apostatae ejusdem ordinis, non tamen ejusdem
provinciae, qui auferre ornamenta pretiosa ab eadem imagine nitebantur, quos remisimus
unde venerant, vacuos, et si erubescentiae compotes fuerunt erubescentes. Sed haec
missa facio. Ad rem pergo. Nostri, qui rectum cursum navigando tenuerant omnes
incolumes primo die Pharum, altero Jadram vento nimium favente
[ERROR: no reftable :]favente D: faventi Z
navigarunt, ita ut
Jadrenses tot velis Nostrorum, ac Pharensium procul conspectis suspicati fuerint
hostem adesse. Nos autem in excubiis, vigiliisque noctes diesque versabamur omni
prorsus undique subsidio destituti. Quin etiam vicini nostri nobis comercium tanquam
morbosis, vel aqua, et igni interdictis ex eo tempore per viginti dies subtraxerunt.
Nonnunquam tamen cymbala cum litteris, et nuntiis e vicino litore furtim se ad nos
proripiebat. Annuntiatum igitur fuit quarto Idus Augusti esse in valle Juliana septem
semitriremes Noviensium, et in eas incidisse Presbiterum Franciscum Adonisium cum
plerisque aliis nostratibus, qui Ragusium petebant. Juliana est in continenti e
regione Augustae inter Melenam, et Melitam. Nocte sequenti illi Novienses extra
insulam nostram avecti, et tenebrarum silentio in portum ab incolis Gherschiza
nominatum egressi sub tribus vexillis summo mane a parte australi super pagum Blattae
non ante visi
[ERROR: no reftable :]promijenjeno iz nisi
sunt, quam clamor vigilum hostes adesse nuntiaverit. Vigiles tametsi praeadmoniti cum
toto pago a Civitate fuerant de adventu Noviensium in Julianam, tamen obdormierant, et
adventum non senserant, sed postea expergefacti post terga praetereuntium inimicorum
acclamantes, statim se sub latibulis silvarum abdiderant, in dormitione quidem11
criminosi, sed in acclamatione multis
[ERROR: no reftable :]multis
Z: multi D
salubres. Ad eam vociferationem quotquot valuere pedibus
fugam in ***
[ERROR: no reftable :]in*** caeperunt Z: in diversa
caeperunt D
caeperunt. Turcae vero tria agmina direxerant. Unum in
clivo australi, unde venerant substitit, aliud praedabatur singulas villas. Tertium in
medio pagi stabat in armis subsidio praedatorum. Est ille pagus totius insulae
maximus, et trecentos armatos strenuos vel uno sibillo consuevit unire, sed tunc pars
eorum in civitatem
[ERROR: no reftable :]civitatem D:
civitate Z
ad custodiam urbis evocati pars jam multo ante in triremes
Venetorum coacti pars in silvis abditi proprias sedes sine praesidio reliquerant.
Itaque praedatores totum illud ***
[ERROR: no reftable :]illud ***
depopulati Z: illud Rus depopulati D
depopulati 50 animas abduxere,
quarum nulla fuit nisi, vel puerilis, vel foeminea praeter Simonem Simoneti. Tres
senes, quorum unusnomine Pellegrinus erat cecus, et tres anus trucidarunt.
Tres enim vulneratos dimisere, quorum unus nomine Pellegrinus Chersineus in altam
amygdalum se recipiens sagittis plurimis confossus adhuc superstes est. Alter Nicolaus
Castropileus
[ERROR: no reftable :]ispravljeno iz
Casropilleus
domi jam oppressus, et e manibus, ac vinculis elapsus
tres hostium vulneravit, et ipse levi vulnere sauciatus est. Tertius Joannes
Barciottus cum jam tuta petiisset, sensit matrem plorantem respiciensque vidit ab
hostibus vinctam crinibus passis distrahi, materna pietate perculsus resumpsit animum,
et irruens in hostes quatuor mortifere sauciavit, matremque rescissis vinculis
liberavit, et in proximas silvas aufugere compulit, ipse dum pugnaret cum plurimis,
qui eum premebant, nec posset hastam, cujus cornu vestibus unius ex adverso pugnantis
inhaeserat, ita celeriter explicare ab hoste vulneratus concidit, ibique pro mortuo
relictus biduo supervixit felix filius infelici matre libera tamen relicta ob tam
praeclarum facinus aeterna felicitate dignus. De hostibus quoque tunc duo exempla
humanitatis referuntur visa, alterum quod Petro Petreo fratri Presbiteri Joannis, olim
Patavinae Ecclesiae sacerdotis, et patri Joannis Petrei, qui fuerat inter secundos a
secretis Ferrantis Gonzagae in Mediolano, et ejus uxori in extrema orbitate inopia,
squallore, ac decrepitate jacentibus ingratam vitam pepercerunt. Alterum quod inter
eos inventus fuerit qui clam a caeteris ex 12[ex] ipsa navi infantem octo dierum
mulieri claudae nuper illic captae tradiderit deferendum suae matri. Cognitis in
civitate iis
[ERROR: no reftable :]iis Z: his D
, quae in
Blattensi rure ab hostibus gesta fuerant
[ERROR: no reftable :]fuerant hostibus Z: fuerant inter nos luctus deinde etiam tumultus exoritur.
Universi enim rurales, sub praetextu invisendi suos, et colligendi, si quae
superfuerant hostibus D
[hostibus] abire decreverunt. Fuit quidam ex
ordine clericali, qui tanquam praesagiens aliquid novi futurum tunc primum armatus
ense, lancea, et arcu ignivomo (Deum testatus) non alia de causa, nisi ut caeteros
animaret prodiit. Forte nescio cujus greges in nemoribus cubabant. Eadem nocte, vel
sequenti cum vigiles inter coruscationes crebras conspicati fuissent navigiola quaedam
de navali fratrum minorum de Sabioncello ad nos inter pluviam, et fluctus per tenebras
tendere mirifice urbem teruere. Nos rati eas esse semitriremes, quae Blattense rus
invaserant, cum aliquibus aliis, quae visae erant in portu figherio, multa tormenta
ignea contra eadem navigia adegimus, postea comperimus Novienses illos iter suum sub
litore Sabioncelli secus litus
[ERROR: no reftable :]litus Z: actam
D
prossecutos expoliasse rudentibus, et aliis funibus quaedam navigia
Sabioncellinorum, et relaxasse restes
[ERROR: no reftable :]restes D: vestes Z
a terra, propterea fluctibus arrepta illa
navigiola nos necquiquam terruerant. Ea nocte duae res contigerunt, altera quod quidam
custodes propugnaculi, quod revelinum, seu antemurale appellant, stationem deseruerant
propter imbrem, et increpati responderant, quomodo illic possumus persistere, cum aqua
sit alta usque ad genua? Sic, inquit Archidiaconus, et ad poplitem usque eandem aquam
ingressus unum tantumodo saxum avolvit a profluvio, et statim exsiccatus est locus.
Altera quod ex unico ictu bombardellae secus eadem omnium sanctorum jugum, seu axem
rotans
[ERROR: no reftable :]rotans Z: rotarum D
confractum Nicolaus Missulius, et Franciscus Pauli carpentarii eodem Archidiacono
cohortante, et facibus cereis lumen ministrante, et coadjuvante, pene quatuor horarum
spatio refecerunt. Circa Idus Augusti ex Epidauro nuntium certum accepimus potitos
Alchinio Butua, et Antibari hostes terra, marique Ascrivium obsidione premere, et
urgere, atque in extremo periculo Ascrivienses versari. Insuper ex13communi omnium
opinione ferebatur parvam manum mari sufficere pro obsidione Ascrivii, reliquam totam
classem properaturam ad expugnationem maritimarum civitatum totius Illyrici praesertim
Jadrae, et Sibenici, et is, qui haec nuntiavit detulit etiam literas ab Antonio
Palletino ad Philippum Roseneum italo vulgari sermone, et charactere male exaratas. In
quibus significabat se esse cum classe Turcica, et venisse dedita opera Ragusium, ut
conveniret aliquem ex familia Rosenorum, quia putabat ex eis quempiam illuc venisse,
cum autem neminem eorum ibidem offenderit per eas literas se omnibus suis praesertim
fratri salutem dicere, et affere
[ERROR: no reftable :]affere Z:
offere D
se paratissimum, in quibus usui esse possit, subscribendo se
nominari apud Turcas Jsuphum. Palletinorum familia est in Patria nostra satis antiqua,
et nobilis fuerat etiam opulenta, sed postea ad eam egestatem, sicut, et pleraeque
aliae redacta
[ERROR: no reftable :]prepravljeno iz
redactae
erat, ut Zernovaeam rus urbi proximum incoleret. Ex ea Pater
Vincentius Theologiae Magister insignis ex ordine Praedicatorum fuit Archidiacono
amicissimus, et jure sanguinis quarto gradu conjunctus, propter cujus benevolentiam
Rosenei domi suae primo Jacobum, quem mors decennem immatura praeripuit, deinde hunc
Antonium utrumque Marci filium utroque parente orbatum educaverunt literis, et moribus
imbuendum
[ERROR: no reftable :]educaverunt litteris, et
moribus imbuendum Z: educaverunt, literis et moribus imbuendum D
sed
puer seductus in navigationem secessit, et fracta navi ad Chium in manus barbarorum
incidit, et captivus Uluzali, alias Ochialini proregis Algerii (quam urbem Iuliam
Caesaream aliqui appellabant
[ERROR: no reftable :]appellabant Z:
appellant D
) coactus profiteri Machometanam perfidiam Trierarca, sive
Praefectus unius semitriremis
[ERROR: no reftable :]semitriremis Z:
triremis D
evaserat. Tabellarius itaque Marcus Prasiza, qui ejus
literas detulerat reddidit eas Archidiacono nomine fratris sui Philippi, qui febri
tertiana laborans cum multa familia, et perexiguo viatice invitus cum caeteris
navigaverat Jadram versus, et simul cum litteris tradidit etiam sex massas fili
sericei
[ERROR: no reftable :]sericei : sericini
albi minimi pretii in signum (ut reor) ignotae alicujus significationis. Tum vero iis
acceptis nuntiis terror omnes nostros invasit. Ipse Praetor palam, et absque
dissimulatione deserendam esse urbem nec expectandum hostem nimium 14praepotentem
ajebat. Archidiaconus hortari omnes esse bono animo, et etiam ostendere litteras
Antonii Paletini cum illo filo albo securitatem, et pacem significante. Illi vero
interpretati filam vincula minari, et verba nihil prorsus bonae spei polliceri tanto
magis turbabantur. Statim accito populo ad supplicationes, quas assidue frequentabamus
Clero
[ERROR: no reftable :]Clero D: claro Z
misericordiam Dei, et suffragia sanctorum implorante, ac universa multitudine cum
lacrymis per eadem verba respondente visum est enim tres missas celebrare, ut
diuturnior esset multitudinis occupatio in sacris, et obliviscerentur timoris. Cum
igitur jam in Cathedrali S. Marci templo sacra peracta forent, et ad aedem Sanctae
Trinitatis
[ERROR: no reftable :]aedem Sanctae Trinitatis Z:
Sanctissimae Trinitatis Ecclesiam D
processum fuisset dum ibi quoque
fierent sacra, supervenit de Sabioncello Helius Cervinus Bona nobilis Ragusinus, quem
Praetor a sacris in Praetorium deduxit. Ibi paulisper simul remotis † testibus
[ERROR: no reftable :]testibus Z: arbitris D
collocuti
digressi sunt ab invicem, hic in Praetorio remansit, ille reversus est ad
Sabioncellum. Tamen Cervinus Bona
[ERROR: no reftable :]Bona upisano
iznad teksta
interroganti Vincentio Roseneo de imminentibus periculis
subridens responderat: Omnia bene caedent si Praetor abibit.[ERROR: no reftable :]podcrtano Z Nos sacrificium prosecuti
circumlustrata urbe etiam tertio iteravimus Missae sacrificium in omnium Sanctorum
aede ante mirificam V. Mariae [aedem][ERROR: no reftable :]scriba
ipse delevit Franciscanorum effigiem. Ibi contigit quidam ex nostris
ex labore, sive lacrymis, vel forsan propter timorem hostium pati spiritus
defectionem; ita ut domum delatus tres, aut quatuor horas jacuerit intercluso halitu
semimortuus. Nihilo minus postridie vix audita est vox hostes adesse, et ad primam
acclamationem inter primos ex urbe elapsus non ante moderavit cursum, quam superatis
montibus se reperit procul a Civitate 15 millia passuum. Apparati sacris deinde
corpora curavimus. Vincentius Roseneus fratri retulit, quae audierat a Cervino Bona.
Ille suspicatus dolo semina terrorum seri succensus quodam calore iracundiae plura
animo volvebat, cum in aula praetoria sensit esse de annona 15 publica gratuitis
militibus gratis partienda contentionem inter Praetorem, et aliquos nostratium, illo
nolente distribui iis autem negantibus posse vivere inclusis manibus praesertim
ruricolis nisi succurratur[ERROR: no reftable :]succurratur Z:
succurretur D eis. Accessit Archidiaconus, et pedetentin se quasi
arbitrum inter eos immisit. Mox Praetorem seorsum interrogavit, cujus esset
sententiae, vitandi ne an tentandi[ERROR: no reftable :]prepravljeno iz tendandi fortunam. Respondit ille, fugiendi si vis
major *** [ERROR: no reftable :]major ***. Cui Z: maior ingruerit.
Cui. Cui ergo, inquit, relinques anonam? Hostibus ne? Satius esset
ante fugam neminem ex suis famelicum circa se habere. Demum acquievit Praetor dietim
partiri aliquot sextarios
[ERROR: no reftable :]sextarios D:
sextaria Z, et conscribi nominatim quemque
[ERROR: no reftable :]quemque D: quenquam Z, ut si ea partitio
Illustrissimo Senatui Veneto grata non fuisset ab unoquoque pretium repeteretur.
Accepta libentissime hac conditione, et occupatis caeteris in partiendo, solus
Archidiaconus remansit cum Praetore, per tres horas in ejus cubiculo, ubi eum enixe
rogavit, ne cogitaret ullo pacto de fuga etiam caeteris omnibus fugientibus. Objecit
suadenti duo, alterum quod ipse quoque Archidiaconus fugam moliretur, et ostendit
cymbam[ERROR: no reftable :]cymbam Z: lembum D in
portu tribus doliolis vini, aliisque sarcinulis onustum, quem Archidiaconus non ad
fugam cum esset gravissimi, et tardi motus sed ad subsidium victus Philippi fratris et
eorum, qui cum eo sine comeatu abierant transmittendum, si quo modo fieri posset
praeparaverat; alterum quod ne octo quidem velis posset resisti, tum propter
pugnatorum paucitatem, tum etiam propter murorum debilitatem. Illico jussu
Archidiaconi
[ERROR: no reftable :]prepravljeno iz
Archidiaconus
lembus exoneratus sub oculis Praetoris scissa rimula
immersus fuit; Deinde omnem multitudinem virorum ipsemet conscripsit, et numeravit, et
inventi sunt circiter ducenti, et quadraginta virilis
[ERROR: no reftable :]virilis D: virili Z
sexus absque mulieribus, et
infantibus. Neque tamen Praetor sententiam mutare voluit. Tum protestatione quadam
facta stationes ad pugnandum cuique assignatae, et duces sive capita cuique loco
ascripti fuere. Sub idem tempus Pharenses celoci celerima advecti nomine publico
aliquot cados pulveris bombardici petebant, et repugnante necquicquam Hieronymo
Gabrielio cum aliquibus aliis Archidiaconus auctor fuit, ut illis petita
16concederentur, cum nobis superabbundaret hujusmodi materias
[ERROR: no reftable :]materias Z: materies D
. Qui enim Alchinium
mittebatur sulphureus pulvis illic subsisterat, et nos eo abbundantes effecerat. Totos
dies inquietos, totas noctes insomnes agebamus. Interim nuntii assidue vel ex insula
de praedis Narentanorum, ac etiam Sabioncellinorum vel aliunde de malo aliquo undique
concurrebant. Omnia pernitiem, omnia ruinam, omnia exterminium minabantur. Nihil spei
humanae ab ulla usque parte portendebatur. In Deum igitur intendentes, et Deiparae
Virginis sanctorumque Caelituum suffragiis innixi toto corde ad solas preces, et
obsecrationes assiduas convertimur. Erat videre ante aras quotquot aderant sacerdotes
gementes, viros cernuos, senes lugentes, virgines squallidas, mulieres plorantes,
pueros vociferantes, et universum populum oppressum pavore angustiis, et amaritudine.
Accidit interea, ut vetula quaedam ad Archidiaconum accedens revelabo inquit
[ERROR: no reftable :]inquit Z: dixit D
tibi visionem,
quam hac nocte intuita sum. Videbar ante pedes V. Mariae provoluta poscere huic urbi
subsidium, ab eaque mihi responderi. Subsidium dabitur, dic tantum Archidiacono ut
robustus sit, et viriliter agat. Et plura erat dictura, sed ad hanc primam mulieris
vocem ille a ***
[ERROR: no reftable :]ille a *** tentari Z: ille
subiratus ( tentari D
tentari enim se ab ea verebatur nec adhuc
exploratum habet quin
[ERROR: no reftable :]quin Z: cur
D
tentaretur, respondit. Matercula non est tempus anilium somniorum, nec
me tanti agnosco. Tu tamen perge orationibus vacare. Et iis dictis imperato ei
silentio statim se ab ea subtraxit. Paulo post Vincentius Roseneus pene exanimis
accurrit ad fratrem, prodimur,inquiens, heu prodimur, excavatur foramen in turri nova
Praetoris, clauso omni aditu, ne cerni possit, et inde sub primis tenebris egressurus
est Praetor cum suis. Similiter et plerique alii indignabundi eundem Archidiaconum
eisdem verbis conveniunt, et quid opus est facto rogant. Silere eos jussit pollicitus
facillime huic malo mederi si ipsi temperarent ab asperitate verborum. Forte incidit
Archidiaconus in Jacobum Scapaneum vices Cancellarii gerentem ipsius praetoris
fidissimum, et pernecessarium. Hunc perconctatus quid novi Marcus Parsiza
[ERROR: no reftable :]Parsiza Z: Prasiza D
nuper 17de
Ragusio attulisset? Quamvis sibi non esset ignota ejus relatio, publice enim dixerat,
se ferre literas quod 80 Triremes Rhodi custodia erant venturae ad nostri
depopulationem, et in itineris medio, quod ea velorum multitudo conspecta fuerat ad
Epidaurum vetus, et prope diem hic affutura erat, et iccirco idem Iacobus ex Praetorio
egrediebatur, ut specularetur e maenibus si quod usquam velum appareret, et
Archidiaconus id coniiciebat. Tamen occasionem diutius cum eo colloquendi nectebat.
Caepit Jacobus diversa respondere, et ambages quasdam intereundum
[ERROR: no reftable :]intereundum Z: inter eundem D
referre.
Simulabat ille omnia credere, donec moenia pariter conscendunt et totam urbem per
muros circumeuntes perlustrant. Tandem cum descensuri erant
[ERROR: no reftable :]erant Z: essent D
ad scalas ligneas Xenodochii
juxta portam Australem, care frater (dixit Archidiaconus) num credis me nuntiorum quae
allata sunt quicquam latere? Scio 80 vela hostilia expectari, scio te exivisse
Praetorio speculandi causa, scio perforatam esse turrim Praetorii. Scio vos primis
tenebris recessuros celoce Perastina hic in valle praeparata. Et quamvis omnia optime
noverim, tamen non aegre fero a te mihi verba dari
[ERROR: no reftable :]verba dari D: vervadari Z
; imo cum te fidelissimum
Praetori experiar tanto magis amo, quanto ornatiorem fidelitate comperii. Per hunc
ergo meum in te amorem, et per tuam fidem te obtestor refer Praetori non tantum me
unum sed universam Civitatem esse consciam, et nuntiorum et consiliorum ejus,
precareque illum ne hinc omnino, vel solum
[ERROR: no reftable :]prepravljeno iz simul
ne clam recedat, simulque juravit se haec tum
nostrae, tum Praetoriae salutis
[ERROR: no reftable :]salutis esse
locutum Z: salutis causa locutum
esse locutum. Ad haec admirabundus
ille defixo in terram obtutu nihil aliud respondit, nisi se libenter Praetori omnia
relaturum. Vix eis ab invicem digressis Praetorium patuit omnibus. Archidiaconus
conquisitus tandem ad Praetorem in cubiculum secretius admittitur. Ibi Praetor multis
verbis conquestus de communibus infortuniis rogare eum suam sententiam cepit. Statim
respondit non esse causam, cur a pristina opinione recedat. Tum Praetor literas de
Ragusio 18ostendit. At earum significatione, tanto majorem animum capiendum esse
Archidiaconus contendebat, cum certo sciatur classem substitisse, et latrones tantum
facturos excursionem. Cum Praetor Rhodiensem custodiam in nos venire altercaretur. Hic
autem post muros saxeos nos tutiores fore astrueret, quam hostes ligneis in navibus.
Altercantibus eis supervenit cum aliis multis Joannes Baptista Rosaneus Pater
Archidiaconi, vir octoginta tres annos natus, qui cum vehementer laboraret, ne Praetor
destitueret Urbem, tale ab eo tulit responsum. Pater mi tu aetatem tuam vixisti, sine
me quoque meam vivere. Cum igitur nequaquam ab eo divelli posset, quin de fuga
cogitaret cepit Archidiaconus cum eo agere [vel]
[ERROR: no reftable :]scriba ipse delevit
ut saltem palam recederet, ne recessus eius
terrori foret remanentibus. Ille subridiens, tu me, inquit, saxis obrui procuras. Tum
Archidiacono lacrimae obortae sunt totis oculis nec ejulatum continere valuit
ingemiscens se proditoris loco haberi ab eo quem pro Principe agnosceret, et de cujus
salute non minus, quam de sua, et Patriae sollicitus erat. Ex hoc actu commoveri visus
est et Praetor, caepit igitur fidentius se gerere sciscitans quonam modo posset palam
abire absque periculo tumultus a plebe excitandi. Ad hoc respondit: Si universam
multitudinem ad concionem evocaveris, et collaudata ejus allacritate te desiderare cum
eis vivere, et mori dixeris, sed necesse esse propter eundem populum te maius
periculum subire saltem
[ERROR: no reftable :]saltem Z: scilicet
D
Iadram usque pro praesidio adducendo inter hostes prima
[ERROR: no reftable :]prima Z: parva D
celoce navigare;
interim te commendare universis si oportuerit loci defensionem, et tuum reditum cum
valida manu ad breve tempus expectare bono animo horteris quis contradicere audebit?
Si vero clandestine per foramen exeas, vereor ne audaculus quispiam plumbeam glandulam
ferro cavo ignivomo in te emittat, et totam Civitatem lesae
[ERROR: no reftable :]sc. laesae
majestatis crimine involvat.
Cogitabundus ille aliquantulum substitit
[ERROR: no reftable :]prepravljeno, vjerojatno iz subsistit
, mox laetus comentum19 toto
nixu complexus mandat familiari suo Marino, et Jacobo Scapaneo omnia expediri, ipse
convocato in aula universo populo pauca praefatus trepide exposuit, quae jam
praeconceperat, quaeque ab Archidiacono admonitus fuerat. Non defuere, qui clamitarent
satius esse Oratores mittere quam
[ERROR: no reftable :]quam
D: per Z
ipsum periclitari, quibus Archidiaconus se opposuit, Nostra
inquiens, et Reipublicae magis interest ipsum Praetorem in hoc
[ERROR: no reftable :]hoc negotio Z: hoc ultimo negotio D
negotio habere
Oratorem, quam alium quemvis
[ERROR: no reftable :]quemvis
D: quamvis Z
qui fortasse sub occasione et praetextu legationis
quaerit se a nobis subtrahere. Principis est munus suam urbem tueri, Praetor est loco
Principis. Perduelionis est censendus reus, qui Principem impediat, ne praesidium suis
afferat. Universi acclamarunt rite consuli, nec quemquam esse impedimento, sed
opportere accelerare. Tum Archidiaconus ad Praetorem conversus magnifice inquit Rector
abeunte te non est aequum relinquere urbem sine capite. Constitue aliquem, qui tuas
vices gesturus sit. Ille eum intuens te inquit constituo
[ERROR: no reftable :]constituo D: constituto Z
tibi curam totius
insulae demando. Inter alios ibidem congregatos aderat quidam rabula dicax et
seditionum auctor ipsi quoque Praetori invisus. Hic mussitabat in angulo Praetorii, et
visus est dicere Egresso Rectore
[ERROR: no reftable :]Rectore Z:
Praetore D
plebs constituet, quem volet vicerectorem. Haec vox terruit
Archidiaconum, ne forte seditio oriretur, propterea in hunc modum denuo affatus est
Praetorem. Novit presentia
[ERROR: no reftable :]presentia Z:
prudentia D
tua tam Reverendissimum Episcopum quam etiam
[ERROR: no reftable :]etiam Reverendissimum Vicarium Z: etiam eius
Vicarium
Reverendissimum Vicarium cum toto pene clero hinc recessisse;
meque licet indignum tamen propter superiorum [licentiam]
[ERROR: no reftable :]scriba ipse delevit
absentiam curam gerere tum
sacrorum, tum etiam sacerdotum. Si enim assumerem curam regiminis prophani nescio
quantum conduceret. Non subterfugio onus, nec parcam labori, imo in omnibus semper
praesto adero. Consulo tamen magis expedire, praeficere 4 seniores urbis. Tres
videlicet Nobiliores, et quartum videlicet ex ordine plebeo nominando illum
mussitatorem, ut seditioso †
[ERROR: no reftable :]nečitko Z:
tumultuandi D
occasionem adimeret.20Non assensit Praetor in
rabulam, sed in aliis secutus consilium Archidiaconi praefecit Joannem Baptistam
Roseneum Hieronymum Gabrielium Marinum Obradium, et Antonium Costam Lat ***
[ERROR: no reftable :]lakuna u Z: Latomum D
claves urbis
Joanni Baptistae tanquam seniori tradendo. His peractis circa primam horam noctis
exiit Praetor per hostiolum portae marinae cum duobus tantum Jacobo ***
[ERROR: no reftable :]Jacobo *** et Marino Z: Jacobo scilicet, et Marino
D
et Marino suis intimis, et avectus celoce Perastina in habitu vili
nautico primo Pharum deinde Jadram, et tandem Venetias, sive Ferariam pervenit. Nos
invicem cohortati alter alterum, et in bonam spem evecti foramen turris Praetoriae
extruximus. Vigiliis dispositis totam urbem circum circa ***
[ERROR: no reftable :]circum circa *** et Z: circum circa ambivimus et D
et munitis, quae comunienda
[ERROR: no reftable :]comunienda
D: comunicanda Z
videbantur, non fuit quisque praeter senes invitus,
qui non in moenibus vel in viis, vel in templis sponte cubaret armatus ad primam vocem
exiliturus in suam stationem. Archidiaconus tamen sub ipsam auroram se domum
quiescendi causa receperat[ERROR: no reftable :]receperat Z:
recipiebat D, nec unius horae spatio dormierat indutus, cum subito
campanarum sonitus ad matutinale officium eum excitavit[ERROR: no reftable :]excitavit Z: excitabat D.
Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].
|