Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dicam aliquid maius quam imperiti opinantur. Spiritus Paracletus ex sua bonitate vel impiis auctor esse creditur vera loquendi. Cum scelere Caypha sacerdotum principis nihil tam nefarium, tam immane conferri potest. Ipse interficiendi Christi, mundi Principis et salvatoris, praecipuus consultor et impulsor extitit; at eum ipsum vaticinatum esse de Christo nemini dubium est. Quanto aequius credere est quisquis insitus in Ecclesia privatim parvo contentus vixit sine querela. Quem neque honorum ambitio nec divitiarum admiratio prorsus invictum adversus pecuniam subegit. Huius, inquam, orationi spiritum Dei virtutem abundius suppeditavisse, praesertim de communibus commodis anxii, atque ad gloriam Dei cogitantis. Nam illo haeret aqua quod malevoli obiiciunt usurpantes illam pervulgatam sententiam: Omni vitio carere debet qui paratus est in alium dicere.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.