Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Proinde nostri muneris est nostrum pensum fideliter persolvere. Successus in manu Domini sunt, nec agricola, qui seminat, dat incrementum sementi; nec medicus sanat quum adhibet opportuna morbo remedia; sed omnia Deus haec operatur in omnibus. Quocirca singularis quidem amentiae est atque is videtur pacisci cum Deo qui nolit accingi ad ullum praeclarum facinus nisi securus de proventu sit. Paulo Apostolo praedicante iacta sunt mediocria quaedam fidei fundamenta; aliquot postea saeculis ipsa fides Christiana per orbem dilatata crevit in immensum. Non tamen hic successus de subactis populis vivo Paulo concessus fuit, neque Paulus id aegre tulisset si tunc viveret. Quoniam non sibi, sed Christo gloriam quaerebat; quod quidem iussus Divina voce facere, nunquam per tot cruces in tantis aerumnis exagitatus intermisit. Eadem animi magnitudine antiqui Prophetae ad salutem populorum processerunt. Tantum autem abest ut ea tempestate Divinas admonitiones et iustas querelas apud impios reges probarent ut propterea multis modis male accepti et excarnificati vitam amiserint. Ex quorum tamen sanctis praedicationibus, postquam invidia decessit, omnis aetas uberes fructus legit. Illud autem dignum admiratione videri debet quod maluerunt interfici quam non parere Deo. Revera frugi mancipia dominorum voluntatem alacriter perficiunt, servos torpentes et rebelles nequicquam ad bonam frugem excitaveris. Atque ista fex hominum, quod execrabilius est, praeclaris cuiuscunque conatibus, quae ipsi ne digito quidem attingunt, invident atque adeo infesti sunt. Ad haec omnem auctoritatem

-- 8 --

detrahere moliuntur, somniantes auctoritatem contineri dignitate personarum, nec sapientiam habitare in pannoso amictu tenuibusque fortunis, verum in splendidis titulis et in his qui longo famulitio stipantur. Qua re nihil absurdius fingi potuit. Quippe sapientia, quae domicilium in optima constitutione animi habet, non facile ingreditur in divites domos, tot illecebris vallatas; alioqui si quandoque irrupisset, turpiter eiiceretur, ut a dissimillimis. Divitiarum enim coniunctio cum virtute nulla esse potest; sicuti nec Belial cum Christo. Non temere invenies aliter verbum Domini, quae vera est sapientia, si utramque scripturam scrutatus fueris, nisi in humilium pectoribus consedisse. Quibus Regum infulae cedunt ac etiam defunctorum cineres prostrati venerantur.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.