Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hoc est; Quodsi quis statuit, non se, sed Syracusanum, Atheniensi inimicum esse; et grave sibi esse putet pro mea patria periclitari; is cogitet, dum pugnat in mea, non magis pro mea se, quam pro sua ipsius pugnare: idque eo tutius, quod me non iam perditum, sed socium habens, non destitutus pugnabit. cogitet item, Atheniensem nolle ulcisci inimicitiam Syracusanorum. Haec sane et puerilia, et nimium studiose conquisita, et iis quae aenigmata vocantur, obscuriora sunt. Illa praeterea: καὶ εἰ γνώμῃ ἁμάρτοι, τοῖς αὑτοῦ κακοῖς ὀλοφυρθεὶς τάχ' ἂν ἴσως καὶ τοῖς ἐμοῖς ἀγαθοῖς ποτε βουληθείη αὖθις φθονῆσαι· ἀδύνατον δὲ προεμένῳ καὶ μὴ τοὺς αὐτοὺς κινδύνους οὐ περὶ τῶν ὀνομάτων, ἀλλὰ περὶ τῶν ἔργων ἐθελήσαντι προσλαβεῖν. Hoc est; Nam si aliter quam exspectavit eveniat, tum calamitatem suam deflens, forsitan velit rursus, ut antea, fortunae meae posse invidere: quod ab eo qui desertor exstitit, quique eadem non de nominibus, sed de rebus pericula suscipere recusavit, prorsus iam fieri nequit. Quibus epiphonema addit, quod ne puero quidem conveniat: λόγῳ μὲν γὰρ τὴν ἡμετέραν δύναμιν

-- 276 --

σῴζοι ἄν τις, ἔργῳ δὲ τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν. Id est; Qui enim nostram potentiam tutatur, is verbo quidem nostram, re autem ipsa suam salutem servat. Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime cohaerentia consectatur: quo fit ut nulla aliarum virtutum suam in dicendo vim queat ostendere. quod genus orationis, neque in concionibus utilitatem habet, in quibus de pace, de bello, de legum latione, de republica ordinanda, deque aliis rebus magnis, et ad rempublicam spectantibus, a civitatibus deliberatio sumitur; neque in foro, ubi de morte, de exsilio, de infamia, de vinculis, de pecunia abrepta, ad eos verba fiunt, penes quos harum est rerum potestas. nullus, inquam, his in locis eiusmodi orationis est usus; quae multitudini, raro haec audienti, magnam potius affert molestiam: neque vero in sermonibus familiaribus, in quibus de rebus ad vitam spectantibus agimus aut cum civibus, aut amicis, aut propinquis nostris, quibuscum aut de rebus quae ipsis evenerunt, disserimus; aut necessaria aliqua de re consilium capimus; aut admonemus; aut hortamur; aut bonis illorum gratulamur; aut rebus adversis una dolore afficimur. ut interim illud taceam, sermones eiusmodi, propterea quod sint iniucundi, ne patres quidem, aut ipsas matres pati posse; sed illos quoque, non secus ac si exteram aliquam gentem, aliena lingua utentem audirent, interprete opus habituros. Atque haec quidem sunt quae de Thucydide a me quam verissime pro viribus explicata sunt. Nunc[ERROR: no reftable :]MG: Alii de Thucydide quae dixerint. Alii de Thucydide quae dixerint. non ab re fuerit, ea etiam persequi, quae de ipso non nulli dixerunt; ne quid praetermittere voluisse videamur. Ac neque civilibus certaminibus, neque familiaribus collocutionibus hanc illius dicendi formam convenire, omnes, sana mente praediti, fatentur. Sed sunt sophistae quidam haud obscuri, qui ad populares quidem se congressus parantibus, et de rebus iustis disserere volentibus, minime accommodatam esse hanc dicendi formam; sed iis qui ad historicas res tractandas accedunt, quae magnifico quodam ac sublimi dicendi genere, quod admirabilitatem faciat, opus habent, omnino aptum esse dicant: quibus quidem maxime omnium convenire, ut in hoc se dictionis genere exerceant, in quam non usitata, et obsoleta vocabula, et tropi, ac figurae a communi consuetudine abhorrentes, et peregrinae, et magnificum quiddam habentes, inducuntur. Non enim haec forensibus, aut eiusmodi hominibus qui sedentarias (ut vocant) et manuarias artes exercent, aut aliis qui nulla liberali doctrina sint exculti; sed viris in omni disciplinarum genere, tum in rhetorica aut philosophia exercitatis; quibus nihil novum, nihil peregrinum videri potest; scripta esse affirmant. Sunt etiam qui dicant, hunc historicum, cum hac ratione suam historiam conscriberet, non ad eos qui post se futuri essent, spectasse; sed eorum habuisse rationem, qui suo tempore viverent; quibus haec dicendi ratio in usu erat. quae neque ad ea certamina in quibus aut consilia capiuntur, aut iudicia exercentur, utilitatem ullam affert: ad quae quidem certamina neque senatores, neque iudices eiusmodi convenire solent quales vult Thucydides. Ad eos igitur, qui Thucydidis orationem ab eruditis tantum viris et legi et intelligi debere arbitrantur, haec habeo quae dicam: eos

-- 277 --

qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari queunt: in quo sunt quaedam, quae ne illi quidem pauci, sine grammatica explicatione consequantur. Ad eos autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis temporibus usitatam dicendi rationem referunt, neque obscuro neque prolixo mihi sermone opus erit. quibus illud dici potest; cum multi essent Athenis et oratores, et philosophi, quo tempore bellum inter Peloponnenses atque Athenienses gerebatur, neminem tamen repertum esse, qui hunc dicendi modum usurparit, neque Andocidem, neque Antiphontem, neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui Socraticam philosophandi rationem sectabantur. Ex his omnibus hunc primum exstitisse satis constat, qui hanc dicendi formam affectarit. quod eo fecit, ut omnibus aliis historicis in dicendo praestaret. quam quidem rationem cum mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo conferri posse videatur: cum vero eam inepte et ad satietatem usque assumit, ut ne temporis quidem rationem ducat, tum vero reprehensione carere non debet. Equidem neque squalidam et incomptam, aut rudem in historia tractanda orationem probo; sed talem, quae poeticum quiddam habeat, neque vero omnino sit poetica, sed tamen paullo extra communem usum evagetur. nihil enim est molestius, nihil satietate iniucundius. modus autem rebus in omnibus utilis est. Superest adhuc, ut de iis oratoribus et historicis, qui hunc nostrum sunt imitati, Thucydidem imitati qui sunt. [ERROR: no reftable :]MG: Thucydidem imitati qui sunt. aliquid dicam: quod ad huius operis nostri absolutionem vel maxime requiri videtur. quae quidem res verendum nobis esse monet, ne quam reprehensionis occasionem iis praebeamus qui omnia calumniari solent; qui talem postea aliquam de nobis accusationem proponant, quae a nostra modestia, quam et in moribus, et in sermonibus semper secuti sumus, longissime absit. quibus statim odio ac malevolentia facere videbimur, si quos in medium proferamus, qui rectam Thucydidis imitandi viam ignorarunt; eorumque scripta producamus, quibus illi magnopere gloriantur, ac magnas etiam divitias cumularunt, illustremque sunt gloriam consecuti. Sed, ne qua de nobis eiusmodi in animis hominum suspicio haereat, ab omni reprehensione abstinebimus, nulla omnino de cuiusquam erratis mentione facta. de iis tantum paucula cum dixerimus, quae ad eius imitationem recte sunt expressa, orationi nostrae finem imponemus. Historicorum ergo veterum nullus, quod equidem sciam, Thucydidem est imitatus, in iis in quibus ille maxime differre ab aliis videtur: quae quidem haec sunt: Vocabulorum quae non ab omnibus passim, sed proprie ab aliqua gente usurpantur; item vetustarum, et poeticarum, peregrinarumque dictionum usus; hyperbata, et perplexitates quaedam, sententiae breves, quae paucis plurimarum rerum significationem comprehendant; in quibus redditiones, quae priori particulae respondeant, longe petuntur: praeterea rudes atque a naturali connexione abhorrentes quaedam figurae, quae vix in ipsa arte poetica ullum reperiant locum: ex quibus illa in oratione obscuritas exsistit, quae tum omnes venustates corrumpit, tum orationis virtutibus

-- 278 --

tenebras offundit. Ex oratoribus vero Demosthenes repertus est unus, qui ut alios quoque, qui magnum aliquid atque illustre in oratione habere viderentur, ita et Thucydidem in multis est rebus imitatus, ac civilibus orationibus eas ab illo sumptas virtutes adiunxit, quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam quandam vim obtinent; atque illa quae acerbum quiddam, et austerum, et acrimoniam illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam ratus, omisit. neque, quod in figuris vagum est, et a consequentia naturali aberrat, ac soloecismi speciem prae se fert, id adamavit: sed, quae consuetudine recepta essent, in orationem suam induxit, commutationibus ac varietate eam exornans, cum nullam sententiam simpliciter ac sine aliqua figura proferat. perplexas vero et intricatas illas sententias, quae brevibus multa significant, quaeque in longum protenduntur, atque admirabilia enthymemata habent, et imitatus est, et in forensem ac civilem orationem intulit. quae quidem parcius in privatis, copiosius in publicis ac popularibus orationibus adhibuit. Ex multis autem pauca quaedam exempla proferam; quae tamen iis qui in eius scriptis versati sunt, satis esse queant. Est autem apud illum concio quaedam, cuius argumentum est de bello adversus regem; in qua hortatur Athenienses, ne temere illud suscipiant; quippe qui neque pares copias habeant, neque sociis fideliter ac firmiter periculum subituris uti possint. hortatur autem eos ut, comparato exercitu, Graecis ostendant, si quis adversus Graeciam bellum suscipiat, se periculum pro communi libertate adiuturos. antequam autem res comparentur, legationem ad ceteros Graecos, quae eos ad bellum cohortetur, quod scilicet illi non sint obtemperaturi, mittendam non arbitratur. quo quidem sumpto argumento, ita hanc sententiam disposuit ac conformavit: οὐδεὶς δήπου τῶν πάντων ῾Ελλήνων τηλικοῦτον ἐφ' ἑαυτῷ φρονεῖ, ὅςτις ὁρῶν χιλίους ἱππέας, ὁπλίτας δὲ ὅσους ἂν ἐθέλῃ τις, ναῦς δὲ τριακοσίας οὐχ ἥξει καὶ δεήσεται, μετὰ τούτων ἀσφαλέστατ' ἂν ἡγούμενος σωθῆναι· οὐκοῦν ἐκ μὲν τοῦ καλεῖν ἤδη τὸ δεῖσθαι κἂν μὴ τύχητε ἐφαμαρτεῖν, ἐκ δὲ τοῦ μετὰ τοῦ παρασκευάσασθαι τὰ ὑμέτερα αὐτῶν ἐπισχεῖν δεομένους σῴζειν καὶ εὖ εἰδέναι πάντας ἥξοντας ἔστι.

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.