Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
In iis libris, Quinte Aeli Tubero, quos iam antea de imitatione conscriptos emisimus, tam de iis qui carmine, quam qui soluta oratione scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque dicendi laudem sequerentur, rectam aliquam et probatam normam haberent, ad quam suas quocumque in genere exercitationes dirigerent; neque prorsus omnia, quae apud illos scripta reperiuntur, ad imitationem sibi proponerent; sed ex illis, si quae sunt dicendi virtutes, caperent, vitia vero studiose declinarent. Atque in illis quidem libris, cum de historicis non nulla attigissem, etiam ea quae mihi de Thucydide viderentur, ostendi. quae quidem omnia breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia commentarios conficerem, in quibus quae in illo animadversione digna sunt, omnia persequerer, eo libro, quem de Demosthene tum in manibus habebam, reiecto, pollicitus sum tuae me voluntati obtemperaturum. nunc vero, re confecta, quod tunc promiseram, tibi persolvo. De singulis autem verba facturus, pauca quaedam de me ipso, deque huius tractationis genere praemittam; non tua sane, neque tui similium caussa, qui nihil non optime judicatis, nihilque ducitis veritate praestantius; sed ad illos spectavi, qui veterum scripta plus aequo admirantur, suam aetatem aspernati: quo plerique homines vitio laborant. Suspicor autem fore non nullos, qui cum haec legent, nos reprehendant, quod Thucydidem omnium, qui umquam historias scripserunt, facile principem, tum in rebus deligendis aberrasse, tum in narrando defecisse, audeamus ostendere. Neque vero illud nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggrederemur, futurum ut primi ac soli res novas, atque ab hominum opinione abhorrentes, tentare videremur; non solum adversantes communi, atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit; verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac quasi terminum quendam statuunt, extra quem egredi non liceat iis qui dicendo in republica volunt excellere. Ad quorum equidem accusationes refellendas, quae theatrale nescio quid habere, ac ad colligendam multitudinis gratiam peraccommodatae videntur, illud satis fuerit, si dixero, ita me totam ante-actam vitam ad haec usque tempora instituisse, ut me a maledicendi ac frustra oblatrandi studio quam longissime abducerem; neque ullum umquam scriptum edidisse, quo quemquam insectarer. praeter illud quo civilem philosophiam contra eos qui eam immerito oppugnarent, defendi. Quod cum ita sit, non ego nunc primum indignam homine libero, a me vero longe alienam improbitatem, Thucydidis historicorum omnium clarissimi scripta insectando, hominibus patefacere sum aggressus. de quo quidem scribendi genere multo plura quae dicerem habebam: sed ero contentus paucis. nam quam sint vera quae attuli. quamque mihi conveniant, et tu ipse, et qui elegantis doctrinae studio tenentur, iudicabunt. In Thucydidis vero scriptis excutiendis, non est nostri consilii, eius institutum ac dicendi facultatem oppugnare. eiusque scripta reprehendere: neque hoc animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque meum institutum reprehendat, sed eorum quae de dicendi ratione allaturi sumus aequus sit aestimator. Quod vero non ego primus hoc scribendi genus aggrediar, sed multi ante me, et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem nobis ostendit. Cum igitur nemo illos, qui in dogmatibus dissentiunt, propterea reprehendat quod non omnia veterum dicta probent; quis est qui eos reprehendendos existimet, qui cuiusque dicendi generis proprietates explicet? nisi siquis tantum veteribus tribuat, ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis refelli oporteat, invidiosum illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama claruerunt, artibus iudicare non licet iis quos earum artium scientia cum his ipsis minime conferri potuisse constat: neque de Phidiae, aut Polycleti, aut Myronis operibus ceteri opifices sententiam minus ferre potuerunt, cum ab eorum tamen laude longe distarent. ut illam rationem praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo inscius atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet commemorare de ceteris historicis, tum vetustioribus, tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille, floruerunt. ex quo et illius in rebus deligendis consilium, quo superiores vicit; et in exponendis facultas, dilucide patebit. Veteres igitur historici, ante bellum in Peloponneso gestum, et multi, et multis in locis fuere: in his Eugaeon Samius, et Deiochus Proconnesius, et Eudemus Parius, et Democles Phygeleus, et Hecataeus Milesius, et Acusilaus Argivus, et Charon Lampsacenus, et Melesagoras Chalcedonius. qui autem paulo ante Peloponnesiaca tempora vixerunt, et ad usque Thucydidem aetate processerunt, Hellanicus Lesbius, et Damastes Sigieus, et Xenomedes Chius, et Xanthus Lydus, et alii complures; quorum et consilium in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent. atque in iis monumentis tum fabulae quaedam inerant, quibus a vetustate fides accesserat; tum theatrales non nullae casuum vicissitudines, quae fatuitatis multum nostri temporis hominibus habere videantur. Genus autem dicendi, qui eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis et a barbaris erant, ex iis
illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas
a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is
neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus
est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum
esse colligenda existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam
contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus
haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret,
quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana cogitatio perfecte posset universam
comprehendere. unum autem bellum, quod inter Athenienses et Peloponnenses gestum est,
animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum
studium industriamque collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non
quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus ipse affuisset, quaeque esset expertus,
in sua scripta retulit: quae vero propter exsilium suum nosse minus potuit, ea
sumpsit ab iis qui optime ipsi cognovissent. Ac[ERROR: no reftable :]MG: Quibus rebus superiores historicos
addidisse rebus, quod iustum non esset; nihil detraxisse;[ERROR: no reftable :]
nulla in scribendo licentia usum esse.
nihil ad suam libidinem scripsisse; rationem et vitam secutum esse, quae ab
omni prorsus invidia, omnique assentatione, praesertim ubi de insignibus ad laudem
viris iudicat, longissime abesset. Nam cum in primo libro de Themistocle loqueretur,
virtutes, quibus ille floruit, copiose admodum commemoravit. Cum vero de Pericle,
deque illius in administranda republica consiliis mentionem in secundo libro faceret,
laudes in eum effudit maximas; eiusmodi scilicet, quas disseminata per orbem terrarum
tanti viri gloria postulabat. eodemque modo cum de Demosthene duce, cum de Nicia
Nicerati, de Alcibiade Cliniae filio, deque aliis, et ducibus et oratoribus, dicendum
ei necessario esset; quae cuique conveniebant, exposuit. quae probare exemplis non
puto mihi opus esse apud eos, qui historias eius peragrarunt. Haec igitur, quae
Thucydides, quod ad res attinet, egregie praestet, possit aliquis dicere. Quae cum
praeclara sint, atque imitatione digna, tamen hoc in illo summum est atque eximium,
quod neque mendacium voluntario dicit, neque suam ipse conscientiam turpi labe
contaminat. Quae[ERROR: no reftable :]MG: Quae in Thucydide
desiderentur.
Quae in Thucydide
desiderentur.
autem in eo minus absoluta videntur, et in quibus carpitur a non nullis, in
ea historicae materiae parte sunt posita, quae plus habet artificii, atque oeconomiae
nomine appellata, in omnibus, sive quis philosophicam, sive oratoriam materiam
sumpserit, in primis requiritur. Haec vero ea sunt quae ad distributionem, ad
ordinem, ad amplificandi studium, et industriam pertinent. Ordiar autem ab ipsa
divisione; praefatus illud, quod, cum superiores historici sua scripta vel locis, vel
temporibus apte continuatis distinxerint; unus hic inventus est, qui ex his
divisionibus neutram probaret. narrationes enim ita disposuit, ut neque loca
persequeretur, ubi gestae res erant; quod Herodotus, Hellanicusque et alii non nulli
ante illius aetatem historici fecerant; neque tempora; quod eos qui agentem de locis
historiam edidere, secutos esse constat: quibus vel ad regum aut sacerdotum
successiones, vel ad Olympiadum ambitus, vel ad Archontum annuos principatus, suorum
librorum divisionem placuit accommodare. cumque novam quandam, neque ab aliis tritam
viam inire voluisset, in aestates et hiemes historiam partitus
est.
Partitionem perpetuam historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens, imperfectas et quasi mutilatas notitias ipsa sibi commode perfecteve referre non possit. historicam enim narrationem perpetuo veluti filo ductam et colligatam oportet esse; praesertim ubi res exponuntur et multae, et eiusmodi quae cognosci ac percipi non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem perducerent. Sunt[ERROR: no reftable :]MG: Ordo eius et dispositio reprehenditur. Ordo eius et dispositio reprehenditur. etiam qui, quod ad ordinem spectat, illum accusent; quod historiam neque quo opus erat, principio sit ingressus; neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa narratio terminetur: quarum rerum ab ipso neutram satis accurate animadversam esse. Occasionem porro illis huius accusationis historicus praebuit, qui cum ita proposuisset; omnium bellorum, et temporum diuturnitate, et multarum calamitatum eventis, illud fuisse maximum quod in Peloponneso gestum est, in extremo prooemio caussas primum, unde principium duxit, aggreditur explicare: duasque cum ostendisset, unam veram, nec tamen vulgo notam, Atheniensium civitatis incrementum; alteram falsam, quam tamen Lacedaemonii fingerent, subsidium Corcyraeis adversus Corinthios ab Atheniensibus missum, non a vera caussa, neque ab ea quam ipse probaret, sed ab altera sumpsit initium. scripsit enim haec ad verbum: Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas, et dissensiones, primum ostendi, ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Verissimam enim caussam, licet in sermonibus occultam,opinor hanc fuisse,quod Atheniensibus eas vires adeptis, ut Lacedaemoniis formidabiles essent, bellum necessario sit excitatum. quae vero palam iactabantur caussae, quibus factum est ut foedera rumperentur, et bellum inter eos gereretur, huiusmodi erant. Epidamnus est urbs ad dextram sita navigantibus in Ionium sinum. incolunt autem ipsam, Illyrica natio, barbari Taulantii. Mox, quae ad Epidamnum, ad Corcyram, ad Potidaeam gesta sunt, et Peloponnensium conventum in urbem Spartam, et orationes illic habitas adversus Atheniensium civitatem, commemorat; atque haec ita producit, ut ad versuum duo milia consumat. quo demum in loco altera de caussa, quae et est, et ipsi videtur esse vera, disserit; hinc exorsus: Decreverunt autem Lacedaemonii, solutum esse foedus, atque Atheniensibus inferri bellum oportere: non tam sociorum in eam mentem adducti, quam metu ne nimium crescerent vires Atheniensium, quorum dicioni iam subiectam Graeciae maiorem partem viderent. Athenienses enim ad eas res quae incrementum illis attulerunt, huiusmodi ratio perduxit. Deinde ea quae a Persico bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his manasse principium belli recordatus esset; scribit haec ad verbum: Post haec autem, quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt [ERROR: no reftable :] res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere. inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius belli principium numerantur: cum interim Athenienses et principatum confirmarunt, et
maiores opes ipsi sibi compararunt. quod plane alias depresserint, alias cum ipsis
hominibus ceperint. quae de re ipsius verba magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret tempore, anteferret; cur propriam alienae; cur eam denique quae minorum, quam quae maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones, et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis scribere cogitur, ita interdum animos crudelium, gravissimarum, planeque miserabilium rerum commemoratione perturbat, ut nullam reliquis historicis, nullam poetis rei altius extollendae facultatem relinquat: interdum vero adeo pusilla, adeoque humilia nobis ostendit, ut eorum cognitio ne leviter quidem animos afficiat. Cum autem de Plataeensium, cum de Mytilenensium ac Meliensium civitatibus ageret, summam in illarum calamitatibus describendis vim adhibuit. ac verba quidem quibus calamitates eorum summis viribus exaggeravit, non puto necessarium esse nunc in medium adducere. ea vero loca, in quibus hanc diligentiam vitavit, et aerumnas eorum propemodum extenuat, quod in historia sua non raro fecit, afferam: Iisdem temporibus Athenienses, Sicyoniis [ERROR: no reftable :] Scionaeis. expugnatis, omnem iuventutem deleverunt, et pueris ac mulieribus in servitutem abductis, regionem ipsam Plataeensibus utendum dederunt. Ac rursum: Cum in Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses, una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent, propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se Aeginae imperium habituros. Nec vero pauca praeterea in illius historia liceat invenire, quorum alia summam eum in scribendo amplificationem adhibuisse ostendunt, cui neque addi quidquam, neque detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur. Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post captivorum adventum, quos Paches dux miserat, cum bis conventus Athenis
ageretur, orationes ab iis qui populi factionum principes erant, habitas, quasi
minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi,
atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in
captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta,
tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re
iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam
in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum
occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in
quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus
commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter
gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta,
laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius,
quam huic loco convenire videatur. siquidem qui in prima Peloponnensium irruptione
cecidisse in hoc libro memorantur, perpauci numero Athenienses erant, neque ita
memorabile facinus ullum, ut ipse testatur Thucydides, ediderant. nam cum antea de
Pericle dixisset, quod nimirum is custodia civitatem contineret, ac, quantum quidem
posset, quietam conservaret, ita tamen, ut frequenter equites aliquot emitteret, qui
hostium emissarios ab agris qui vicini urbi erant, prohiberent, nequid ipsis agris
damni inferretur; deinde brevem quandam pugnam ab Atheniensium equitum turma, una cum
Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu
Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus
subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque
Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt:
sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro
meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum
exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati
attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero et virtute superiores
erant. quod igitur venit in mentem Thucydidi, ut cum paucis istis equitibus, qui
neque gloriam ullam, neque potentiam civitati pepererunt, publica monumenta
aperuerit, ac clarissimum oratorem Periclem arduam illam tragoediam induxerit
agentem; illis vero, qui et plures et fortiores erant, quorum opera factum est ut,
qui bellum Atheniensibus intulerant, ii se ad illorum pedes in peregrina terra cadentibus iusta fieri solent, persoluisse. at in illis alteris
talem in laudationem fingit, ut, qui illam haberet, omnium oratorum praestantissimum
eligeret. Ac sane non decebat Athenienses publice XV hominum casum lugere; iis[ERROR: no reftable :]
at quinque milibus et amplius, videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum quidem rerum maxima pars propter temporis diuturnitatem in fabularum naturam abiit. sed tamen, ut in rebus vetustate obsoletis fieri potuit, satis ex clarissimis coniecturis rem sibi videtur in apertum produxisse. atque hoc quidem bellum; etsi homines, quibus ipsi bellis intersunt atque depugnant, ea omnium arbitrantur esse maxima; absoluta vero cum sunt, vetera admirantur; tamen ostendet iis qui ex rebus gestis iudicabunt, longe maximum exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit; emolumentumque potius, quod semper idem fit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac carum quidem rerum, quae superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae tamen duobus navalibus proeliis, totidemque pedestribus, ad exitum pervenerunt. huius vero belli tum longitudo in immensum processit, tum magnas in universam Graeciam calamitates invexit; quales eodem spatio temporis nulla umquam contigerunt. nam neque tot urbes expugnatae vastataeque sunt, vel barbarorum impetu, vel domesticis contentionibus: sunt etiam quae incolas captae mutaverunt: neque tot exitia, totve neces audivit quisquam, vel belli vel seditionum caussa. Atque superiora illa, quae auditione quidem percipiuntur, re autem ipsa rarissime confirmantur, fidem tamen acceperunt: qualia narrantur de terrae motibus qui hoc in bello plerisque orbis terrae partibus exstiterunt, quae de solis defectionibus, crebrioribus quam umquam antea: quae de siccitatibus, unde fames ingens, ex fame vero pestilentia exorta; quae non mediocribus civitatem malis afflixit: quae simul omnia cum hoc bello civitatem invaserunt. Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas et dissensiones, primum ostendi; ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male, quod ad eam partem spectat quae res continet, composita arbitramur. nunc ad eam partem quae in elocutione est posita, aggrediamur: in qua quidem, qualis sit eius dicendi ratio, conspicitur. Thucydideae dictionis character, [ERROR: no reftable :]Thucydideae dictionis character, Quod ante quam faciamus, non ab re fortasse fuerit, si hoc de
genere non nulla prius attingamus; quotque in partes ipsa distribuatur dictio,
quasque in se habeat virtutes, indicemus; tum qualis illa fuerit quam a vetustioribus
usurpatam assumpsit Thucydides, qualesque ille partes aut in melius, aut in deterius
commutarit; nihil occultantes ostendamus. Primum illud perspicuum est, omnem
dictionem in duas distribui partes; in verborum delectum, per quae ipsae res
explicantur; atque in partium maiorum vel minorum compositionem. Iam horum
unumquodque rursus in alias particulas dispertitur. Delectus enim particularum (ut
ita dicam) elementarium, hoc est, nominalium, verbalium, et coniunctivarum, duabus
est in rebus occupatus: aut in propria elocutione, aut in figurata. compositio vero
tribus in rebus cernitur, incisis, membris, circuitibus. atque huic quidem utrique
parti, hoc est, tam simplicibus et pondus possumus
appellare; neque πάθος ullum, quo animi affectiones excitarentur; neque spiritus
illos magnos et certaminibus aptos, ex quibus illa dicendi species conformatur, quae
Graece δεινότης dicitur; Latine vim in dicendo possis nominare. Unum Herodotum
excipio. is enim et in verborum delectu, et in compositione, atque in ipsa figurarum
varietate, longe ceteris Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt.
Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt;
studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum
sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc aliquid, relinquat. quo
fit ut brevitas obscuritatem pariat. Sed et haec paucis comprehendam, quattuor esse
in Thucydide animadverti veluti instrumenta eius generis dicendi, quo ille potissimum
delectatur; poeticam quandam verborum structuram; in figuris multiplicem varietatem;
harmoniae et concentus asperitatem quandam; figurarum[ERROR: no reftable :]
Significationis celeritatem: id est, cito et breviter efferre animi sensa.
τάχος, quae a non nullis acceleratio vocatur. Colores autem quibus utitur,
sunt acerbus, densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac
formidolosus; atque in primis affectionibus movendis peraccommodatus. Talis quidem
est Thucydides in suo illo charactere, et forma dicendi, qua ceteros
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.