Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
DIONYSII HALICARNASSEI DE THUCYDIDIS HISTORIA IUDICIUM, AD QUINTUM AELIUM
TUBERONEM
Andrea Dudithio interprete.
In iis libris, Quinte Aeli Tubero, quos iam antea de imitatione conscriptos emisimus, tam de iis qui carmine, quam qui soluta oratione scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque dicendi laudem sequerentur, rectam aliquam et probatam normam haberent, ad quam suas quocumque in genere exercitationes dirigerent; neque prorsus omnia, quae apud illos scripta reperiuntur, ad imitationem sibi proponerent; sed ex illis, si quae sunt dicendi virtutes, caperent, vitia vero studiose declinarent. Atque in illis quidem libris, cum de historicis non nulla attigissem, etiam ea quae mihi de Thucydide viderentur, ostendi. quae quidem omnia breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia commentarios conficerem, in quibus quae in illo animadversione digna sunt, omnia persequerer, eo libro, quem de Demosthene tum in manibus habebam, reiecto, pollicitus sum tuae me voluntati obtemperaturum. nunc vero, re confecta, quod tunc promiseram, tibi persolvo. De singulis autem verba facturus, pauca quaedam de me ipso, deque huius tractationis genere praemittam; non tua sane, neque tui similium caussa, qui nihil non optime judicatis, nihilque ducitis veritate praestantius; sed ad illos spectavi, qui veterum scripta plus aequo admirantur, suam aetatem aspernati: quo plerique homines vitio laborant. Suspicor autem fore non nullos, qui cum haec legent, nos reprehendant, quod Thucydidem omnium, qui umquam historias scripserunt, facile principem, tum in rebus deligendis aberrasse, tum in narrando defecisse, audeamus ostendere. Neque vero illud nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggrederemur, futurum ut primi ac soli res novas, atque ab hominum opinione abhorrentes, tentare videremur; non solum adversantes communi, atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit; verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac quasi terminum quendam statuunt, extra quem egredi non liceat iis qui dicendo in republica volunt excellere. Ad quorum equidem accusationes refellendas, quae theatrale nescio quid habere, ac ad colligendam multitudinis gratiam peraccommodatae videntur, illud satis fuerit, si dixero, ita me totam ante-actam vitam ad haec usque tempora instituisse, ut me a maledicendi ac frustra oblatrandi studio quam longissime abducerem; neque ullum umquam scriptum edidisse, quo quemquam insectarer. praeter illud quo civilem philosophiam contra eos qui eam immerito oppugnarent, defendi. Quod cum ita sit, non ego nunc primum indignam homine libero, a me vero longe alienam improbitatem, Thucydidis historicorum omnium clarissimi scripta insectando, hominibus patefacere sum aggressus. de quo quidem scribendi genere multo plura quae dicerem habebam: sed ero contentus paucis. nam quam sint vera quae attuli. quamque mihi conveniant, et tu ipse, et qui elegantis doctrinae studio tenentur, iudicabunt. In Thucydidis vero scriptis excutiendis, non est nostri consilii, eius institutum ac dicendi facultatem oppugnare. eiusque scripta reprehendere: neque hoc animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque meum institutum reprehendat, sed eorum quae de dicendi ratione allaturi sumus aequus sit aestimator. Quod vero non ego primus hoc scribendi genus aggrediar, sed multi ante me, et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem nobis ostendit. Cum igitur nemo illos, qui in dogmatibus dissentiunt, propterea reprehendat quod non omnia veterum dicta probent; quis est qui eos reprehendendos existimet, qui cuiusque dicendi generis proprietates explicet? nisi siquis tantum veteribus tribuat, ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis refelli oporteat, invidiosum illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama claruerunt, artibus iudicare non licet iis quos earum artium scientia cum his ipsis minime conferri potuisse constat: neque de Phidiae, aut Polycleti, aut Myronis operibus ceteri opifices sententiam minus ferre potuerunt, cum ab eorum tamen laude longe distarent. ut illam rationem praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo inscius atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet commemorare de ceteris historicis, tum vetustioribus, tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille, floruerunt. ex quo et illius in rebus deligendis consilium, quo superiores vicit; et in exponendis facultas, dilucide patebit. Veteres igitur historici, ante bellum in Peloponneso gestum, et multi, et multis in locis fuere: in his Eugaeon Samius, et Deiochus Proconnesius, et Eudemus Parius, et Democles Phygeleus, et Hecataeus Milesius, et Acusilaus Argivus, et Charon Lampsacenus, et Melesagoras Chalcedonius. qui autem paulo ante Peloponnesiaca tempora vixerunt, et ad usque Thucydidem aetate processerunt, Hellanicus Lesbius, et Damastes Sigieus, et Xenomedes Chius, et Xanthus Lydus, et alii complures; quorum et consilium in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent. atque in iis monumentis tum fabulae quaedam inerant, quibus a vetustate fides accesserat; tum theatrales non nullae casuum vicissitudines, quae fatuitatis multum nostri temporis hominibus habere videantur. Genus autem dicendi, qui eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis et a barbaris erant, ex iis
illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas
a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is
neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus
est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum
esse colligenda existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam
contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus
haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret,
quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana cogitatio perfecte posset universam
comprehendere. unum autem bellum, quod inter Athenienses et Peloponnenses gestum est,
animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum
studium industriamque collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non
quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus ipse affuisset, quaeque esset expertus,
in sua scripta retulit: quae vero propter exsilium suum nosse minus potuit, ea
sumpsit ab iis qui optime ipsi cognovissent. Ac[ERROR: no reftable :]MG: Quibus rebus superiores historicos
addidisse rebus, quod iustum non esset; nihil detraxisse;[ERROR: no reftable :]
nulla in scribendo licentia usum esse.
nihil ad suam libidinem scripsisse; rationem et vitam secutum esse, quae ab
omni prorsus invidia, omnique assentatione, praesertim ubi de insignibus ad laudem
viris iudicat, longissime abesset. Nam cum in primo libro de Themistocle loqueretur,
virtutes, quibus ille floruit, copiose admodum commemoravit. Cum vero de Pericle,
deque illius in administranda republica consiliis mentionem in secundo libro faceret,
laudes in eum effudit maximas; eiusmodi scilicet, quas disseminata per orbem terrarum
tanti viri gloria postulabat. eodemque modo cum de Demosthene duce, cum de Nicia
Nicerati, de Alcibiade Cliniae filio, deque aliis, et ducibus et oratoribus, dicendum
ei necessario esset; quae cuique conveniebant, exposuit. quae probare exemplis non
puto mihi opus esse apud eos, qui historias eius peragrarunt. Haec igitur, quae
Thucydides, quod ad res attinet, egregie praestet, possit aliquis dicere. Quae cum
praeclara sint, atque imitatione digna, tamen hoc in illo summum est atque eximium,
quod neque mendacium voluntario dicit, neque suam ipse conscientiam turpi labe
contaminat. Quae[ERROR: no reftable :]MG: Quae in Thucydide
desiderentur.
Quae in Thucydide
desiderentur.
autem in eo minus absoluta videntur, et in quibus carpitur a non nullis, in
ea historicae materiae parte sunt posita, quae plus habet artificii, atque oeconomiae
nomine appellata, in omnibus, sive quis philosophicam, sive oratoriam materiam
sumpserit, in primis requiritur. Haec vero ea sunt quae ad distributionem, ad
ordinem, ad amplificandi studium, et industriam pertinent. Ordiar autem ab ipsa
divisione; praefatus illud, quod, cum superiores historici sua scripta vel locis, vel
temporibus apte continuatis distinxerint; unus hic inventus est, qui ex his
divisionibus neutram probaret. narrationes enim ita disposuit, ut neque loca
persequeretur, ubi gestae res erant; quod Herodotus, Hellanicusque et alii non nulli
ante illius aetatem historici fecerant; neque tempora; quod eos qui agentem de locis
historiam edidere, secutos esse constat: quibus vel ad regum aut sacerdotum
successiones, vel ad Olympiadum ambitus, vel ad Archontum annuos principatus, suorum
librorum divisionem placuit accommodare. cumque novam quandam, neque ab aliis tritam
viam inire voluisset, in aestates et hiemes historiam partitus
est.
Partitionem perpetuam historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens, imperfectas et quasi mutilatas notitias ipsa sibi commode perfecteve referre non possit. historicam enim narrationem perpetuo veluti filo ductam et colligatam oportet esse; praesertim ubi res exponuntur et multae, et eiusmodi quae cognosci ac percipi non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem perducerent. Sunt[ERROR: no reftable :]MG: Ordo eius et dispositio reprehenditur. Ordo eius et dispositio reprehenditur. etiam qui, quod ad ordinem spectat, illum accusent; quod historiam neque quo opus erat, principio sit ingressus; neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa narratio terminetur: quarum rerum ab ipso neutram satis accurate animadversam esse. Occasionem porro illis huius accusationis historicus praebuit, qui cum ita proposuisset; omnium bellorum, et temporum diuturnitate, et multarum calamitatum eventis, illud fuisse maximum quod in Peloponneso gestum est, in extremo prooemio caussas primum, unde principium duxit, aggreditur explicare: duasque cum ostendisset, unam veram, nec tamen vulgo notam, Atheniensium civitatis incrementum; alteram falsam, quam tamen Lacedaemonii fingerent, subsidium Corcyraeis adversus Corinthios ab Atheniensibus missum, non a vera caussa, neque ab ea quam ipse probaret, sed ab altera sumpsit initium. scripsit enim haec ad verbum: Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas, et dissensiones, primum ostendi, ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Verissimam enim caussam, licet in sermonibus occultam,opinor hanc fuisse,quod Atheniensibus eas vires adeptis, ut Lacedaemoniis formidabiles essent, bellum necessario sit excitatum. quae vero palam iactabantur caussae, quibus factum est ut foedera rumperentur, et bellum inter eos gereretur, huiusmodi erant. Epidamnus est urbs ad dextram sita navigantibus in Ionium sinum. incolunt autem ipsam, Illyrica natio, barbari Taulantii. Mox, quae ad Epidamnum, ad Corcyram, ad Potidaeam gesta sunt, et Peloponnensium conventum in urbem Spartam, et orationes illic habitas adversus Atheniensium civitatem, commemorat; atque haec ita producit, ut ad versuum duo milia consumat. quo demum in loco altera de caussa, quae et est, et ipsi videtur esse vera, disserit; hinc exorsus: Decreverunt autem Lacedaemonii, solutum esse foedus, atque Atheniensibus inferri bellum oportere: non tam sociorum in eam mentem adducti, quam metu ne nimium crescerent vires Atheniensium, quorum dicioni iam subiectam Graeciae maiorem partem viderent. Athenienses enim ad eas res quae incrementum illis attulerunt, huiusmodi ratio perduxit. Deinde ea quae a Persico bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his manasse principium belli recordatus esset; scribit haec ad verbum: Post haec autem, quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt [ERROR: no reftable :] res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere. inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius belli principium numerantur: cum interim Athenienses et principatum confirmarunt, et
maiores opes ipsi sibi compararunt. quod plane alias depresserint, alias cum ipsis
hominibus ceperint. quae de re ipsius verba magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret tempore, anteferret; cur propriam alienae; cur eam denique quae minorum, quam quae maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones, et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis scribere cogitur, ita interdum animos crudelium, gravissimarum, planeque miserabilium rerum commemoratione perturbat, ut nullam reliquis historicis, nullam poetis rei altius extollendae facultatem relinquat: interdum vero adeo pusilla, adeoque humilia nobis ostendit, ut eorum cognitio ne leviter quidem animos afficiat. Cum autem de Plataeensium, cum de Mytilenensium ac Meliensium civitatibus ageret, summam in illarum calamitatibus describendis vim adhibuit. ac verba quidem quibus calamitates eorum summis viribus exaggeravit, non puto necessarium esse nunc in medium adducere. ea vero loca, in quibus hanc diligentiam vitavit, et aerumnas eorum propemodum extenuat, quod in historia sua non raro fecit, afferam: Iisdem temporibus Athenienses, Sicyoniis [ERROR: no reftable :] Scionaeis. expugnatis, omnem iuventutem deleverunt, et pueris ac mulieribus in servitutem abductis, regionem ipsam Plataeensibus utendum dederunt. Ac rursum: Cum in Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses, una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent, propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se Aeginae imperium habituros. Nec vero pauca praeterea in illius historia liceat invenire, quorum alia summam eum in scribendo amplificationem adhibuisse ostendunt, cui neque addi quidquam, neque detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur. Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post captivorum adventum, quos Paches dux miserat, cum bis conventus Athenis
ageretur, orationes ab iis qui populi factionum principes erant, habitas, quasi
minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi,
atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in
captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta,
tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re
iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam
in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum
occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in
quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus
commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter
gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta,
laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius,
quam huic loco convenire videatur. siquidem qui in prima Peloponnensium irruptione
cecidisse in hoc libro memorantur, perpauci numero Athenienses erant, neque ita
memorabile facinus ullum, ut ipse testatur Thucydides, ediderant. nam cum antea de
Pericle dixisset, quod nimirum is custodia civitatem contineret, ac, quantum quidem
posset, quietam conservaret, ita tamen, ut frequenter equites aliquot emitteret, qui
hostium emissarios ab agris qui vicini urbi erant, prohiberent, nequid ipsis agris
damni inferretur; deinde brevem quandam pugnam ab Atheniensium equitum turma, una cum
Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu
Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus
subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque
Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt:
sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro
meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum
exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati
attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero et virtute superiores
erant. quod igitur venit in mentem Thucydidi, ut cum paucis istis equitibus, qui
neque gloriam ullam, neque potentiam civitati pepererunt, publica monumenta
aperuerit, ac clarissimum oratorem Periclem arduam illam tragoediam induxerit
agentem; illis vero, qui et plures et fortiores erant, quorum opera factum est ut,
qui bellum Atheniensibus intulerant, ii se ad illorum pedes in peregrina terra cadentibus iusta fieri solent, persoluisse. at in illis alteris
talem in laudationem fingit, ut, qui illam haberet, omnium oratorum praestantissimum
eligeret. Ac sane non decebat Athenienses publice XV hominum casum lugere; iis[ERROR: no reftable :]
at quinque milibus et amplius, videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum quidem rerum maxima pars propter temporis diuturnitatem in fabularum naturam abiit. sed tamen, ut in rebus vetustate obsoletis fieri potuit, satis ex clarissimis coniecturis rem sibi videtur in apertum produxisse. atque hoc quidem bellum; etsi homines, quibus ipsi bellis intersunt atque depugnant, ea omnium arbitrantur esse maxima; absoluta vero cum sunt, vetera admirantur; tamen ostendet iis qui ex rebus gestis iudicabunt, longe maximum exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit; emolumentumque potius, quod semper idem fit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac carum quidem rerum, quae superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae tamen duobus navalibus proeliis, totidemque pedestribus, ad exitum pervenerunt. huius vero belli tum longitudo in immensum processit, tum magnas in universam Graeciam calamitates invexit; quales eodem spatio temporis nulla umquam contigerunt. nam neque tot urbes expugnatae vastataeque sunt, vel barbarorum impetu, vel domesticis contentionibus: sunt etiam quae incolas captae mutaverunt: neque tot exitia, totve neces audivit quisquam, vel belli vel seditionum caussa. Atque superiora illa, quae auditione quidem percipiuntur, re autem ipsa rarissime confirmantur, fidem tamen acceperunt: qualia narrantur de terrae motibus qui hoc in bello plerisque orbis terrae partibus exstiterunt, quae de solis defectionibus, crebrioribus quam umquam antea: quae de siccitatibus, unde fames ingens, ex fame vero pestilentia exorta; quae non mediocribus civitatem malis afflixit: quae simul omnia cum hoc bello civitatem invaserunt. Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas et dissensiones, primum ostendi; ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male, quod ad eam partem spectat quae res continet, composita arbitramur. nunc ad eam partem quae in elocutione est posita, aggrediamur: in qua quidem, qualis sit eius dicendi ratio, conspicitur. Thucydideae dictionis character, [ERROR: no reftable :]Thucydideae dictionis character, Quod ante quam faciamus, non ab re fortasse fuerit, si hoc de
genere non nulla prius attingamus; quotque in partes ipsa distribuatur dictio,
quasque in se habeat virtutes, indicemus; tum qualis illa fuerit quam a vetustioribus
usurpatam assumpsit Thucydides, qualesque ille partes aut in melius, aut in deterius
commutarit; nihil occultantes ostendamus. Primum illud perspicuum est, omnem
dictionem in duas distribui partes; in verborum delectum, per quae ipsae res
explicantur; atque in partium maiorum vel minorum compositionem. Iam horum
unumquodque rursus in alias particulas dispertitur. Delectus enim particularum (ut
ita dicam) elementarium, hoc est, nominalium, verbalium, et coniunctivarum, duabus
est in rebus occupatus: aut in propria elocutione, aut in figurata. compositio vero
tribus in rebus cernitur, incisis, membris, circuitibus. atque huic quidem utrique
parti, hoc est, tam simplicibus et pondus possumus
appellare; neque πάθος ullum, quo animi affectiones excitarentur; neque spiritus
illos magnos et certaminibus aptos, ex quibus illa dicendi species conformatur, quae
Graece δεινότης dicitur; Latine vim in dicendo possis nominare. Unum Herodotum
excipio. is enim et in verborum delectu, et in compositione, atque in ipsa figurarum
varietate, longe ceteris Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt.
Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt;
studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum
sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc aliquid, relinquat. quo
fit ut brevitas obscuritatem pariat. Sed et haec paucis comprehendam, quattuor esse
in Thucydide animadverti veluti instrumenta eius generis dicendi, quo ille potissimum
delectatur; poeticam quandam verborum structuram; in figuris multiplicem varietatem;
harmoniae et concentus asperitatem quandam; figurarum[ERROR: no reftable :]
Significationis celeritatem: id est, cito et breviter efferre animi sensa.
τάχος, quae a non nullis acceleratio vocatur. Colores autem quibus utitur,
sunt acerbus, densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac
formidolosus; atque in primis affectionibus movendis peraccommodatus. Talis quidem
est Thucydides in suo illo charactere, et forma dicendi, qua ceteros DESUNT NON PAUCA. δεδουλωμένοι ὡς ἐπὶ Λακεδαιμονίους, καταφρονήσαντες καὶ ἐμβοήσαντες ἁθρόοι ὥρμησαν ἐπ’ αὐτοὺς. Hoc est: abiecto servilique animo, ut qui contra Lacedaemonios proficiscerentur. eos
quo fecit, pacto eam
comprehendisset, sed communiorem et utiliorem secutus fuisset rationem; atque ita
haec verba collocasset, ut extremam cum prima parte coniungeret, quae vero in medio
iacent, ea Hoc est: [ERROR: no reftable :]Cum Lacedaemonii non amplius abire, aut irruere in illos possent, levis armaturae milites, tardiores eos esse factos animadvertentes, facto globo, ac clamore sublato, confertum in illos impetum fecerunt. ex quo fiebat ut, cum se plurimos esse cernerent, animus etiam accederet; et, cum non aeque ac prius esse terribiles illos arbitrarentur, contemptui haberent: quandoquidem non statim, quae expectaverant, experti sunt, ut, cum primum in terram descenderent, putabant, deiecti animo tamquam adversus Lacedaemonios pugnaturi. Detracta hac tota circumscriptione, reliqua omnia nominibus ac figuris maxime accommodatis comprehendit, neque ullam, prope dixerim, aut ad dictionem, aut ad res spectantem virtutem praetermisit. quas quidem virtutes denuo enumerare nihil necesse est. In septimo autem libro extremam Atheniensium et Syracusanorum navalem pugnam narrans, sic et verbis et figuris in explicandis rebus usus est: ὁ δὲ Δημοσθένης καὶ Μένανδρος καὶ Εὐθύδημος (οὗτοι γὰρ ἐπὶ τὰς ναῦς τῶν Ἀθηναίων στρατηγοὶ ἐπέβησαν) ἄραντες ἀπὸτοῦ ἑαυτῶν στρατοπέδου εὐθὺς ἔπλεον πρὸς τὸ ζεῦγμα τοῦ λιμένος καὶ τὸν παραλειφθέντα διέκπλουν, βουλόμενοι βιάσασθαι ἐς τὸ ἔξω. καὶ ὁ μὲν οὐχ ἱκανὰ μᾶλλον ἢ καὶ ἀναγκαῖα νομίσας παρῃνῆσθαι, ἀποχωρήσας ἦγε τὸν πεζὸν πρὸς τὴν θάλασσαν καὶ παρέταξεν ὡς ἐπὶ πλεῖστον ἐδύνατο, ὅπως ὅτι μεγίστητοῖς ἐν ταῖς ναυσὶν ὠφελία ἐς τὸ θαρσεῖν γίγνοιτο· ὁ δὲ Δημοσθένης καὶ Μένανδρος καὶ Εὐθύδημος (οὗτοι γὰρ ἐπὶ τὰς ναῦς τῶν Ἀθηναίων στρατηγοὶ ἐπέβησαν) ἄραντες ἀπὸτοῦ ἑαυτῶν στρατοπέδου εὐθὺς ἔπλεον πρὸς τὸ ζεῦγμα τοῦ λιμένος καὶ τὸν παραλειφθέντα διέκπλουν, βουλόμενοι βιάσασθαι ἐς τὸ ἔξω. προεξαγαγόμενοι δὲ οἱ Συρακόσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ναυσὶ παραπλησίαις τὸν ἀριθμὸν καὶ πρότερον, κατά τε τὸν ἔκπλουν μέρει αὐτῶν ἐφύλασσον καὶ κατὰ τὸν ἄλλον κύκλῳ λιμένα, ὅπως πανταχόθεν ἅμα προσπίπτοιεν τοῖς Ἀθηναίοις, καὶ ὁ πεζὸς ἅμα αὐτοῖς παρεβοήθει ᾗπερ καὶ αἱ νῆες κατίσχοιεν. ἦρχον δὲ τοῦ ναυτικοῦ τοῖς Συρακοσίοις Σικανὸς μὲν καὶ Ἀγάθαρχος, κέρας ἑκάτερος τοῦ παντὸς ἔχων, Πυθὴν δὲ καὶ οἱ Κορίνθιοι τὸ μέσον. ἐπειδὴ δὲ οἱ ἄλλοι Ἀθηναῖοι προσέμισγον τῷ ζεύγματι, τῇ μὲν πρώτῃ ῥύμῃ ἐπιπλέοντες ἐκράτουν τῶν τεταγμένων νεῶν πρὸς αὐτῷ καὶ ἐπειρῶντο λύειν τὰς κλῄσεις· μετὰ δὲ τοῦτο πανταχόθεν σφίσι τῶν Συρακοσίων καὶ ξυμμάχων ἐπιφερομένων οὐπρὸς τῷ ζεύγματι ἔτι μόνον ἡ ναυμαχία, ἀλλὰ καὶ κατὰ τὸν λιμένα ἐγίγνετο, καὶ ἦν καρτερὰ καὶ οἵα οὐχ ἑτέρα τῶν προτέρων. πολλὴ μὲν γὰρ ἑκατέροις προθυμία ἀπὸ τῶν ναυτῶν ἐς τὸ ἐπιπλεῖν ὁπότε κελευσθείη ἐγίγνετο, πολλὴ δὲ ἡ ἀντιτέχνησις τῶν κυβερνητῶν καὶ ἀγωνισμὸς πρὸς ἀλλήλους· οἵ τε ἐπιβάται ἐθεράπευον, ὁπότε προσπέσοι ναῦς νηί, μὴ λείπεσθαι τὰ ἀπὸ τοῦ καταστρώματος τῆς ἄλλης τέχνης· πᾶς τέ τις ἐν ᾧ προσετέτακτο αὐτὸς ἕκαστος ἠπείγετο πρῶτος φαίνεσθαι. ξυμπεσουσῶν δὲ ἐν ὀλίγῳ πολλῶν νεῶν (πλεῖσται γὰρ δὴ αὗται ἐν ἐλαχίστῳ ἐναυμάχησαν· βραχὺ γὰρ ἀπέλιπον ξυναμφότεραι διακόσιαι γενέσθαι) αἱ μὲν ἐμβολαὶ διὰ τὸ μὴ εἶναι τὰς ἀνακρούσεις καὶ διέκπλους ὀλίγαι ἐγίγνοντο, αἱ δὲ προσβολαί, ὡς τύχοι ναῦς νηὶ προσπεσοῦσα ἢ διὰ τὸ φεύγειν ἢ ἄλλῃ ἐπιπλέουσα, πυκνότεραι ἦσαν. καὶ ὅσον μὲν χρόνον προσφέροιτο ναῦς, οἱ ἀπὸ τῶν καταστρωμάτων τοῖς ἀκοντίοις καὶ τοξεύμασι καὶ λίθοις ἀφθόνως ἐπ’ αὐτὴν ἐχρῶντο· ἐπειδὴ δὲ προσμείξειαν, οἱ ἐπιβάται ἐς χεῖρας ἰόντες ἐπειρῶντο ταῖς ἀλλήλων ναυσὶν ἐπιβαίνειν. ξυνετύγχανέ τε πολλαχοῦ διὰ τὴν στενοχωρίαν τὰ μὲν ἄλλοις ἐμβεβληκέναι, τὰ δὲ αὐτοὺς ἐμβεβλῆσθαι, δύο τε περὶμίαν καὶ ἔστιν ᾗ καὶ πλείους ναῦς κατ’ ἀνάγκην ξυνηρτῆσθαι, καὶ τοῖς κυβερνήταις τῶν μὲν φυλακήν, τῶν δ’ ἐπιβουλήν, μὴ καθ’ ἓν ἕκαστον, κατὰ πολλὰ δὲ πανταχόθεν, περιεστάναι, καὶ τὸν κτύπον μέγαν ἀπὸ πολλῶν νεῶν ξυμπιπτουσῶν ἔκπληξίν τε ἅμα καὶ ἀποστέρησιν τῆς ἀκοῆς ὧν οἱ κελευσταὶ φθέγγοιντο παρέχειν.
πολλὴ γὰρ δὴ ἡ παρακέλευσις καὶ βοὴ ἀφ’ ἑκατέρων τοῖς κελευσταῖς κατά τε τὴν τέχνην καὶ πρὸς τὴν αὐτίκα φιλονικίαν ἐγίγνετο, τοῖς μὲν Ἀθηναίοις βιάζεσθαί τε τὸν ἔκπλουν ἐπιβοῶντες καὶ περὶ τῆς ἐς τὴν πατρίδα σωτηρίας νῦν, εἴ ποτε καὶ αὖθις, προθύμως ἀντιλαβέσθαι, τοῖς δὲ Συρακοσίοις καὶ ξυμμάχοις καλὸν εἶναι κωλῦσαί τε αὐτοὺς διαφυγεῖνκαὶ τὴν οἰκείαν ἑκάστους πατρίδα νικήσαντας ἐπαυξῆσαι. καὶ οἱ στρατηγοὶ προσέτι ἑκατέρων, εἴ τινά που ὁρῷεν μὴ κατ’ ἀνάγκην πρύμναν κρουόμενον, ἀνακαλοῦντες ὀνομαστὶ τὸν τριήραρχον ἠρώτων, οἱ μὲν Ἀθηναῖοι εἰ τὴν πολεμιωτάτην γῆν οἰκειοτέραν ἤδη τῆς οὐ δι’ ὀλίγου πόνου κεκτημένης θαλάσσης ἡγούμενοι ὑποχωροῦσιν, οἱ δὲ Συρακόσιοι εἰ οὓς σαφῶς ἴσασι προθυμουμένους Ἀθηναίους παντὶ τρόπῳ διαφυγεῖν, τούτους αὐτοὶ φεύγοντας φεύγουσιν. ὅ τε ἐκ τῆς γῆς πεζὸς ἀμφοτέρων ἰσορρόπου τῆς ναυμαχίας καθεστηκυίας πολὺν τὸν ἀγῶνα καὶ ξύστασιν τῆς γνώμης εἶχε, φιλονικῶν μὲν ὁ αὐτόθεν περὶ τοῦ πλέονος ἤδηκαλοῦ, δεδιότες δὲ οἱ ἐπελθόντες μὴ τῶν παρόντων ἔτι χείρω πράξωσιν. πάντων γὰρ δὴ ἀνακειμένων τοῖς Ἀθηναίοις ἐς τὰς ναῦς ὅ τε φόβος ἦν ὑπὲρ τοῦ μέλλοντος οὐδενὶ ἐοικώς, καὶ διὰ τὸ ἀνώμαλον τῆς ναυμαχίας καὶ τὴν ἔποψιν ἐκ τῆς γῆς ἠναγκάζοντο ἔχειν. δι’ ὀλίγου γὰρ οὔσης τῆς θέας καὶ οὐ πάντων ἅμα ἐς τὸ αὐτὸ σκοπούντων, εἰ μέν τινες ἴδοιέν πῃ τοὺς σφετέρους ἐπικρατοῦντας, ἀνεθάρσησάν τε ἂν καὶ πρὸς ἀνάκλησιν θεῶν μὴ στερῆσαι σφᾶς τῆς σωτηρίας ἐτρέποντο, οἱ δ’ ἐπὶ τὸ ἡσσώμενον βλέψαντες ὀλοφυρμῷ τε ἅμα μετὰ βοῆς ἐχρῶντο καὶ ἀπὸ τῶν δρωμένων τῆς ὄψεως καὶ τὴν γνώμηνμᾶλλον τῶν ἐν τῷ ἔργῳ ἐδουλοῦντο· ἄλλοι δὲ καὶ πρὸς ἀντίπαλόν τι τῆς ναυμαχίας ἀπιδόντες, διὰ τὸ ἀκρίτως ξυνεχὲς τῆς ἁμίλλης καὶ τοῖς σώμασιν αὐτοῖς ἴσα τῇ δόξῃ περιδεῶς ξυναπονεύοντες ἐν τοῖς χαλεπώτατα διῆγον· αἰεὶ γὰρ παρ’ ὀλίγον ἢ διέφευγον ἢ ἀπώλλυντο. ἦν τε ἐν τῷ αὐτῷ στρατεύματι τῶν Ἀθηναίων, ἕως ἀγχώμαλα ἐναυμάχουν, πάντα ὁμοῦ ἀκοῦσαι, ὀλοφυρμὸς βοή, νικῶντες κρατούμενοι, ἄλλα ὅσα ἐν μεγάλῳ κινδύνῳ μέγα στρατόπεδον πολυειδῆ ἀναγκάζοιτο φθέγγεσθαι. Παραπλήσια δὲ καὶ οἱ ἐπὶ τῶν νεῶν αὐτοῖς ἔπασχον, πρίν γε δὴ οἱ Συρακόσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ἐπὶ πολὺ ἀντισχούσης τῆς ναυμαχίας ἔτρεψάν τε τοὺς Ἀθηναίους καὶ ἐπικείμενοι λαμπρῶς,πολλῇ κραυγῇ καὶ διακελευσμῷ χρώμενοι, κατεδίωκον ἐς τὴν γῆν. τότε δὲ ὁ μὲν ναυτικὸς στρατὸς ἄλλος ἄλλῃ, ὅσοι μὴ μετέωροι ἑάλωσαν, κατενεχθέντες ἐξέπεσον ἐς τὸ στρατόπεδον· ὁ δὲ πεζὸς οὐκέτι διαφόρως, ἀλλ’ ἀπὸ μιᾶς ὁρμῆς οἰμωγῇ τε καὶ στόνῳ πάντες δυσανασχετοῦντες τὰ γιγνόμενα, οἱ μὲν ἐπὶ τὰς ναῦς παρεβοήθουν, οἱ δὲ πρὸς τὸ λοιπὸν τοῦ τείχους ἐς φυλακήν, ἄλλοι δὲ καὶ οἱ πλεῖστοι ἤδη περὶ σφᾶς αὐτοὺς καὶ ὅπῃ σωθήσονται διεσκόπουν. ἦν τε ἐν τῷ παραυτίκα οὐδεμιᾶς δὴ τῶν ξυμπασῶν ἐλάσσων ἔκπληξις. παραπλήσιά τε ἐπεπόνθεσαν καὶ ἔδρασαν αὐτοὶ ἐν Πύλῳ· διαφθαρεισῶν γὰρ τῶν νεῶν τοῖς Λακεδαιμονίοις προσαπώλλυντο αὐτοῖς καὶ οἱ ἐν τῇ νήσῳ ἄνδρες διαβεβηκότες, καὶ τότε τοῖς Ἀθηναίοις ἀνέλπιστον ἦν τὸ κατὰ γῆν σωθήσεσθαι, ἢν μή τι παρὰ λόγον γίγνηται. γενομένης δ’ ἰσχυρᾶς τῆς ναυμαχίας καὶ πολλῶν νεῶν ἀμφοτέροις καὶ ἀνθρώπων ἀπολομένων οἱ Συρακόσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ἐπικρατήσαντες τά τε ναυάγια καὶ τοὺς νεκροὺς ἀνείλοντο, καὶ ἀποπλεύσαντες πρὸς τὴν πόλιν τροπαῖον ἔστησαν. Hoc est; Demosthenes autem, et Menander, et Euthydemus, qui duces in Atheniensium
naves conscenderant, cum se loco movissent, sine mora ad portus fauces, captas iam et
occupatas, adnavigarunt, ut per vim sibi exitum pararent. quibus Syracusani, eorumque
socii, cum totidem navibus occurrerunt: ac primum quidem partem illarum ad exitum
custodiendum collocarunt, altera totum undique portum tutabantur. quod eo faciebant,
ut omni ex parte a peditatu adiuti, quocumque in loco naves constitissent, in
Athenienses irruerent. Praeerant autem classi apud Syracusanos, Sicanus et
Agatharchus, alterum uterque totius exercitus cornu tenens: Pythen, et Corinthii,
medium habebant. atque Athenienses quidem alii, postquam ad fauces subiere, primo
impetu navium, quae ad eum locum erant, potiti, claustra conabantur aperire. sed mox,
invectis in eos undique Syracusanis ac sociis, non iam pro angustiis exitus tantum,
sed etiam intra portum, navale proelium gerebatur: quod quidem omnium, quae ante
facta essent, atrocissimum fuit. Magnum enim erat utriusque partis nautarum studium
ad naves in hostes impellendas, cum iuberentur: magna gubernatorum artis aemulatio,
mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis
in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur
artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat.
Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus, ac proelio
decertantibus, cum paulo ducentis essent pauciores, rari fiebant excursus; propterea
quod neque progredi, neque inhiberi naves possent; sed frequentiores implicationes
erant, ut quaeque, sive fugiendo, sive alteram incursando, in alteram incidisset.
interea vero dum naves mutuo sibi occurrerent, ii qui in tabulatis erant, missilium,
sagittarum, saxorum, ingentem in illos vim coniiciebant. cum vero conserebantur,
milites, commissa pugna, in adversariorum naves insilire conabantur. fiebat autem
locorum angustiis, ut, dum alterutri una ex parte hostes adorirentur, ipsi altera ex
parte invaderentur; ac duae interdum naves cum una, alicubi etiam plures, necessario
inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi
cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat
multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat,
et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa enim utraque ex
parte adhortatio, et ingens praefectorum clamor exaudiebatur, tum ex arte
gubernatoria, tum ex praesenti contentione vincendi: cum Athenienses quidem suos, ut
exitum sibi per vim pararent, magno clamore incitarent, utque, si umquam alias, nunc
maiore studio ac contentione pro incolumi in patriam reditu elaborarent: Syracusanis
vero ac sociis pulchrum videretur, prohibere ne sui fugam caperent, sed vincendo suam
quisque patriam honestaret. Praeterea vero duces ipsi utriusque partis, si quam navem
nulla necessitate coactam cedere animadvertissent, alia parte, quicumque in alto capti non erant, in castra se receperunt.
pedites autem non iam diversi, sed uno eodemque impetu, ea quae iam evenerant, et
luctu et gemitu prosequentes, partim ad subveniendum navibus, partim ad reliquam
murorum partem tuendam contendunt. alii, quorum maxima erat pars, iam qua sibi
salutem parent, pro se ipsis circumspectant. Fuit autem eo tempore tantus pavor, ut
maior numquam exstiterit. ac tale quiddam perpessi sunt, quale ipsi fecerant ad
Pylum, ubi Lacedaemonii, amissa classe, perierunt. nam cum Lacedaemonii naves
amisissent, homines etiam ipsos, qui in insulam descenderant, una perdiderunt. ac tum
quidem Athenienses, nisi quid inopinatum divinitus accideret, omnem in terra salutem
desperabant. Post decertatam acerrime hanc navalem pugnam, in qua multae naves ex
utraque parte, multi viri perierunt, Syracusani eorumque socii, victoria potiti,
navium etiam fragmenta et caesorum corpora obtinuerunt; revectique ad urbem,
trophaeum erexerunt. Εὐρυμέδων ταῖς ἑξήκοντα
ναυσὶ παρέμεινε, Κερκυραῖοι σφῶν αὐτῶν τοὺς ἐχθροὺς δοκοῦντας εἶναι ἐφόνευον,τὴν μὲν
αἰτίαν ἐπιφέροντες τοῖς τὸν δῆμον καταλύουσιν, ἀπέθανον δέ τινες καὶ ἰδίας ἔχθρας ἕνεκα, καὶ ἄλλοι χρημάτων σφίσιν ὀφειλομένων ὑπὸ τῶν λαβόντων· ἡμέρας τε ἑπτά, ἃς ἀφικόμενος ὁ Εὐρυμέδων ταῖς ἑξήκοντα ναυσὶ παρέμεινε, Κερκυραῖοι σφῶν αὐτῶν τοὺς ἐχθροὺς δοκοῦντας εἶναι ἐφόνευον, τὴν μὲν αἰτίαν ἐπιφέροντες τοῖς τὸν δῆμον καταλύουσιν, ἀπέθανον δέ τινες καὶ ἰδίας ἔχθρας ἕνεκα, καὶ ἄλλοι χρημάτων σφίσιν ὀφειλομένων ὑπὸ τῶν λαβόντων· πᾶσά τε ἰδέα κατέστη θανάτου, καὶ οἷον φιλεῖ ἐν τῷ τοιούτῳ γίγνεσθαι, οὐδὲν ὅτι οὐ ξυνέβη καὶ ἔτι περαιτέρω. καὶ γὰρ πατὴρ παῖδα ἀπέκτεινε καὶ ἀπὸ τῶν ἱερῶν ἀπεσπῶντο καὶ πρὸς αὐτοῖς ἐκτείνοντο, οἱ δέ τινες καὶ περιοικοδομηθέντες ἐν τοῦ Διονύσου τῷ ἱερῷ ἀπέθανον. οὕτως ὠμὴ στάσις προυχώρησε, καὶ ἔδοξε μᾶλλον, διότι ἐν τοῖς πρώτη ἐγένετο, ἐπεὶ ὕστερόν γε καὶ πᾶν ὡς εἰπεῖν τὸ Ἑλληνικὸν ἐκινήθη, διαφορῶν οὐσῶν ἑκασταχοῦ τοῖς τε τῶν δήμων προστάταις τοὺς Ἀθηναίους ἐπάγεσθαι καὶ τοῖς ὀλίγοις τοὺς Λακεδαιμονίους. Hoc est: Corcyrenses vero, ubi inimicas discedentes, et Atticas naves adventantes sensere, in urbem Messenios, qui prius extra erant, inducunt, navibusque, quas expleverant, iussis Hyllaicum adire portum, dum circumvehuntur, siquem hostium nacti essent, occidebant. illis vero quibus ut in naves ingrederentur persuaserant, eiectis, abierunt; atque in Iunonis templum delati, cum ex supplicibus circiter triginta, ut iudicium subirent, persuasissent, omnes morte damnarunt. quae cum ceteri supplices vidissent, qui persuasi non fuerant, in eodem se fano mutuo interemerunt; quidam se ex arboribus laqueis suspenderunt: omnes, ut cuique licuit, sibi mortem consciverunt. Corcyrensesque septem intra dies, quibus Eurymedon cum sexaginta navibus est commoratus, quos ex suis inimicos suspicarentur, occiderunt; crimini dantes, quod statum popularem dissolverent. quidam etiam ob privatas inimicitias; quidam et a debitoribus, creditarum pecuniarum caussa, interfecti. nullum denique mortis genus non visebatur: nec fieri quidquam in huiusmodi casu solet, quod tum non evenerit; immo vero maiora etiam contigerunt. nam pater filium trucidabat: abstractique a templis supplices, ad ea ipsa necabantur. quidam etiam in Bacchi templo aedificiis circumsepti, in eo mortem obierunt. eo usque cruenta haec seditio processit; ob id quoque visa maior, quod prima haec apud eos exstitit. nam postea in omni prope Graecia grassata est, ubique factionibus exortis, cum ii qui in populo essent principes, Athenienses; optimates vero, Lacedaemonios accerserent. Quae vero his adiungit, perplexa sunt, atque eiusmodi quae non facile percipi possint, quaeque figurarum nexus quosdam, soloecismis similes, aliaque eius generis non pauca habent: quorum nec illa aetate, neque vero post, cum maxime civilis floreret eloquentia et dicendi vis, ullus erat usus. atque ea nunc ostendam. ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που πύστει τῶν προγενομένων πολὺ ἐπέφερε τὴν ὑπερβολὴν τοῦ καινοῦσθαι τὰς διανοίας τῶν τ’ ἐπιχειρήσεων περιτεχνήσει καὶ τῶν τιμωριῶν ἀτοπίᾳ. Hoc est: Agitati sunt itaque seditionibus status civitatum; et ea quae post fuerunt, eorum quae ante acta essent, auditione, magnam in animis accessionem ceperunt ad novas res moliendas, vel aggrediendi solertia atque artificio, vel ultionis insolentia. In his, in prima illa membri parte, nulla necessitate coactus, circumlocutione usus est, cum dixit; ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, quod perinde est ac si Latine dicas: Ea igitur quae urbium erant, tumultuabantur. quod multo sane melius erat hoc modo: ἐστασίαζον αἱ πόλεις, civitates tumultuabantur. Quod deinde sequitur, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που, difficulter coniectare licet quid sibi velit. sic vero magis fuisset perspicuum, αἱ δ' ὑστεροῦσαι πόλεις: civitates autem quae post fuerunt. Quibus subiungit, ἐπιπύστει τῶν προγεγενημένων πολὺ ἐπέφερε τὴν ὑπερβολὴν ἐς τὸ καινοῦσθαι τὰς διανοίας; vult enim ita dicere; Ii vero qui posteriores fuerunt, cum res ab aliis gestas audirent, magis ad res novas excogitandas incitabantur. In quibus, si structuram demas, ne verborum quidem figurae audientibus iucundae sunt. His postea aliud caput adiungit, quod poetico, vel potius dithyrambico apparatui magis, quam huic loco, videtur convenire: τῶν τ᾽
ἐπιχειρήσεων ἐπιτεχνήσει καὶ τῶν τιμωριῶν ἀτοπίᾳ: καὶ τὴν εἰωθυῖαν τῶν
ὀνομάτων ἀξίωσιν ἐς τὰ ἔργα ἀντήλλαξαν τῇ δικαιώσει. Hoc est; Et aggressionum
artificio, et ultionis insolentia, usitatisque rerum vocabulis ad facinorum
excusationem immutatis. Quod autem in hoc perplexo ac difficili nexu intelligi vult,
tale est: Multa illis est facta accessio ad cognoscendam rem aliquam novam, quae ad
aggressionum artes, et ad exquisitas poenas valeret. quae vero vulgo rebus vocabula
tribuebantur, ea ipsi immutantes, alia ratione res ipsas appellandas esse censebat.
nam haec verba ἡ τῶν δ᾽ ἐπιχειρήσεων
ἐπιτέχνησις καὶ ἡ τῶν τιμωριῶν ἀτοπία: καὶ ἡ εἰωθυῖα
τῶν ὀνομάτων ἀξίωσις, καὶ ἡ εἰς τὰ ἔργα ἀντηλλαγμένη δικαίωσις, periphrasi cuidam
poeticae sunt accommodatiora. Quibus addit etiam figuras istas theatrales,
τόλμα μὲν γὰρ ἀλόγιστος ἀνδρία φιλέταιρος ἐνομίσθη,
μέλλησις δὲ προμηθὴς δειλία εὐπρεπής. Hoc est; Nam audacia inconsiderata, fortitudo
amicorum amans vocabatur; et considerata cunctatio, speciosa formido. Haec utraque
eas figuras habent quae paria paribus, similia similibus referunt; quibus epitheta
fuci caussa accedunt. talis autem fuisset necessaria, minimeque theatrica figura:
τὴν μὲν γὰρ τόλμαν ἀνδρίαν ἐκάλουν, τὴν δὲ μέλλησιν δειλίαν. Hoc est; Audaciam illi
quidem fortitudinem, cunctationem autem timiditatem nominabant. Atque his quidem ea
etiam quae subsequuntur, similia sunt: τὸ δὲ σῶφρον τοῦ ἀνάνδρου πρόσχημα,
καὶ τὸ πρὸς ἅπαν συνετὸν ἐπὶ πᾶν ἀργόν quasi dixeris: Prudentia, in virilitatis
praetextus , et Animus ad omnia cautus, animus per omnia ignavus. Magis autem proprie
sic dixisset: οἱ δὲ σώφρονες ἄνανδροι, καὶ οἱ συνετοὶ πρὸς ἅπαντα ἐν ἅπασιν ἀργοί.
Hoc est; Qui autem prudentes essent, ii parum viriles; qui vero ad omnia se caute
compararent, omnibus in rebus ignavi vocabantur. Quodsi hucusque partim orationem
fucando, partim vero duriter tractando, ulterius progredi supersedisset, non ita
molestum se fortasse praebuisset. sed alia etiam his adiungit:
ἀσφάλεια δὲ τὸ ἐπιβουλεύσασθαι, ἀποτροπῆς πρόφασις εὔλογος. καὶ ὁ μὲν
χαλεπαίνων πιστὸς ἀεί, ὁ δ᾽ ἀντιλέγων αὐτῷ ὕποπτος. Hoc est; Tuto insidiari,
rationabilis avertendi exitum praetextus habebatur suspectus. In his rursus illud
incertum est, cui vocabulum χαλεπαίνων accommodari, aut de quo dici velit; ita illud
ἀντιλέγων, ad quem referatur, et qua de re sit dictum. Deinde ait;
ἐπιβουλεύσας δέ τις, τυχών τε ξυνετός, καὶ ὑπονοήσας ἔτι δεινότερος: προβουλεύσας δὲ
ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει, τῆς ἑταιρίας διαλυτὴς καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπληγμένος. Hoc
est; Cui porro insidiae succedebant, hic erat prudens; et eo prudentior, si alterius
insidias providisset: qui vero providebat ut nihil eorum opus haberet, societatis
dissolutior, et adversarios timens. Hic quid sibi illud τυχών velit, non apparet,
neque cognoscitur an ad unum eundemque haec duo verba, τυχών et ὑπονοήσας, sint
referenda. Quodsi τυχών ad eum referri debet qui, re bene gesta, quod speraverat, est
consecutus; illud autem ὑπονοήσας de eo dici vult qui rem nondum effectam ante
praesenserit: res adhuc peius habebit. purus autem, atque undique conspicuus horum
verborum talis esse poterat intellectus: οἵ τ᾽ ἐπιβουλεύοντες
ἑτέροις εἰ κατορθώσειαν, δεινοί: καὶ οἱ τὰς ἐπιβουλὰς προ ὑπονοοῦντες εἰ
φυλάξαιντο, ἔτι δεινότεροι: ὁ δὲ προ ἰδόμενος, ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει μήτ᾽
ἐπιβουλῆς μήτε φυλακῆς, τάς τε ἑταιρίας διαλύειν ἐδόκει καὶ τοὺς
ἐναντίους ἐκπεπλῆχθαι. Hoc est: Qui vero sociis insidiabantur, si rem ex sententia
gessissent, ingenio praediti; qui vero insidias praesentientes, ab illis sibi
cavissent, adhuc ingeniosiores dicebantur. qui autem ita sibi prospiciebat, ut neque
insidiis neque ulla cautione opus haberet, is amicitias dissolvere, atque inimicos
perhorrescere videbatur. His unam contorte, potenter, perspicueque prolatam periodum
adiungit. ἁπλῶς δὲ ὁ φθάσας τὸν μέλλοντα κακόν τι δρᾶν ἐπῃνεῖτο καὶ ὁ
ἐπικελεύσας τὸν μὴ διανοούμενον per dolum vicisset. Deinde ita ait:
ῥᾷον δ᾽ οἱ πολλοὶ κακοῦργοι ὄντες
δεξιοὶ κέκληνται ἢ ἀμαθεῖς ἀγαθοί, καὶ τῷ μὲν αἰσχύνονται, ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται. Hoc
est; Facilius improbi, quorum magnus est numerus, industrii, quam imperiti boni
vocantur: et in hoc quidem homines erubescunt, illo vero etiam gaudent. Hac, contorte
ac breviter dicta cum sint in obscuro latentem habent sententiam. non enim facile est
intelligere, quos indoctos, quosque bonos esse significet. nam si imperitos malis
opponit, certe, qui probi non sunt, minime erunt imperiti. Quodsi pro amentibus atque
insipientibus indoctos ponit, quaenam est caussa cur hos ipsos bonos vocet? inquit
autem: τῷ μὲν αἰσχύνονται: hoc est: in hoc quidem erubescunt. qui, quaeso, sunt isti
qui erubescunt? dubium est enim; utrique ne, an indocti tantum. ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται
id est; in hoc vero gaudent. hic quoque, qui sint isti qui gaudeant, incertum est.
Nam, si haec de utrisque accipi vult, nullum illius verba habebunt sensum. neque enim
improbis boni laetantur; neque ob imperitos mali erubescunt. Atque hic quidem
obscurae ac perplexae dictionis est character et forma, in qua magna est toti
sententiae tenebras offundens orationis perturbatio; quae quidem ad centum usque
versus porrigitur. apponam autem et ea quae sequuntur; nihil iam de meo adiiciens:
πάντων δ᾽ αὐτῶν αἴτιον ἀρχὴ ἡ διὰ πλεονεξίαν καὶ
φιλοτιμίαν, ἐκ δ᾽ αὐτῶν καὶ ἐς τὸ φιλονεικεῖν καθισταμένων τὸ πρόθυμον.οἱ γὰρ ἐν ταῖς πόλεσι προστάντες, μετὰ ὀνόματος ἑκάτεροι εὐπρεποῦς,πλήθους τε ἰσονομίας πολιτικῆς καὶ ἀριστοκρατίας σώφρονος προτιμήσει,
τὰ μὲν κοινὰ λόγῳ θεραπεύοντες ἆθλα ἐποιοῦντο: παντὶ δὲ τρόπῳ
ἀγωνιζόμενοι ἀλλήλων [ περιγενέσθαι ἐτόλμησάν τε τὰ δεινότ ατα,
ἐπεξῄεσάν τε τὰς τιμωρίας ἔτι μείζους, οὐ μέχρι τοῦ δικαίου καὶ τῇ πόλει
ξυμφόρου προστιθέντες, ἐς δὲ τὸ ἑκατέροις που αἰεὶ ἡδονὴν ἔχον ὁρίζοντες:
καὶ ἢ μετὰ ψήφου ἀδίκου καταγνώσεως ἢ χειρὶ κτώμενοι τὸ κρατεῖν ἕτοιμοι
ἦσαν τὴν αὐτίκα φιλονεικίαν ἐκπιμπλάναι. ὥστ᾽ εὐσεβείᾳ μὲν οὐδέτεροι
ἐνόμιζον, εὐπρεπείᾳ δὲ λόγου, οἷς ξυμβαίη ἐπιφθόνως τι διαπράξασθαι,
ἄμεινον ἤκουον: τὰ δὲ μέσα τῶν πολιτῶν ὑπ᾽ ἀμφοτέρων, ἢ ὅτι οὐκ
ἐξηγωνίζοντο ἢ ὅτι φθόνῳ τοῦ περιεῖναι, διεφθείροντο. οὕτω πᾶσα ἰδέα
κατέστη κακοτροπίας διὰ τὰς στάσεις τῷ Ἑλληνικῷ: καὶ τὸ εὔηθες, οὗ τὸ
γενναῖον πλεῖστον μετέχει, καταγελασθὲν ἠφανίσθη: τὸ δὲ ἀντιτετάχθαι
ἀλλήλοις τῇ γνώμῃ ἀπίστως ἐπὶ πολὺ διήνεγκεν. οὐ γὰρ ἦν ὁ διαλύσων
οὔτε λόγος ἐχυρὸς οὔτε ὅρκος φοβερός. κρείττους δὲ ὄντες πάντες λογισμῷ
ἐς τὸ ἀνέλπιστον τοῦ βεβαίου μὴ παθεῖν μᾶλλον προεσκόπουν ἢ πιστεῦσαι
ἐδύναντο. καὶ οἱ φαυλότεροι γνώμην ὡς τὰ πλείω περιεγίγνοντο. τῷ γὰρ
δεδιέναι τό τε αὑτῶν ἐνδεὲς καὶ τὸ τῶν ἐναντίων ξυνετόν, μὴ λόγοις τε
ἥττους ὦσι καὶ ἐκ τοῦ πολυτρόπου αὐτῶν τῆς γνώμης φθάσωσι
προεπιβουλευόμενοι, τολμηρῶς πρὸς τὰ ἔργα ἐχώρουν: οἱ δὲ κατα
φρονοῦντες κἂν προαισθέσθαι, καὶ ἔργῳ οὐδὲν σφᾶς δεῖν λαμβάνειν,
ἃ γνώμῃ ἔξεστιν, ἄφρακτοι μᾶλλον διεφθείροντο. Hoc est; Quarum rerum omnium caussa
est principatus ob avaritiam et ambitionem: quae duo faciunt ut homines ad
contentionem reddantur alacriores. Nam qui in civitatibus erant principes, honesto
utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri, paucorum
imperium, optimatum appellantes, praeferebant; cum populum quidem verbis pascerent,
ipsi vero inter se contenderent. Et cum omni, qua posset, ratione, alter alterum
superare contenderet, gravissima quaeque audebant, ac poenas atrociores irrogabant;
non illas quidem ex modo iustitiae, aut ex utilitate civitatis; sed sua semper
voluptate metientes. atque illam quidem voluptatem, sive per iniqua suffragia
condemnatis, sive vi oppressis suis civibus, in hoc certamine explere cupiebant.
neutri pietatem in contrahendo adhibebit: sed, qui aliquid colore verborum, cum
alterius iniuria transigebant, ii maiorem laudem merebantur. siquis autem ex civibus
alterutram ad partem non accessisset, is ab utraque factione, vel quod ab altera
parte non staret, vel [ERROR: no reftable :]
ob invidiam, quod superstes foret, occid.
quod malorum esset immunis, ob invidiam occidebatur. ita propter seditiones
omne facinoris genus in Graecia exstitit. et simplicitas quidem, cuius plurimum
generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis
pugnare, praeclarum quidam putabatur. nulla enim res erat, neque oratio; nullam
denique quamvis horribile iusiurandum, quod ullam inter eos vim haberet. cumque omnes
cogitatione ad diffidendum potius quam ad fidendum essent propensiores, omnes eo
intendebant, ut cavere potius ne quid detrimenti caperent, quam credere cuiquam
mallent. fiebat autem ut, qui consilio inferiores essent, ut plurimum vincerent:
quippe qui et suae imbecillitatis sibi conscii, et adversariorum prudentiam
intelligentes, veriti ne illorum et disertae orationi essent impares, et ingenii
praestantia superarentur, audacter ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae
horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio
agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur.
sive[ERROR: no reftable :]
quod etiam disciplinis iudicium confirmatur
quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis
exculti, neque omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem
molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt;
ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod
antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam ita maxime iusiurandum servaveritis: sin minus, eadem quae iam antea hortamur, otium
agite, colentes, quae vestra sunt; neque ab altera parte state; et tamen utrosque pro
amicis recipite. Haec sat nobis erunt. Quae cum esset locutus, tum legati
Plataeenses, ingressi in urbem, re cum multitudine communicata, Archidamo
responderunt; facere se non posse quae suaderentur, sine Atheniensibus; apud eos
ipsorum liberi atque uxores essent. timere quoque se toti civitati; ne scilicet illis
digressis, aut Athenienses venirent, talia non permissuri; aut Thebani, qui et ipsi
ἡσυχίαν ἀλλήλους οὐ ψέγεται: τὰ δὲ τοῦ
πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα διαφέροντα αὐτοῦ φαίνετε. si dicatis
Lacedaemoniorum vos esse coloniam, ac propterea in belli societatem nobiscum non
coivisse, neque ullam nobis iniuriam fecisse, nobis persuasuros: sed ea ab utrisque
dicenda iudicamus, quibus effici possit ut inter nos transigatur τις αὐτὴν γνωρισθεῖσαν, οὐκ ἐλλείπει. ὅ ὑμεῖς ἀσθενεῖς τε καὶ ἐπὶ σκοπῆς μιᾶς ὄντες
μὴ βούλεσθε παθεῖν μηδ᾽ ὁμοιωθῆναι τοῖς πολλοῖς, οἷς παρὸν ἀνθρωπείως ἔτι σῴζεσθαι,
ἐπειδὰν πιεζομένους αὐτοὺς ἐπιλείπωσιν αἱ φανεραὶ ἐλπίδες, ἐπὶ τὰς ἀφανεῖς
καθίστανται, μαντικήν τε καὶ χρησμοὺς καὶ ὅσα τοιαῦτα μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται ἐπαγωγοῦ δυνάμεις ἐπεσπάσατο ἡσσηθεῖσι
τοῦ ῥήματος ἔργῳ συμφοραῖς ἀνηκέστοις ὁρῶντας περιπεσεῖν minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus
usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem
Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem
ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem
sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus
est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum
terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae
ac dilucidae, et ad veras contentiones accommodatae. Illam profecto Plataeensium
responsionem supra omnes, quae septem libris continentur, admiratus sum; nullam aliam
ob causam magis, quam quod nullis fucatis, et curiose conquisitis, sed veris et
naturalibus coloribus sit depicta. Sententiae in ea sunt commiserationibus plenae;
ipsa vero dictio minime aures offendit: compositio iucunda, figurae rebus in primis
aptae. Atque haec quidem sunt e Thucydide ad imitationem assumenda, quae historiam
scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro,
qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent,
persuasisset, non plane totam probo. neque vero illas quae tertio libro a Theone et
Diodoto de Mytilenaeorum civitate sunt habitae; neque Hermocratis Syracusani ad
Camarinaeos; neque Euphemi Atheniensis legati, quae huic est adversaria; neque alias,
quae his sunt consimiles, conciones laudo. alias praeterea, quae ad eandem dicendi
formam sunt elaboratae, nunc enumerare non placet. Sed ne cui videar res dicere
eiusmodi, quas demonstrare nequeam, cum multa alia, quibus fidem orationi meae
facerem, afferre queam; ne tamen longius excurrat oratio, duabus concionibus ero
contentus, Periclis defensione, et Hermocratis ad Camarinaeos Atheniensium urbis
accusatione. ac Pericles quidem haec: καὶ προσδεχομένῳ μοι τὰ τῆς ὀργῆς ὑμῶν εἰς ἐμὲ
γεγένηται “αἰσθάνομαι γὰρ τὰς αἰτίας,” καὶ ἐκκλησίαν τούτου ἕνεκα ξυνήγαγον, ὅπως
ὑπομνήσω καὶ μέμψωμαι, εἴ τι μὴ ὀρθῶς ἢ ἐμοὶ χαλεπαίνετε ἢ ταῖς ξυμφοραῖς εἴκετε. Id
est; Vestra quidem in me indignatione, cum caussas minime ignorarem, non fuit
inexpectata. atque ea etiam gratia concionem convocavi, ut in memoriam revocem, ac
reprehendam etiam, siqua in re immerito mihi succensetis, aut calamitatibus rebusque
ceditis adversis. Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab historica dicendi
figura minime abhorrent; sed Pericli, ad iracundia permotum populum verba facienti,
seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio,
antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates
molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset,
ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam,
quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac
dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur,
utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare
ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam
quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori minime utilem: ἐγὼ γὰρ ἡγοῦμαι
πόλιν πλείω ξύμπασαν ὀρθουμένην ὠφελεῖν τοὺς ἰδιώτας ἢ καθ' ἕκαστον τῶν πολιτῶν
εὐπραγοῦσαν, ἀθρόαν δὲ σφαλλομένην. καλῶς μὲν γὰρ φερόμενος ἀνὴρ τὸ καθ' ἑαυτὸν
διαφθειρομένης τῆς πατρίδος οὐδὲν ἧσσον ξυναπόλλυται, κακοτυχῶν δὲ ἐν εὐτυχούσῃ πολλῷ μᾶλλον διασῴζεται παρέχεται· ἐλπίδι τε ἧσσον πιστεύει, ἧς ἐν τῷ ἀπόρῳ ἡ ἰσχύς·
γνώμῃ δὲ ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων, ἧς βεβαιοτέρα ἡ πρόνοια omnem rationem eveniunt,
fastum Hoc est; Neque vero huc venimus ut, quantam Athenienses, qui reprehensu sunt faciles,
iniuriam faciant, apud vos, qui haec optime intelligitis, ostendamus; sed multo magis
ut nos accusemus; quod, cum multa Graecarum urbium exempla nobis observentur,
quemadmodum illae in servitutem sint redactae, non tamen nobis ipsis subvenimus, nec
praesentes fallacias, in nos confictas, dissolvimus, Leontinorum scilicet
propinquorum restitutiones, atque Egestanorum sociorum auxilium; ac non potius,
viribus collectis, conamur ostendere illis, non esse nos Iones, neque Hellespontios,
neque insulanos, qui dominum, aut Medum, aut quemlibet alium, commutantes, serviunt;
sed Dores, liberos homines, e libera Peloponneso, Siciliam habitantes. an expectamus
quoad omnes oppidatim capiamur; cum sciamus hac una nos ratione in potestatem venire
posse? Haec cum in perspicuo et puro orationis genere sint prolata, fulmina quaedam
verborum, et pulchritudinem, et vim, et magnificentiam, et acrimoniam habent; suntque
affectibus ad concertationes accommodatis referta; quibus quidem et in foro, et in
concionibus, et in amicorum collocutionibus, locus esse potest. Praeterea ad haec
quoque accedunt: εἴ τέ τις φθονεῖ μὲν ἢ καὶ φοβεῖται (ἀμφότερα γὰρ τάδε πάσχει τὰ
μείζω), διὰ δ' αὐτὰ τὰς Συρακόσσας κακωθῆναι μέν, ἵνα σωφρονισθῶμεν, βούλεται,
περιγενέσθαι δὲ ἕνεκα τῆς ἑαυτοῦ ἀσφαλείας, οὐκ ἀνθρωπείας δυνάμεως βούλησιν ἐλπίζει.
οὐ γὰρ οἷόν τε ἅμα τῆς τε ἐπιθυμίας καὶ τῆς τύχης τὸν αὐτὸν ὁμοίως ταμίαν γενέσθαι Hoc est; In Siciliam eo quidem nomine audistis, veniunt; animo autem eo, quem omnes suspicamur: ac, ut mihi quidem videtur, non ob eam caussam, ut Leontinos in sedem suam reducant, sed ut nos potius e sede nostra abducant. Frigida haec adnominatio est, neque ullum movet affectum, sed affectationem potius ostendit. Haec praeterea perplexa; quae figuras habent intricatas: καὶ οὐ περὶ τῆς ἐλευθερίας ἄρα οὔτε οἵδε τῶν ῾Ελλήνων οὔτε οἱ ῞Ελληνες τῆς ἑαυτῶν τῷ Μήδῳ ἀντέστησαν, περὶ δὲ τοῦ, οἳ μὲν σφίσιν ἀλλὰ μὴ ἐκείνῳ καταδουλώσεως, οἳ δ' ἐπὶ δεσπότου μεταβολῇ οὐκ ἀξυνετωτέρου, κακοξυνετωτέρου δέ. Hoc est; Neque vero aut isti pro Graecorum, aut Graeci pro sua libertate Medo restiterunt; sed hi, ut sibi, non Medo, serviretur; illi, ut dominum commutarent non expertem prudentiae, sed prudentia male utentem. Ac praeterea illud, quod satietatem affert; cum a plurali ad singularem numerum, ex eo vero sermone qui est de persona, ad dicentis personam fit transitio: καὶ εἴ τῳ ἄρα παρέστηκε τὸν μὲν Συρακόσιον, ἑαυτὸν δ' οὐ πολέμιον εἶναι τῷ ᾿Αθηναίῳ καὶ δεινὸν ἡγεῖται ὑπέρ γε τῆς ἐμῆς κινδυνεύειν, ἐνθυμηθήτω οὐ περὶ τῆς ἐμῆς μᾶλλον, ἐν ἴσῳ δὲ καὶ τῆς ἑαυτοῦ ἅμα ἐν τῇ ἐμῇ μαχόμενος, τοσούτῳ δὲ καὶ ἀσφαλέστερον, ὅσῳ οὐ προδιεφθαρμένου ἐμοῦ, ἔχων δὲ ξύμμαχον ἐμὲ καὶ οὐκ ἔρημος ἀγωνιεῖται· τόν τε ᾿Αθηναῖον μὴ τὴν τοῦ Συρακοσίου ἔχθραν κολάσασθαι. Hoc est; Quodsi quis statuit, non se, sed Syracusanum, Atheniensi inimicum esse; et
grave sibi esse putet pro mea patria periclitari; is cogitet, dum pugnat in mea, non
magis pro mea se, quam pro sua ipsius pugnare: idque eo tutius, quod me non iam
perditum, sed socium habens, non destitutus pugnabit. cogitet item, Atheniensem nolle
ulcisci inimicitiam Syracusanorum. Haec sane et puerilia, et nimium studiose
conquisita, et iis quae aenigmata vocantur, obscuriora sunt. Illa praeterea: καὶ εἰ
γνώμῃ ἁμάρτοι, τοῖς αὑτοῦ κακοῖς ὀλοφυρθεὶς τάχ' ἂν ἴσως καὶ τοῖς ἐμοῖς ἀγαθοῖς ποτε
βουληθείη αὖθις φθονῆσαι· ἀδύνατον δὲ προεμένῳ καὶ μὴ τοὺς αὐτοὺς κινδύνους οὐ περὶ
τῶν ὀνομάτων, ἀλλὰ περὶ τῶν ἔργων ἐθελήσαντι προσλαβεῖν. Hoc est; Nam si aliter quam
exspectavit eveniat, tum calamitatem suam deflens, forsitan velit rursus, ut antea,
fortunae meae posse invidere: quod ab eo qui desertor exstitit, quique eadem non de
nominibus, sed de rebus pericula suscipere recusavit, prorsus iam fieri nequit.
Quibus epiphonema addit, quod ne puero quidem conveniat: λόγῳ μὲν γὰρ τὴν ἡμετέραν
δύναμιν σῴζοι ἄν τις, ἔργῳ δὲ τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est
aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum
quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus,
quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae
in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari
queunt: in quo sunt quaedam, quae ne illi quidem pauci, sine grammatica explicatione
consequantur. Ad eos autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis temporibus
usitatam dicendi rationem referunt, neque obscuro neque prolixo mihi sermone opus
erit. quibus illud dici potest; cum multi essent Athenis et oratores, et philosophi,
quo tempore bellum inter Peloponnenses atque Athenienses gerebatur, neminem tamen
repertum esse, qui hunc dicendi modum usurparit, neque Andocidem, neque Antiphontem,
neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque
Xenophontem, qui Socraticam philosophandi rationem sectabantur. Ex his omnibus hunc
primum exstitisse satis constat, qui hanc dicendi formam affectarit. quod eo fecit,
ut omnibus aliis historicis in dicendo praestaret. quam quidem rationem cum
mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo conferri
posse videatur: cum vero eam inepte et ad satietatem usque assumit, ut ne temporis
quidem rationem ducat, tum vero reprehensione carere non debet. Equidem neque
squalidam et incomptam, aut rudem in historia tractanda orationem probo; sed talem,
quae poeticum quiddam habeat, neque vero omnino sit poetica, sed tamen tenebras offundit. Ex oratoribus vero Demosthenes repertus est unus, qui ut alios quoque, qui magnum aliquid atque illustre in oratione habere viderentur, ita et Thucydidem in multis est rebus imitatus, ac civilibus orationibus eas ab illo sumptas virtutes adiunxit, quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam quandam vim obtinent; atque illa quae acerbum quiddam, et austerum, et acrimoniam illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam ratus, omisit. neque, quod in figuris vagum est, et a consequentia naturali aberrat, ac soloecismi speciem prae se fert, id adamavit: sed, quae consuetudine recepta essent, in orationem suam induxit, commutationibus ac varietate eam exornans, cum nullam sententiam simpliciter ac sine aliqua figura proferat. perplexas vero et intricatas illas sententias, quae brevibus multa significant, quaeque in longum protenduntur, atque admirabilia enthymemata habent, et imitatus est, et in forensem ac civilem orationem intulit. quae quidem parcius in privatis, copiosius in publicis ac popularibus orationibus adhibuit. Ex multis autem pauca quaedam exempla proferam; quae tamen iis qui in eius scriptis versati sunt, satis esse queant. Est autem apud illum concio quaedam, cuius argumentum est de bello adversus regem; in qua hortatur Athenienses, ne temere illud suscipiant; quippe qui neque pares copias habeant, neque sociis fideliter ac firmiter periculum subituris uti possint. hortatur autem eos ut, comparato exercitu, Graecis ostendant, si quis adversus Graeciam bellum suscipiat, se periculum pro communi libertate adiuturos. antequam autem res comparentur, legationem ad ceteros Graecos, quae eos ad bellum cohortetur, quod scilicet illi non sint obtemperaturi, mittendam non arbitratur. quo quidem sumpto argumento, ita hanc sententiam disposuit ac conformavit: οὐδεὶς δήπου τῶν πάντων ῾Ελλήνων τηλικοῦτον ἐφ' ἑαυτῷ φρονεῖ, ὅςτις ὁρῶν χιλίους ἱππέας, ὁπλίτας δὲ ὅσους ἂν ἐθέλῃ τις, ναῦς δὲ τριακοσίας οὐχ ἥξει καὶ δεήσεται, μετὰ τούτων ἀσφαλέστατ' ἂν ἡγούμενος σωθῆναι· οὐκοῦν ἐκ μὲν τοῦ καλεῖν ἤδη τὸ δεῖσθαι κἂν μὴ τύχητε ἐφαμαρτεῖν, ἐκ δὲ τοῦ μετὰ τοῦ παρασκευάσασθαι τὰ ὑμέτερα αὐτῶν ἐπισχεῖν δεομένους σῴζειν καὶ εὖ εἰδέναι πάντας ἥξοντας ἔστι. Hoc est; Nemo Graecorum omnium ita fretus erit suis opibus, quin, ubi viderit vobis praesto esse et mille equites, et armatos pedites quot voletis, et naves trecentas, venturus et supplicaturus sit, illis adiutoribus tutissime se putans incolumem fore. proinde si vos vocabitis, rogandi erunt: ac si preces non valebunt, spe decidetis; sin autem, copiis instructis, vestra continueritis, rogantes servabitis: neque dubium est quin omnes ad vos venturi sint. Haec quidem a communi et usitata dicendi forma abhorrent, atque iis praestantiora sunt quibus multitudo uti consuevit; neque tamen ita sunt obscurata, ut enarratione egeant. Ab ipso autem belli apparatu exorsus, haec subiungit: ἔστι δὲ πρῶτον τῆς παρασκευῆς, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, καὶ μέγιστον, οὕτω διακεῖσθαι τὰς γνώμας ὑμᾶς, ὡς ἕκαστον ἑκόντα προθύμως ὅ τι ἂν δέῃ ποιήσοντα. ὁρᾶτε γάρ, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, ὅτι ὅσα μὲν πώποτε ἐβουλήθητε καὶ μετὰ ταῦτα τὸ πράττειν αὐτὸς ἕκαστος ἑαυτῷ προσήκειν ἡγήσατο, οὐδὲν πώποτε ὑμᾶς ἐξέφυγεν· ὅσα δ' ἐβουλήθητε μέν, μετὰ ταῦτα δὲ ἀπεβλέψατε εἰς ἀλλήλους, ὡς αὐτὸς μὲν οὐ ποιήσων, τὸν δὲ πλησίον τὰ δέοντα πράξοντα, οὐδὲν πώποτε ὑμῖν ἐγένετο. Hoc est; Prima itaque et maxima instructionis pars, Athenienses, haec est; ut quisque
ultro alacriter omni officio fungi velit. illud enim videtis, Athenienses; quaecumque
umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil
umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius
alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil
umquam praestitistis Hoc est; Atque hoc quidem, per Herculem, atque omnes deos, si, mendaciis remotis,
atque omni in dicendo malevolentia e medio sublata, ex veritate considerari oporteat,
qui fuerint illi ad quos merito ac iure eorum quae evenerunt, caussa referri debeat;
ii sane in omnibus civitatibus, isti, non mihi, similes esse reperientur: qui, cum
adhuc parvae, nec satis firmae essent Philippi vires, etsi nos, quae optima essent,
et doceremus, et ad ea hortaremur, ipsi tamen, privati ac turpis lucri caussa,
singulis decipiendis ac suis civibus corrumpendis, communem utilitatem perdiderunt;
donec eos servos effecerunt |
Vade retro
|
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.