Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1559, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 651, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1559-02-09.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Post illas dominationis vestrae reverendissimae litteras per Belgramonium missas nullas alias in hanc diem habui. Signum est eam longius a Vienna, uti scripserat, recessisse; ad quas tamen litteras ego

-- 334 --

prope trinis responsum dedi via veneta. An eas acceperit, omnino ignoro. Sed quoniam opera domini Zachariae Scaramelli missae sint, in eam opinionem venio, non periisse, et ideo eadem toties repetere superfluum arbitror. Ex praesentibus autem haec habebit: Nos omnes incolumi frui valetudine, ipsum vero parentem etiam athletice. Sola tamen uxor mea, quod uterum gerat, suo solito more omnibus rebus fastiditis summopere nauseat. Mea vero aegritudo adhuc mecum inducias habet, brevi tamen exspiraturas, cum instet mensis Martius, quem nulla ratione est evadere; quamvis huic podagrae etiam succenseam, eo nomine, quod ante festa natalitia suum officium facere neglexerit, distuleritque in hos menses, quibus me in itinere ad vos esse oportuerat. Tamen quoniam video festinandum esse, erit operae pretium, quamprimum pedibus insistere potero, vel semisanum iter invadere. Nunc ad alia.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1559, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 651, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1559-02-09.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.