Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]Phialae aureae Porro phialas aureas ita torno expolierant, ut in medio haberent coronas vitis, circa labia hederae et myrti: quibus etiam coronam oleae illustrem et lapidibus valde preciosis exornatam interserverant, et reliqua similiter varietate sculpturÄ™ speciosa reddiderant, dum singulari industria studerent omnia absolvere ad excellentiam gloriae Regis. Nam prorsus neque in aerario regio, neque ullo alio extabant tanti sumptus et tam artificiosa opera. Rex enim, ut erat

-- 28 --

ambitiosus circa decus et splendorem, non parum adhibebat curae et solicitudinis ad hoc suum institutum. Nam saepe omissis publicis occupationibus, studiose assidebat artificibus, ut illi perficerent omnia ut conveniret loco in quem illa opera missurus erat. unde quidem evenit, ut omnia essent absoluta honorifice, et pro dignitate tum regis mittentis, tum summi sacerdotis qui pręesset loco illi. Nam lapides et magnitudine conspicui, et numero multi, non pauciores quinque millibus adhibiti erant: tum artis solertia omnia ita excellebant, ut quintuplo precium auri superarent lapides collati, et artificum industria navata.

Vade retro

Vade porro


Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.