Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iam vero, cui unquam vel ante vel post Ptolemaeum, literario monumento, aut scripto, tantus liberalitatis ac benignitatis honos est habitus, quanto Philadelphus legis divinae translationem, eiusque interpretes remuneravit? Philippi liberalitati maxima cum laude datur, quod Aristotelem ingenti donatum pecunia, ad investigandas animalium naturas a se dimiserit. Ad comprobationem insignis liberalitatis filii eius Alexandri in doctos, vox allegatur eius, qui post mortem illius pauculo interiecto tempore, Archestrato

-- VI --

nobili poetae inopia presso, dixisse fertur: Tu vero si Alexandri aetate fuisses, in praemium cuiuslibet carminis Cyprum aut Phoenicen habuisses. Porro ut memorabile relatum, Cherilum singulorum versuum singulos stateres aureos accepisse. Praedicatur Lysander, quod poetae Antilocho ob pauculos versus pileum argento impleverit. Omnium ore munificentia Antonini celebratur, Oppiano, ob dedicationem poematis de piscibus, patrem relegatum ab exilio restituentis: illumque tot aureis donantis, quot versus in poemate de piscibus inveniebantur. Sunt haec, aliaque complura (nec etenim singula commemorare prodest) liberalia, et benignitatis in doctos speciem egregiam habent: sed tamen si munificentiae Ptolemaei, illorumque collatio institueretur, fateri necesse esset, illorum quidem liberalitatem praedicatam, huius autem omni laude fuisse superiorem. Nam de

-- VII --

rerum, Legis translationi impensarum quantitate ac summa, ne quid referam: quae secundum Aristeae narrationem, earum subducta ratione, tanta invenietur, ut mirari potius eam quam aestimare liceat, tot centenis talentorum millibus, partim in Iudaeorum redemptionem, partim in donaria Pontifici mittenda erogatis: Quanta benignitas et observantia Philadelphi in interpretibus excipiendis, tractandis et dimittendis commemoratur? Ob adventum ipsorum ita laetatur, ut septies de eo gratias Deo agat, atque prae gaudio in lachrymas erumpat: praesentes tanta observantia, quanta nullos alios prosequitur: volentes abire, muneribus amplissimis donatos ita dimittit, ut illos subinde redire precetur, eorumque adventu maxima bona sibi contigisse profiteatur. Neque sane id sine causa, nam et rectam

-- VIII --

regnandi rationem ab ipsis perceperat, et (ut Eleazarus de illo refert) compererat ἄνδρας δικαίους και σώφρονας τὴν μεγίστην ἂν φυλακὴν τῆς βασιλείας ἕξειν.[ERROR: no reftable :]
Vade retro

Vade porro


Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.