Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 1499, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-12-27.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quoniam autem praecipua cura habenda est rectae valetudinis et nullus thesaurus est pretiosior sanitate corporis, mihi esset consultum, ut mecum adducerem dominationi vestrae reverendissimae unum physicum bonum, qui semper et sano et aegroto adesset, hominem juvenem et peregrinationis cupidum. Reperi Venetiis unum satis aptum huic negotio, nostrae gentis, natione Pharensem, nomine dominum Gabrielem Leporinum, virum doctum, expertum, comem, facundum; laetum congerronem, praesentiae virilis et gravis; eo magis, quod marchionis Sfortiae medicus fuerit, credo per biennium, non ignaro nostro Domitio, a quo informari poterit facile. Dicet: cur nostratem, quorum ingenia noveris, et non potius externum? Scio et novi; tamen, et Italorum plurimi, praesertim qui in aliena regna ita excurrunt, vix prima initia artis

-- 295 --

transgressi nil sibi non credi volunt, ut taceam de eorum hominum curiositate, deliciis, astutiis ac insatiabilitate, ut triduo ditescere cupiant. Is noster etiam fide potior ac lingua aptior ac moribus commodior; experientia autem ejus nuper in cura Joannis Ferro Venetiis mirabilis apparuit, qui cum gravissimam aegritudinem contraxisset, eo die eum in pedes sistit, quo praedixerat; fecit hoc idem in aliis non paucis et nostris ibidem, erat enim Venetiis cum suis fratribus in defensione litis cujusdam. Tamen si aliter visum fuerit dominationi vestrae reverendissimae, edoceat me, quid in hoc mihi faciendum fuerit, antequam hinc moveam.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 1499, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-12-27.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.