Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Die 18. dicti mensis creati fuerunt iudices inter creditores dictorum proditorum: ser Ioannes de Petrizo, ser Damianus de Begna et ego Paulus de Paulo, quibus data fuit auctoritas vendendi bona eorum et solvendi creditoribus. — Die 18. mensis iulii contracta fuit unitas inter dominum Thomam de Sancto Georgio, Dalmatiae et Chroatiae banum, et commune civitatis Iadrae, semper ad fidelitatem sacrae coronae regni Ungariae et dominarum nostrarum reginarum, scilicet dominae Mariae reginae Ungariae, dominae Edvigae sororis eius, ac dominae Elizabeth matris earum, quae unio fuit firmata sacramento praestito eodem die super brachio Sancti Grisogoni martyris et alias res super

-- 9 --

altari in ecclesia Sanctae Barbarae, per ipsum dominum banum corporaliter, et per ser Saladinum de Saladinis, Franciscum de Zadulinis et Cosam de Begna, rectores Iadrae, cum viginti tres nobilibus de consilio dictae civitatis ac totius communitatis nostrae.

Vade retro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.