Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1382.

Die 11. mensis septembris in aurora obiit serenissimus princeps Lodovicus rex Ungariae et hoc in Ternovia. Unde translatum fuit corpus eius in Albam Regalem, ubi 16. dicti mensis fuit sepultum. Deinde cras hora tertiarum, videlicet 17. mensis praedicti, domina Maria filia senior antedicti regis in civitate praedicta coronata fuit in regem, in cuius coronatione multi milites facti sunt.

Die 8. mensis octobris, Iadrae, in cancellaria mediocri, comes Butcho, olim comitis Budislavi, nomine suo, fratrum et nepotum suorum ex una parte, ex alia dominus vir Ottonellus de Discalciis, legum doctor et vicarius Iadrae, ser Crescius de Zivalellis, ser Damianus de Nassis, ser Lodovicus de Georgiis rectores, ac etiam ser Saladinus de Saladinis, ser Crescius de Nassis, ser Cosa de Begna et ego Paulus de Paulo, nomine nostro ac totius civitatis nostrae, habentes auctoritatem super hoc a consilio duodecim sapientum , fungentes plena potestate a generali consilio, iuravimus invicem et vicissim unitatem, fraternitatem et amicitiam perpetuam et iuvare alter alteri toto posse et scitu,

-- 6 --

semper in fidelitate et fidei constantia dominarum nostrarum reginarum et sacrae coronae Ungariae.

Vade retro

Vade porro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.