Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1404.

Die iovis 7. mensis februarii de nocte ante crepusculum, Arbensium exititii intraverunt civitatem Arbi, in quo introitu interfecti fuerunt ser Damianus et ser Stephanus de Dominis, ser Nicolaus de Zaro, eius filius adhuc puer mortaliter fuit vulneratus; interfectus etiam fuit quidam presbyter Lucas de Tragurio, et quidam popularis, propter metum credens natando aufugere, submersus est in mari.

Die dominica immediate sequenti, turris magna quae tenebatur pro domino nostro rege a gente sua , eisdem intrantibus reddidit se et die veneris de sero galeotta nostra, quae fuit Pagensium, sub patronatu domini Francisci domini Pauli de Georgiis, qui etiam ambasciator pro parte nostri comitis ad ipsos intrantes ivit in favorem ipsorum Arbensium, qui aufugerunt una cum domino Lodovico de Matafaris eunte cum brigentino in quo eodem die redierat a Cherso, recessit a portu Iadrae et die iovis eiusdem mensis februarii 21, ipsa galeotta nostra, ipso domino Lodovico adhuc remanente, reversa est Iadram et eodem die iam de sero, ipse dominus Lodovicus similiter applicuit.

Die sabbati 22. mensis martii, existentibus rectoribus Iadrae dominis Guidone de Matafaris, Antonutio de Grisogonis et ser Ioanne de Victor, bannitus fuit Ioannes filius ser Andreae de Grisogonis extra districtum Iadrae per 50 milliaria et per tempus unius anni, qui die crastina, quae fuit dominica Palmarum 23. eiusdem mensis, quia sic sententiatum fuit et determinatum per ipsos dominos rectores, recessit a Iadra in exilium.

Tempore primiveris paucissimae hvrundines venerunt ad partes nostras, et illae quae venerunt per plures dies ante tempus consuetum transfretaverunt ultra mare, et ubi aliis temporibus bis ante recessum nidificabant, tunc semel.

Die lunae 7. mensis aprilis, religiosa domina Francischina de Zivalellis, abbatissa monialium Sancti Nicolai monialium de Iadra, obiit et cras die sequenti sepulturae tradita fuit.

Die iovis 17. mensis aprilis, religiosa domina soror Coliza, filia quondam domini Francisci de Georgiis, monialis eiusdem monasterii, electa et pronuntiata fuit in abbatissam praedicti monasterii et die sabbati eiusdem mensis aprilis 26., ipsa domina soror Coliza migravit in Domino et die sequenti scilicet dominico, corpus suum traditum fuit sepulturae et die dominico 11. mensis madii fuit confirmata et consecrata in abbatissam eiusdem monasterii religiosa domina soror Catharina, filia quondam ser Colani de Blassis.

Die dominico 11. mensis madii apparuit hora tertiarum signum in coelo, apparuit enim sol circulatus arcu foederis, quem extra circulum antecedebat luna et inter circulum sequebatur stella una.

De mense iunii in insula Pasmani in loco dicto Othus , quaedam mulier Priba nomine, postquam moriretur et sepulta esset in eadem insula per plures ibi existentes visibiliter visa est et maxime per quandam aliam

-- 39 --

mulierem quam ipsa mortua manu propria verberaverat et nisi exproclamasset adiutorium et cucurissent gentes quae prope erant, interficiebat ipsam, qui adcurrentes viderunt eam et exclamantem verberatam et excapillatam, nec viderunt quemquam circa ipsam, sed dixit eis, quod visibiliter vidit et cognovit ipsam; quae mortua plures et plures novitates fecit in domo quondam Venturini de Cesanis ibi existente et demum coadunatis pluribus rebus et massariciis dictae domus in loco ubi expiravit, in eadem domo imposuit ignem et nisi quidam insularii nocte ibi prope dormientes iam in aurora intrassent domum praedictam et extinguissent ignem, combussisset domum cum omnibus rebus; et multas alias novitates fecit per insulam, ita quod prae timore ibi in propinquo homines praesertim nocte non audebant morari. De quo die veneris (4.) mensis iulii proxime sequentis, me ibi existente (una cum) dominis Iacobo de Raduchis et Blasio de Soppe rectoribus Iadrae, per filios dicti Venturini, scilicet Petrum et Ioannem et per plures insulanos querimonia porrecta extitit et petita licentia, ut possent sepulturam excoperire et infigere cugnum in pectus eius, quoad praedicta iam cessaretur, quibus hoc concessum extitit.

Die veneris 3. mensis octobris captus fuit Bellota de Pago per alios Pagenses et ductus fuit in Pagum aliquibus vulneribus vulneratus et cras de mane dominus Paulus de Georgiis, comes Pagi, fecit ipsum suspendere per ipsius famulum ad furcas.

Eodem anno nulla parva avicula, prout passeres et similia, apparebat apud nos, muschae infestae ac ultra solitum modum gignitae duraverunt per totam aestatem, pulices paucissimae; et iam sequenti hyeme fuerunt maxime siccitates, ita quod de aqua in puteis vix poterat reperiri, venti septentrionales a festo Sanctae Luciae de mense decembris quasi per dies centum cum asperrimis frigoribus et insuetis continuo viguerunt profundissimae nives, glacies grossissimae et latae in montibus et apud maritima, ita ut multi portus et littora satis large congelata fuerunt per insulas nostras et iuxta civitatem, propter quod multi parvulorum piscium in mari natantes mortui inveniebantur a piscatoribus, aucupes etiam capiebant ranunculas paucas cum digitis sive pedibus desiccatis frigore et gelu maximo, et inde circa finem mensis martii proxime sequentis, cecidit quaedam caligo in partibus istis, et tunc immediate et quasi eodem die apud nos multi civium nostrorum nobilium, ignobilium, pauperum, divitum, laicorum, clericorum ac religiosorum et cunctorum hominum utriusque sexus ceciderunt in aegritudinem cum ingenti tussa et capitis dolore, febricitantes, ita ut eodem die similiter circa 15 nobiles de potioribus et populares plusquam 20 iacuerunt infirmati, et in cursu scilicet dierum ultro centum numero, posuerunt se in lecto et demum subsequenter ultra mille infirmati sunt in civitate nostra, ita quod non evasit domus aliqua, quae careret aegritudinibus, imo quasi omnes de singula domo iacuerunt in lecto; pauci enim de ipsa infirmitate mortui sunt, et illi qui decesserunt pro maiori parte, fuerunt valde senes.

Vade retro

Vade porro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.