Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1399

Die lunae, hora quasi tertiarum, 21. mensis aprilis, filia mea Michlina recessit a Iadra causa eundi Tragurium ad virum eius Ioseph, qui venerat cum septem barchis pro ipsa, et eodem die fecit instrumentum dotale 300 ducatorum auri ser Artivitius de Rivignano, cancellarius Iadrae, et etiam instrumentum obligationis centum ducatorum, quos restavi ad dandum viro suo pro residuo dictae dotis, quia quamvis vir ipsius fecerat per illud instrumentum dotale se recipisse omnes trecentos ducatos, tamen non recipit nisi ducatos ducentos igitur, et examenat ser Gregorius de Zivalellis dictus Corizma.

Die primo mensis madii intravi rector Iadrae una cum ser Ioanne de Soppe et ser Mauro de Grisogonis, et die 20. eiusdem mensis nos incarceravimus Antonium filium ser Damiani de Nassis, propter uxorem Iacobi merzarii, cum qua adulterium commisit: die 22. dicti mensis condemnavimus ipsum ad confinem civitatis, vel Anconae vel Arimini, pro duobus annis.

Die 7. mensis madii mensuravi arborem alterius navis chochae, quae pridie venerat de Segnia, cuius longitudo est vargorum meorum 42 et passuum communis 21 1/2, et arbor eius est per girum palmorum 66.

Die 8. mensis madii, scilicet die iovis, post horam coenae fuit facta rixa inter homines suprascriptae chochae, ita quod unus eorum interfecit alium, videlicet quendam Flammengum, et eadem hora bannivimus ipsos de civitate.

Die 22. mensis madii de mane dicta chocha exivit cathenam, sive portum Iadrae et die martis 27. mensis madii recessit ab agris nostris hora circa vesperarum.

Die primo mensis iunii praedicti nostri regiminis, presbyter Petrus Hudomich electus fuit prior sancti Martini pro duobus annis, per consilium generale.

-- 28 --

Die lunae 2. mensis iunii applicuit Iadram Paulus Nesich cursor nostri communis cum litteris domini Zoili de Nassis, regii militis, continentibus quo modo dominus noster rex Ungariae deliberavit restituere nobis insulam Pagi pro quattuor milia ducatorum auri anno quolibet usque ad decem annos, quorum prima quattuor milia voluit habere a tunc usque viginti dies proxime venturos. — Eodem die in generali consilio obtinuimus facultatem per consilium secretum, cum decem nobilibus adiunctis nobis, modo quo melius possimus invenire dictam pecuniam et mille ducatos pro aliis expensis ultra eam, et post haec eodem die in consilio secreto et decem adiunctis, creati fuerunt quattuor coritatores et exactores coniectus, qui deberent coniectare dictos quinque milia ducatos, vel pignora aurea, argentea et perlatum, ac aliorum iocalium pro eis, inter quinquaginta nobiles et totidem populares, commissarias et viduas pro libito voluntatis, ac etiam inter monasteria et ecclesias.

Die martis 3. eiusdem mensis iunii idem coniectus fuit et coepit exigi per ipsos coniectatores, videlicet per ser Andream de Cesanis, ser Georgium de Rosa, ser Simeonem Detrici et per ser Thomasium de Petrizo, praesentibus nobis rectoribus.

Die veneris 6. eiusdem mensis iunii expedivimus eundem cursorem nostrum ad dominum nostrum regem, ac ad dominum Zoilum, notificantes quomodo dicta pecunia erat parata et quod transmittere volebamus eam Segniam, rogantes dominum (nostrum regem) Ungariae, ut ibidem ipsam accipere dignaretur, vel providere de secura transportatione eius usque Sagrabiam.

Die lunae 9. eiusdem mensis iunii, expedivimus alium cursorem ad praedictum dominum nostrum regem et dominum Zoilum notificantes, quomodo ipsa pecunia parata est Segniae et quomodo ipsi Pagenses muniunt castrum eorum et armant galeottam, proponentes resistere et rebellare regiae maiestati, etiam si veniret in persona, requirentes ab ipso domino nostro rege, quod, si sic fieret, nos facturi sumus.

Die mcrcurii 11. eiusdem mensis venerunt pro parte communitatis Arbi, scilicet Cerne et Cernota et Ioannes de Segna, nuntii ad nos, oferentes se ad beneplacitum nostrum contra Pagenses si expediret.

Die sabbati post meridiem, 15. mensis iunii, expedivimus galeam nostram maiorem cum ducatis quattuor milia ducentis decem et cum certo argento etc., cuius patronus fuit ser Marcus de Grade et nuntius ser Colanus Mazoli de Galellis .

Die mercurii post coenam 18. mensis iunii, reversa est galca superius dicta.

Die martis 24. mensis iunii concessum fuit Bartolo de Qualis per maius consilium Iadrae, dispensandi centum modios vini de possessionibus suis insularum Brachiae et Lesinae, anno quolibet.

Die mercurii 25. mensis iunii creavimus patronum alium pro dicta galea armanda, causa eiusdem insulae Pagi et fuit creatus ser Georgius de Zadulinis. Eodem die 25. mensis iunii, existente rectore me Paulo cum ser Ioanne de Soppe et Mauro de Grisogonis, praedicta creatio revocata fuit per consilium secretum, in quo fuerunt consiliarii undecim, videlicet domini Georgius de Georgiis,

-- 29 --

ser Benedictus de Gallo, ser Andreas Nicolai de Grisogonis, ser Ioannes de Victor, ser Cosa de Begna, ser Crescius Raynorii, ser Bartolomeus de Milano, ser Gregorius de Nassis, ser Georgius de Rosa, ser Simon de Detrico et ser Simon de Fanfogna.

Die ultimo eiusdem mensis iunii ante prandium, reversi sunt simul praedicti cursores cum deturbatione dictae restitutionis, videlicet quod dominus noster rex non aliter vult consentire ipsam restitutionem Pagi, nisi promittatur per nos et nostris expensis conservari sibi castrum in Iadra.

Die dominica 27. mensis iulii in consilio generali civitatis Sibenici electus fui in comitem dictae civitatis.

Die 29. dicti mensis, venit cursor ad me cum litteris quorundam amicorum, nuntians mihi dictam electionem.

Die iovis ultima dicti mensis, ser Thomasius Dominici de Sibenico portavit mihi electionem dicti comitatus.

Die iovis 7. mensis augusti venit idem cursor cum litteris regiminis Sibenici, concernentibus ut veniam omnino ad dictum offitium exercitandum per totum mensem augustum, vel prius, si mihi commoditas aderit.

Die lunae 18. mensis augusti, de sero, transmisi res et massaricias meas, cum duobus famulis Sibenicum.

Die mercurii 20. mensis augusti recessi a civitate Iadrae, iens versus Sibenicum per terram cum quattuordecim equis.

Die veneris 22. augusti hora missarum, intravi civitatem Sibenici, iuravi offitio regiminis et coepi exercere illud et tuli meam sententiam in scriptis.

Die ultimo mensis septembris intromisi in comitatu ser Dessa Duperi pro eo, quia brigentinos Spalatensium captivaverat, scilicet Vitchum nepotem ser Thomasii de Petrachis in itinere per mare euntis cum ipso Thomaso Iadram.

Die 4. mensis octobris liberavimus ipsum ser Dessam quia eodem die brigentinos spalatenses conduxit, et liberavit nobis ipsum ser Vitchum.

Die 10. mensis octobris habui residuum 400 librarum pro prima tertia pagae, sive salarii mei videlicet a ser Nicolao Dudlich libras sex solidos sex, a ser Stephano Maphei ducatos auri octo, solidos quattuor, quod ascendit ad quantitatem ducatorum in auro novem et solidorum decem.

Die 16. mensis octobris, in generale consilio data fuit mihi soli facultas exigendi omnia credita communis.

Die lunae 20. octobris, de mane, applicuit Sibenicum uxor, filia et tota familia mea.

Die mercurii 26. mensis novembris, existente me in Sibenico in offitio comitatus, ipsa filia mea Michlina una cum praedicto viro suo Joseph et cum una servitiola visitavit me Sibenicum veniens per mare, et die veneris 5. decembris reversa est Tragurium.

Die dominico 14. mensis decembris recepi in solutionem mei salarii praedicti a ser Paulo Petri Barte pro communi in affictus insulae Srimaz, quam tenet a communi, de vino vascellos duos circa modiorum 21 vel modicum plus aut minus, ad rationem solidorum triginta quinque pro singulo modio dicti vini.

Die 27. mensis decembris recepi a ser Florio Tavilich in dicta solutione libros quinquaginta.

-- 30 --

Vade retro

Vade porro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.