Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Die dominico 22. mensis decembris applicuit ad portum Iadrae una chocha et introivit illum de licentia regiminis. (Patronus eius erat) Spinarich, cum 70 hominibus super eam, quae (chocha) dicebatur capacitatis 1200 vascellorum, cuius longitudo erat, ut egomet mensuravi, vargorum meorum 52, praeterea corridorum quod excedebat proram per quattuor vargos, vel longitudo eius erat cum ipso corridorio, quantum est ab angulo domus ser Ioannis et ser Blasii fratrum, filiorum quondam ser Georgii de Soppe, procedendo usque portas bechariae et usque ad finem domus domini Pauli militis de Georgiis, vel quantum distat ab angulo domus alterae, quae est in platea haeredum domini Iacobi de Cesanis militis, procedendo usque logiam magnam Iadrae et usque ad secundam columnam ipsius logiae et latitudo ipsius chochae erat vargorum meorum 13 et arbor eius desuper coopertoria circundat palmis 12. Chabia autem eius per crucem erat palmorum 12 1/2, ad quodque latus ita, quod 14 homines stantes in ea praeliando defendant ipsam; habebant 27 cellulas pro dormiendo, praeterea alia parva cubicularia, inter quae erant 8 camerae satis spatiosae, habebat etiam furnos pro coquendo pane 3.

Vade retro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.