Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Die mercurii nocte sequenti fuit rixa et bellum intestinum in civitate Spaleti, videlicet inter nobiles et eos qui non potuerant eligi ad offitium iudicatus, ita quod eadem nocte fuerunt interfecti quattuor de familia Communis et hoc fuit 26. mensis iunii, nocte, ut praedicitur. Sequenti die hora, quasi matutina, tunc etiam fuit vulneratus letaliter unus nobilium qui vocatur Marcus filius ser Petri dicti Pecira et alius nomine Marinus Gavazulich similiter vulneratus extitit cum sagitta ab arcu; ceteri autem nobilium quidam absconderunt se et quidam etiam extra fugierunt Tragurium per moenia civitatis efumsantes se. Cras vero die iovis 27. dicti mensis iunii, quadraginta octo de popularibus fecerunt consiliarios, volentes omnes ipsos de cetero posse fieri iudices, et tunc in eodem consilio Marcolinum Slovi, qui principalis auctor dicitur fuisse huius nefandi sceleris, capitaneum generalem eligerunt atque rectorem,

-- 26 --

et eodem die intraverunt in domo Petri Zori, tunc rectoris existentis et illorum de Papalibus, quaerentes ibi si possent invenire Thomam Dobruli et Dionysium Eliae, Nicolaum Papalis generum praedicti Thomae, causa interficiendi eos statim; et die veneris 28. iunii exeunte, et nocte quasi media iam elapsa, ad auroram sabbati, in quadam parte praedictum Thomam Dobruli invenientes, mox interfecerunt ipsum, nec suum scelus confiteri permittentes, quem Marinus vocatus Casciota ense proprio primus sauciavit, postmodum quidam familiares domini archiepiscopi et similiter omnes qui ibi venerant; quo interfecto, sustulerunt pecuniam quae erat apud eum, ut fertur ducatorum duo milia trecentum, et suum cadaver ad maius dedecus suum et suorum ad forum trahentes, quodam linteamini involutum, per totam noctem iacere dimiserunt, quod iam facta die sabbati per terram vehentes in quemdam puteum, quem ipse pro communi utilitate construxerat et fecerat fodere, iecerunt cum lutamine illud cooperientes, quodque iam quarta die permiserunt suis inde extractum sepeliri in monumento eius. Consiliarii vero facti per eos sunt hi: Bernardus Clerius Perusinus, filius eius, Bartholomaeus etiam nepos eius, Marcus Crisani, Crisan filius dicti Marci Crisani, Nicolaus et Marinus filii Bercich, Ioannes Ioannis de Bononia, Mladinus recevo de Tragurio, Dominicus Mlinich, Daniel Barbanus et filius eiusdem Danielis, Petrulus Satnich, Franciscus et Nicolaus eiusdem Petruli nepotes, duo Natalichi, Dominicus Prodanicus Bergomensis, Dominicus filius Marci Barberii, Laurentius Cyma, Bosichius de Saxis, Bernardus et Stephanus Barcich, Blasius Radoscevich, Antonius Stanich, Marinus Radosunich, Nicolaus et Georgius Derchevich, Franciscus et Nicolaus Pocoavancich, Georgius Prodassich, Nicolaus Gavranich et Nicolaus Supernich: Duymus Zaneri, qui huius sceleris primus auctor erat, poenitens eum tot malorum fuisset causa, fugit Sibenicum et ibi mortuus est. Principales ergo huius facinoris ut dicitur hi fuere et esse: Marcolus Slovides, quattuor nati Gardelcichi et quintus autem non impedivit se in istis duo marcuadis, Franciscus Siburni et Dessa Jacobi.

Vade retro

Vade porro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.