Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1387.

Die 13. mensis ianuarii recessit (banus) et die 16. eiusdem mensis reversus est Iadram. Eodem die, hoc est 16. mensis ianuarii, applicuit novum, quod domina regina senior obiit in castro Novigradi in captivitate .

Die sabbati 9. mensis februarii fertur, quod corpus dominae reginae fuit portatum Iadram et repositum in monasterio Sancti Grisogoni .

Die 22. mensis februarii dominus episcopus sagrabiensis et comes Thomasius, frater domini prioris et bani, iter arripuerunt versus Apuliam, cum quibus ivit dominus Paulus de Georgiis et certi alii nobiles de Iadra et cras die sequenti recessit versus Chroatiam dominus Ioannes banus .

-- 11 --

Die 5. mensis martii hora tertiarum, fuit in Iadra terraemotus magnus.

Die 4. mensis iunii de mane serenissima princeps et domina nostra naturalis, domina Maria regina Ungariae, liberata fuit a captivitate et exivit de castro Novigradi, in quo detinebatur; et die veneris sequentis ivi ad (civitatem) Nonam, et die crastino, die sabbati, locutus fui maiestati suae, et die lunae immediate recessi a Nona, licentiatus ab ea. Inde postea sequenti die sabbati, scilicet 15. praedicti mensis, recessit a Nona cum galeis Venetorum et applicuit Segniam cras die dominico, unde recessit die lunae primo mensis iulii, et die iovis in nomine Sanctae Trinitatis coniunxit se cum rege illustrissimo consorte eius.

Die lunae 11. mensis novembris venit usque territorium Iadrae exercitus bosnensis magnus, et depraedatus est animalia, ut fertur, scilicet magna in ipso territorio 1.700, videlicet 700 boves aratorios et totidem vaccas, asinos 300, et animalia minuta tria milia, et multa alia damna hominibus de eorum territorio intulit; pro cuius exercitus timore, exercitus domini nostri regis, qui obsidebat Vranam, per triduum ante se deviavit, et dominus Albertus electus prior, ductor dicti exercitus domini regis, in civitatem nonensem se reduxit. Et die 18. praedicti mensis novembris bosnensis exercitus, ut fertur, ipsum territorium egressus est, deinde reversus est idem exercitus cum bano Ioanne et stetit usque die 17. mensis decembris. In illis diebus castrum Ostroviza reddidit se regi Bosnae.

-- 12 --

Die veneris 27. mensis decembris in Tragurio, ad vocem populi interfecti fuerunt ser Petrus Ioseph et ser Stephanus Doymi dictus Chernuch, et cras 28. dicti mensis, incisum fuit caput ser Augustino de Casotis in platea civitatis Tragurii et multis aliis nobilibus diversae iniuriae fuerunt illatae, videlicet Zcgae Ioseph cum filiis, ser Nicole Avelini cum filiis, ser Zoro cum filiis et nonnulis aliis, qui vix aufugerunt Spaletum diversis modis. Tunc etiam transmissae fuerunt duae barchae armatae a Tragurio, causa quaerendi et capiendi ser Casotum, dicti quondam ser Augustini, ac ser Petrum dicti quondam ser Stephani, (qui) armaverunt in Spaleto unum brigentinum et effugerunt. In codem brigentino ivit personaliter Donatus diaconus, alter filius quondam ser Augustini, cum certis amicis eorum; et inde die duodecima, hoc est 8. mensis ianuarii sequentis, eundem casum notificavi illustrissimis principibus dominis nostris regi et reginae per litteras transmissas cum ambasciatoribus nostris communis Iadrae, euntibus ad eosdem dominos nostros, per certis negotiis nostrae communitatis Iadrae, scilicet cum domino Lodovico de Georgiis, ser Damiano de Ciprianis, ser Andrea Nicolai de Grisogonis, quorum ambasciatorum unus secessit a Iadra die 8. mensis ianuarii hora vesperarum, scilicet dominus Lodovicus praedictus, et alii duo secesserunt cras die sequenti summo mane.

Vade retro

Vade porro


Pavlovic, Pavao (1347-1416) [1371]: Memoriale, versio electronica, Verborum 12550, ed. Ferdo Sisic [genus: prosa oratio - chronica] [numerus verborum] [paulo-p-memoriale.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.