Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Venezia]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 699, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-08-22.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cum Vienna discessissem prima die Augusti, ejusdem mensis die 14. Venetias attigi incolumis cum omni comitiva et jumentis. Eadem die intellexi parentem nostrum cum omnibus aliis sanum et sospitem, tamen ex recenti vulnere moestiorem; quem spero volente Domino, adventu meo
mitigaturum suam tristitiam. Accepit etiam consors mea ex unici fratris morte non vulgare damnum; sed et ego, nam eum loco fratris habui; de ejus familia aeque ac mea cura erit agenda, omnes enim parvuli sunt; mater vero juvenis et inconstans ac inutilis. Hic Venetiis Zacharias et Leonardus Scavonelli bene valent, meque domi eorum exceperunt amicissime et honorificentissime, omniaque pro voto dominationis vestrae reverendissimae promto animo
breviarium romanum, quo majoris impressionis non reperi. Ceterum missale strigoniense nullibi reperitur, et qui reliqui fuerant nuper in Germaniam allati sunt; scutellae argenteae quidem reperientur aliquae, non tamen novae, neque ejus formae, cujus dominatio vestra reverendissima indiget; tamen mihi videtur, quod melioris argenti hic fiunt, et leviori pretio. Ita namque cum artifice calculum subduximus, ut ex 72 maviis fient majores scutellae 12; mediocres 12 ex maveis 48; minores 12 ex maveis 30; disci 12 ex maveis 24; tota summa facit mavias 174. Singulae autem maviae constant ducat. 6. p. 23., de liga, ut vocant. Cum
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Venezia]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 699, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-08-22.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.