Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verum prius, quam exeam e campis Philippicis, dicendum mihi est nоnnihil de hac ora terrae: debeat ne Thraciae ac Macedoniae ascribi. Ptolomaeus enim lib. III. tab. Europeae X. Strymonem amnem oriri in montibus, qui Thraciam dividunt a Macedonia; Strabo quoque Ptolomaeo vetustior, idem videtur sentire in VII. libro: Trans amnem, inquit, Strymonem usque ad Ponticum ostium et Haemum montem cuncta sunt Thracum, excepto littore, quod Graeci tenent. Nec dissentit Solinus, qui ait, inter Macedoniam et Thraciam Strymonem facere terminum, easque terras ab Haemo irrigare. Ad quam sententiam Lucas etiam Evangelista noster in Apostolorum Actis cap. XVI. accedit: Navigantes autem, inquit, a Troade recto cursu, venimus Samothracem, et sequenti die Neapolim, inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas colonia. At, perstante firmiter Ptolomaeo in sententia, idem Strabo, quum eodem ipso libro VII. dicat plerosque totam a Strymone plagam ad Nestum usque amnem Macedoniae ascribere, quo fortasse Tonciam amnem Nestum vult esse, Solinusque etiam polyhistor Rhodopem apellat Migdonium, quae est provincia Macedoniae Thraciae contermina, et Aristoteles etiam hoc astipulatur, quando dicit: extare in campis Philippicis Macedoniae auri fodinas quam plures. Mela vero Pomponius scripsit: Thraciam montes attollere Haemum, Rhodopem et Orbellum, 330 quum tamen totus Orbellus Mysiam insideat. Quo igitur pacto in utramque id partem probari possit, equidem non video, praesertim in hoc cursu itineris, et in tanta non solum novorum sed etiam veterum authorum diversitate sententiarum. Unde haud dubie palam est, veteres quoque multa scripsisse ex relatu et lectione priorum, non experientia propria. Ideo nec ipse sudabo in hoc curriculo, quum et incolae etiamnum varie de hoc sentiant, aliique Macedoniae, alii Thraciae oram hanc attribuunt, et facile futurum arbitror, ut harum provinciarum veteres termini confundantur et excidant, si hoc imperium majora sumet incrementa. Sed jam ad Strymonem, post quem suo loco etiam de aliis hujus Thraciae partis amnibus: Tonza, Neso, Hebro, Melani, Arzo, Athyra et Bathynia attingemus quaedam non indigna consideratione, multisque et veteribus et novis praeterita; qui amnes hoc ordine, ut nos posuimus, Strymonem sequuti usque ad promontorium Chrysoceros appellatum, in quo situm est Byzantium, cursum in mare tenent, praeter Tonzam, qui miscetur Strymoni. Quare ortus Strymon in Haemi montis radicibus eo fere ipso loco, in quo recedit ab Orbello, ab Izcaris quoque fonte, quem Ciabrum veteres vocavere, ut jam a nobis ante dictum est, haud multum disjungitur eo modo, quo a Rheno Danubius. Simul ac autem caput exerit, tenuem admodum referunt esse incolae, sed qui mox diversis rivis ex alpium hinc inde jugis prolabentibus auctus, fit aliquanto alienis aquis amplior, quod et Pomponius Mela testatur. Vectus inde per multos convallium anfractus, aliquot locis prae montium sinuationibus dilatatur, hoc ipsum Plinio quoque affirmante, qui dicit, eum prius in VII. fundi lacus quam cursum 331 dirigat. De quibus tamen lacubus nihil nobis affirmavere incolae. Nec his angustiis longiore spatio detinetur, quam bidui, summis eidem Hemi jugis incumbentibus, quae Philippo olim regi Macedonum conscensa, curiose etiam peragrata sunt. Evolutus dehinc e montium claustris, jugum, quod barbari Illyricae nationis Vetren, nos ventosum dicimus, uti supra est memoratum, in laeva dimittit, in dextra vero eos montes, quos Vasilizam et Zlavievi incolae nominant, et ab Haemo scissi amne Strymone, nec disjuncti ab Orbello, ut in tabulis videre est Ptolomaei, Philippopolim usque ubique eundem Strymonem comitati, postmodum per Mygdoniam, ultimam e regione Thraciae provinciam macedonicam in Aegaeum mare descendunt, qua Lemnos ínsula et mons Athos, nobis sanctus appellatus, eminent. Lapsus autem ab ipso usque fonte in orientem primis semper et flexuosis progressibus, ubi primum prodit in plana, ortum in tergo deserit, cursumque lato jam alveo et multis aquis conspicuis in Vulturnum per Philippenses campos dirigit. Per quos late initio dextra ora viae publicae sive Trajanae praefatorum montium ima foecundando, exspatiatus, ad Philippopolim in eandem viam redit. Ibi deinde inter urbem et suburbium accepto ponte ligneo versus Haemum ad sinistram recedit, qua per majora ejus planitiei spatia egressus, et longe lateque divagatus, denuo in memoratam viam majore jam sui et nomine et existimatione revertitur ad Muztaphae vicum, ubi et pontem hujus nominis a conditore ita nuncupatum subit. Post iterum repetito dextro latere, et V. circiter milliaria nostra emetitus, accedit tantum proxime ad civitatem Hadrianopolim, qua perinde atque ex debito quodam a limine salutata, 332 totus in Austrum torquetur versus Aegaeum. In quo tractu duobus pontibus acceptis, priore ligneo, posteriore lapideo, et in via Callipolitana posito, mare demum supradictum illabitur. Hoc proinde cursu, quem ab Haemo ad mare obtinet, nescio an plura, verum majora recipit flumina, quam quae recipit inter montes. Duo primum dextro latere, et utrumque e montibus Basilicis decurrentem, Ztaram Richam, hoc est, antiquum flumen ad Philippopolim, et Ardam paulo infra Hadrianopolim. Laevo deinde quinque: Topolnizam citra oppidum Tatar Pazarcik, ultra Jadinam paulo post Cruzkam; inde Gergovam, mox Tonzam eodem fere loco sub Hadrianopoli, quo Ardam. Ubi ponte etiam ligneo jungitur Tabaclar ab opificio coriariorum Turcis nuncupato, quod ibidem exercetur propter aquarum facultatem. Nec plura discere potuimus, praesertim quae a dextra ora in eum incidant. Verum quum campi Philippenses ad producendum oryza maxime sunt idonei, eoque genere leguminis multum exuberant, Jadinae aquis potissimum irrigantur, quae longa jam indigenarum industria in complures, easque amplas paludes infusae, ac in meatus derivatae plurium amnium speciem praebent. Quo fit ut mediis etiam caniculae fervoribus luto ea vita foedatur. Nomina autem Strymon tria habet: Hoc primum, quod et Graecis et Latinis commune est. Secundum Mariza, quod illyricum est. Tertium Mericz, quod turcicum. Caeterum, quum hodiernum ejus nomen recentiores quidam authores Hebro ascripserunt, Marizam appellantes, minime edocti recte, quandoquidem et Graeci, et Turcae, et quaeque aliae nationes inibi incolentes Hebrum id temporis Ergienem vocent, tum illi a Ptolomaeo quoque vera sua in 333 tabulis positio non est attribute. Alluit enim Philippopolim dextro latere, sinistro vero Hadrianopolim. Ptolomaeus illum et ab hac urbe et ab illa remote collocavit, quum interim et Hadrianopolim cum Philippopoli eandem esse civitatem scribat, contra classicos authores et publicam experientiam, quod qui videres propriis oculis, et tabulas ejusdem Ptolomaei diligentius consideravere, facile perspicere potuerunt, quod patefacimus. At jam ulterius.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.