Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ex quadrato lapide constructus longue est CXVIII. passus, latus minus IX. Quinque
habet fornices, medias III. magnas et altas, extremas utroque in cornu mediocres
ac humiles, sed majorum duae collapsae, trabibus erant reparatae, et quacumque
fuit integer, communi lapide stratus est, habetque a lateribus ex quadratis
lapidibus ad umbilicum hominis erecta latera, quae a casu tutantur transeuntes,
dum conferti concursu inter sese stiparentur, et praeterea ut esset locus
innitendi iis, qui amnem caeteraque subjecta circum oculis prospectarent. In eo
nulla 323 visitur inscriptio. Caeterum opus
turcicum est. Fluvius cui est impositus, Topolniza vocatur, [ERROR: no reftable :]Topolniza. fluitque ex his Haemi montibus, quos a sinistra in Pontum
directos esse dixeram, moxque a ponte vix duobus millibus passuum lapsus, condit
sese in Strymonem.

|