Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Igitur ubi hoc jugum Knissavae superatur, atque ad Vethrem pagum appellitur, qui locus ultimus est hujus transitus, ex eoque brevi lenique clivo in Philippicos campos descenditur, et ad Strymonem amnem acceditur, mons ipse hoc loco ab ipso summo vertice, de quo supra memoravimus, pandit se velut in duo brachia, sinistroque orienti exposito, in Pontum dirigit. Dextro vero primum meridiem mox occidentem petit adusque maris Aegaei littora. Ipsa summitas 322 verticis nobis a tergo linquitur, quem quidam geographi in tantam altitudinem elatum esse memoriae prodiderunt, ut ex eo Pontus, et Adria, et Ister, et quicquid locorum interjacet, conspiciatur. Quod quum Polybius quoque historicus idipsum confirmaret, Strabo in septimo minime eum vera dicere coarguit, dicens id esse impossibile propter multas aƫris densitates, quae obscurant aciem nostri visus, et propter spatium nimis longum. Multis tamen persuasum est, id ita esse. Unde et Philippus, Demetrii et Persei pater, hac opinione ductus, Haemum conscendit, studio circumspiciendi regiones et loca, per quae facillime rationes belli gerendi contra Romanos inire posset. Quod ludibrio non caruit, quantumvis eximius princeps vitare voluerit, adjecto vulgatae opinioni suo testimonio. Lege Livium libro X. dec. IIII.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.