Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Die vero insequenti XXVIIII. cum ortu solis [ERROR: no reftable :]29 apparuit nobis arx Zatha nomine, quam Turcae haud ita pridem solo tenus diruerant. Inde jam penes amoeniora loca, et ubique justo Danubii alveo tenentes cursum, apparuit nobis arx Atthya, ipsa etiam disturbata, ultimus Valcó comitatus limes et primus Syrmii. Atthiae proxima Uylacchum est, quam Rasciani Illok vocant, multum olim memorabilis, ac ne nunc quoque obscura, curaque diligenti custoditur a Turcis. Erat autem olim ducis Laurentii et ejus cognomine utebatur, quod habebat haereditariam. Habuit Uylacchum proventus maximos. Caeterum unum ultimae conditionis habitum non praetermittam referre, qui appellatus est obolarius, ab unius oboli collatione. Nec succurrit, quibus ex rebus proveniebat, ejus tamen summa pecuniae ascendebat ad VI. millia aureorum, feruntque eam pensionem supra quam dici 292 possit, molestam et onerosam semper fuisse subditis. Quare saepenumero XX. millia aureorum duci suo quotannis pendere voluerunt, si eo proventu eos liberasset. Exorari tamen nunquam potuit, et professus est, si centuplum pendissent, se non facturum, ne ejus institutores injuria afficeret. Unde quatuor primariorum regulorum Hungariae: Thomae Strigoniensis archiepiscopi, Stephani Bathorei, N. Orzägi et Laurentii ducis IIII. facete dicta memorantur. Primis tribus tria erant oppida. Priori Kemencze, quod fornacem significat. Proximo Karon, quod damnum. Tertio Giengies, quod uniones. Quarto hic proventus obolaris, quem filler vocant. Quum igitur III illi a Strigoniensi archiepiscopo convivio fuissent aliquando excepti, et mutuo inter sese de magnitudine opum familiariter concertarent, Stephanus forte Bathoreus prior per extenuationem damnosi nominis tantas sibi opes esse diceret, ut ex damno etiam redditus illi maximi provenirent, subjunxit N. Orzagus, suas vero tantas, ut canes etiam apud eum in unionibus ambularent. Laurentius dux protulit obolarem redditum. Thomas demum, quia e re nata hic sermo in medium prodierat, cupiens ipse etiam aliquid afferre simile, subita cogitatione ditionem percurrit ac inquit: Domini, mihi quoque fornax est, aut malitis, stuba, ea amplitudine, ut aliquot millibus hominum hospitia suppeditare possit.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.