Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Didici tunc, morem fuisse olim, quinto quoque anno hoc impuberum tributum legere. Nunc et secundo et tertio idque severius, quam pro lege consueta, corripientes etiam vetitos, paciscique pretio avaritiae gracia, eoque extorto, denuo restitui. Quo fit, ut misera plebes, audito hujusmodi exactorum emissione, ubi eosdem adesse senserunt, in sylvis abdunt liberos, vel amandant alio, donec ea lues praeterierit. Qua inclementia non utuntur victoriarum initiis, sed 304 post ubi longius protulerint finium pomeria, et jam adepta bene constituerint. Expendant haec, qui Turcarum sceptra expetunt, et iis clementiam erga genus nostrum inesse credunt. Ducti autem sunt hoc fuco et Graeci, et Mysi, et Thraces, et reliqui quique prius subacti. Nunc jam ad nos quoque translata eorum potentia, reliquos omnes protrivere. Sed redeo. Trajecto amne Morava, pauloque ultra provecti, montem Lucavizam, quem e Scardo monte ab [ERROR: no reftable :]Lucaviza. Illyriis in Mysiam usque procurrisse puto, coepimus scandere, qui non quod arduus, quod acclivis et difficili via sit, infamem vulgo esse affirmant, sed quod nunquam caret latronum frequentia. Vidimus in hoc tractu in sinistra ora amnis Moravae versus Danubium duos olim nobiles comitatus Branicievo, BranciĆ³ alterum vocatum Hungaris, alterum Cuciaevo, excelso monte praeditum, cujus etiam partem praeterivimus. Montis inde Lucavizae trium ferme milliarium jugum, jam ut dictum est, initum et prospere superatum, descendimus ad Jagodnam oppidum, [ERROR: no reftable :]Jagodna. positum in planitie rotunda, spatiosa, et corona prope lenium montium, hoc excepto Lucavizae, circumdatum; gaudet optimi soli et pulcherrimis situs conditionibus, et amne Morava, cui in dextra parte adjacet. Hoc in oppido domus erant Balybeghi cognomento Kuciuk, qui Stephanum Mailadum, fraude Petri Moldavorum vaivodae interceptum, in Turciam captivum abduxerat. In quibus domibus, quae jam satis collapsae et desolatae fuerant, ea nocte hospitati sumus. Augusti 5. movimus Jagodna, usique ea die [ERROR: no reftable :]5. facili via, sed aestu perquam molestissimo, ad pagum Rasgni nuncupatum promovimus. Qui pagus est [ERROR: no reftable :]Rasgni. in VI. milliario a Jagodna, sub colle nemoroso, dictusque 305 incolis Rasgni, hoc est, veruta: quod eo loci propter duorum montium arctiorem invicem concursum postremi Rascianorum principes, dum incursionibus Turcarum intime et jam pro foribus Zmiderovii ultimae suae ditionis perfugii validius premerentur, quod Lazari temporibus fuisse memoratur, quem ab Amurate magno Turca constat esse occisum una die cum Milosso Kobilyth, obicem desecatarum arborum, ramis earundem mucronatis, mutuoque nexu implicitis, ac veluti veruta in adversos hostium incursus versis, cervos appellavere veteres, objecerant, isque pagus, tametsi antea alio nomine fuisset praeditus, postea tamen crebris hostium irruptionibus vastatus ac deletus est. Successu inde temporis, quo jam subjugata ea regione Turcis parebant omnia, idem per veteres colonos restitutus, quemadmodum mutarat dominum, ita mutavit et nomen, dictusque est ab his cervis, in verutorum formam fastigiatis, Rasgni, quod vocabulum Illyricum est.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.