Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Jam considerata positione Teutoburgii, Ostii Dravi, Cornaci, Acuminci, Rittii et
Tauruni, quod nobis introitus Savi in Danubium perfacile declarat, haud dubie et
Teutoburgium Quinqueccclesias, et Cornacum Karom, et Acumincum Kamoncz, et
Rittum Zalonkemenum esse dixerim, quemadmodum et Ulpianum Sophiam, insigne olim
Dardanorum nunc 301 Triballorum sive Bulgarorum
emporium, in XVIII. milliario ab oppido Niis positum. Loca autem ejusmodi non
carent vestigiis vetustatis. Passim enim rudera et murorum ruinas ostendunt.

|