Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Die XXVI. naves ingressi, tribus horis ante [ERROR: no reftable :]26 lucanum tempus, primo noctis crepusculo Tolnam venimus, quod oppidum a Räzkevi XII. disjungitur milliaribus. Nec alium insignem aut nominatu dignum locum ripis Danubii imminentem in eo tractu vidimus, quam oppidum Pacchos, vinetis tantummodo circumdatum, et III. ad Tolnam milliaribus nostris pertinens. A quo oppido Pacchos Paxiorum quoque familia denominatur, quae quidem et vetus et clara est, censeturque jam a multis annis in primorum ordine. Tolnae hac exacta nocte, et die VII. [ERROR: no reftable :]27 supra XX. alto jam sole, inde profecti, noctem quoque insequentem et diem XXVIII. continenter [ERROR: no reftable :]28 navigavimus, donec luce ad occasum inclinata, ad Erdewd arcem, quae ad Tituliensem praeposituram olim attinebat, appulimus. Nec in hoc tractu quoque, qui terra XX. fere et IIII. milliaria, aquis paulo minus quam duplum facere perhibetur, multa vidimus loca, quod compendia rimati fluminis, inter ínsulas tantum sylvis obsitas et solitudine horridas cursum tenuimus navigationis, periclitati alioqui saepius, 290 dum per angustiores quosdam meatus fluminis, vorticosis meandris foedos, et arborum truncos mediis aquis hic illic inhaerentes, tanquam scopulos nimis hostiles navigantes, vitabundi enitimur. Nec dies tantum quantum nox et pavoris et periculi attulerat, verum auspice Deo illaesi evasimus, Batha olim sacro sanguine, Mohacio Ludovici regis clade memorabili minime viso. Quae autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae Orbasziorum in dextra Danubii, prorsus diruta et destituta, sitaque olim in amoeno loco, cui adjacebat claustrum Pauli Heremitae. Deinde oppida nominata Veresmarth et Lazkó. Mox Dravi fluminis ostium, a quo Valcó comitatus sumit initium, et Baroniensis desinit. Post arcem Erdewd, de qua supra, nullo honore habitata, in sinistra oppidum est Pathay, Bajá castellum nuper ab agriensi praesidio concrematum, et Zeremlenium vicus non obscurus priscis temporibus, nunc parvo admodum possessus homine. Deus bone, quam ubique optimae et foecundissimae terrae tristis nobis facies apparuit, quam inculta omnia, quam et agri et vineae veprium horrore insessae, quam omni in loco rarus agricola, rarum pecus et crebra solitudo. Noster nauclerus, homo Rascianus, referebat, quod qui olim salvo nostro imperio una in villa numerus erat colonorum, nunc in XXX. vix par inveniri potest. Quid de deletis pagis censeas dici posse, quorum jam etiam nomina interiere. Verum enimvero dum tuemur et consideramus Dravi ostium, montem quendam altum et acutum versus civitatem Quinqueccclesiarum conspeximus, quem, quum rogassemus qui nam mons esset, accepimus Harsanum ab 291 indigenis vocitari. De quo mira narrabat meus collega Zay, quae a veteribus accepta in hodiernum diem miraculi vice referri solent. Esse in ejus cacumine pervetustam et jam desolatam arcem, in eaque puteum superesse profundum et cavernosum, in quem quicquid dejeceris, quod natura aquis libratur, nec in ima demergitur, effluere in Dravum, qui ei in quinto nostro subsit milliario a septentrionibus. Res autem in anate dicitur aliquando praebuisse experimentum, quae projecta cum signo alligato in memoratum puteum, paucis diebus post visa est cum eodem signo nare per Dravum.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.