Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Die XXVI. naves ingressi, tribus horis ante [ERROR: no reftable :]26
lucanum tempus, primo noctis crepusculo Tolnam venimus, quod oppidum a Räzkevi
XII. disjungitur milliaribus. Nec alium insignem aut nominatu dignum locum ripis
Danubii imminentem in eo tractu vidimus, quam oppidum Pacchos, vinetis
tantummodo circumdatum, et III. ad Tolnam milliaribus nostris pertinens. A quo
oppido Pacchos Paxiorum quoque familia denominatur, quae quidem et vetus et
clara est, censeturque jam a multis annis in primorum ordine. Tolnae hac exacta
nocte, et die VII. [ERROR: no reftable :]27 supra XX. alto jam sole, inde
profecti, noctem quoque insequentem et diem XXVIII. continenter [ERROR: no reftable :]28 navigavimus, donec luce ad occasum inclinata, ad
Erdewd arcem, quae ad Tituliensem praeposituram olim attinebat, appulimus. Nec
in hoc tractu quoque, qui terra XX. fere et IIII. milliaria, aquis paulo minus
quam duplum facere perhibetur, multa vidimus loca, quod compendia rimati
fluminis, inter ínsulas tantum sylvis obsitas et solitudine horridas cursum
tenuimus navigationis, periclitati alioqui saepius, 290 dum per angustiores quosdam meatus fluminis, vorticosis
meandris foedos, et arborum truncos mediis aquis hic illic inhaerentes, tanquam
scopulos nimis hostiles navigantes, vitabundi enitimur. Nec dies tantum quantum
nox et pavoris et periculi attulerat, verum auspice Deo illaesi evasimus, Batha
olim sacro sanguine, Mohacio Ludovici regis clade memorabili minime viso. Quae
autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum
alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae Orbasziorum in dextra Danubii, prorsus
diruta et destituta, sitaque olim in amoeno loco, cui adjacebat claustrum Pauli
Heremitae. Deinde oppida nominata Veresmarth et Lazkó. Mox Dravi fluminis
ostium, a quo Valcó comitatus sumit initium, et Baroniensis desinit. Post arcem
Erdewd, de qua supra, nullo honore habitata, in sinistra oppidum est Pathay,
Bajá castellum nuper ab agriensi praesidio concrematum, et Zeremlenium vicus non
obscurus priscis temporibus, nunc parvo admodum possessus homine. Deus bone,
quam ubique optimae et foecundissimae terrae tristis nobis facies apparuit, quam
inculta omnia, quam et agri et vineae veprium horrore insessae, quam omni in
loco rarus agricola, rarum pecus et crebra solitudo. Noster nauclerus, homo
Rascianus, referebat, quod qui olim salvo nostro imperio una in villa numerus
erat colonorum, nunc in XXX. vix par inveniri potest. Quid de deletis pagis
censeas dici posse, quorum jam etiam nomina interiere. Verum enimvero dum tuemur
et consideramus Dravi ostium, montem quendam altum et acutum versus civitatem
Quinqueccclesiarum conspeximus, quem, quum rogassemus qui nam mons esset,
accepimus Harsanum ab 291 indigenis vocitari. De
quo mira narrabat meus collega Zay, quae a veteribus accepta in hodiernum diem
miraculi vice referri solent. Esse in ejus cacumine pervetustam et jam desolatam
arcem, in eaque puteum superesse profundum et cavernosum, in quem quicquid
dejeceris, quod natura aquis libratur, nec in ima demergitur, effluere in
Dravum, qui ei in quinto nostro subsit milliario a septentrionibus. Res autem in
anate dicitur aliquando praebuisse experimentum, quae projecta cum signo
alligato in memoratum puteum, paucis diebus post visa est cum eodem signo nare
per Dravum.
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
|