Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Iter Buda Hadrianopolim

XVIIII. et XXI. Julii a passa budensi auditi, nobis se humanissimum exhibuit, et non solum nobiscum familiariter sed et civiliter praeter omnem suae gentis morem colloquutus est. Nec mirum. Dicebatur enim litteras didicisse. Quaecunque autem apud eum voluimus, pro voto gessimus. De conjuratis tantum Petrovii nonnihil laboravimus, quibus clam auxilia ex Temesvaro, Zegedino et Szolnoko in Isabellae reginae gratiam suppeditabat, quod expresse agebat contra inducias. Eo tamen diversis modis avocato ab hujusmodi tumultibus, induximus tandem ut polliceretur, se nihil praecipitaturum, antequam nos Constantinopolim veniremus. Daturum etiam se ad Petrovium litteras, qui ex Munkach dicebatur jam cum aliquibus copiis adventare Varadinum versus, ut interim conquiesceret, et a suo principe expectaret, quid facto vellet. Cavit tamen studio et conatu diligenti, ne Stephanum Dobo novum vaivodam rex noster mitteret in Transsylvaniam cum exercitu, sed Andream Bathoreum, qui jam annum vaivodam eo fungebatur, ibidem confirmaret. A cogendo autem exercitu contra Petrovium et ejus conjuratos, quem 289 cogere magna fama ferebatur, desineret omnino, quia si pergeret in hoc conatu rex, nec ipse, scilicet passa, amicos principis sui (non) esset deserturus.

Haec XXV. ejusdem mensis per veredarios [ERROR: no reftable :]25 regi nunciata, passa nos perofficiose salutato, navibus grandioribus vecti IIII. et comitati VI. naszadis classiario milite instructis tutelae causa, movimus e Sicambria, Budamque ac Pestum praeternavigantes, utraque ex urbe magno bombardarum fragore honoris ergo prosequuti, ea ipsa die ad oppidum Räzkevi V. milliaribus pannonicis a Buda distans pervenimus, ibique noctem insequentem exegimus.

Die XXVI. naves ingressi, tribus horis ante [ERROR: no reftable :]26 lucanum tempus, primo noctis crepusculo Tolnam venimus, quod oppidum a Räzkevi XII. disjungitur milliaribus. Nec alium insignem aut nominatu dignum locum ripis Danubii imminentem in eo tractu vidimus, quam oppidum Pacchos, vinetis tantummodo circumdatum, et III. ad Tolnam milliaribus nostris pertinens. A quo oppido Pacchos Paxiorum quoque familia denominatur, quae quidem et vetus et clara est, censeturque jam a multis annis in primorum ordine. Tolnae hac exacta nocte, et die VII. [ERROR: no reftable :]27 supra XX. alto jam sole, inde profecti, noctem quoque insequentem et diem XXVIII. continenter [ERROR: no reftable :]28 navigavimus, donec luce ad occasum inclinata, ad Erdewd arcem, quae ad Tituliensem praeposituram olim attinebat, appulimus. Nec in hoc tractu quoque, qui terra XX. fere et IIII. milliaria, aquis paulo minus quam duplum facere perhibetur, multa vidimus loca, quod compendia rimati fluminis, inter ínsulas tantum sylvis obsitas et solitudine horridas cursum tenuimus navigationis, periclitati alioqui saepius, 290 dum per angustiores quosdam meatus fluminis, vorticosis meandris foedos, et arborum truncos mediis aquis hic illic inhaerentes, tanquam scopulos nimis hostiles navigantes, vitabundi enitimur. Nec dies tantum quantum nox et pavoris et periculi attulerat, verum auspice Deo illaesi evasimus, Batha olim sacro sanguine, Mohacio Ludovici regis clade memorabili minime viso. Quae autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae Orbasziorum in dextra Danubii, prorsus diruta et destituta, sitaque olim in amoeno loco, cui adjacebat claustrum Pauli Heremitae. Deinde oppida nominata Veresmarth et Lazkó. Mox Dravi fluminis ostium, a quo Valcó comitatus sumit initium, et Baroniensis desinit. Post arcem Erdewd, de qua supra, nullo honore habitata, in sinistra oppidum est Pathay, Bajá castellum nuper ab agriensi praesidio concrematum, et Zeremlenium vicus non obscurus priscis temporibus, nunc parvo admodum possessus homine. Deus bone, quam ubique optimae et foecundissimae terrae tristis nobis facies apparuit, quam inculta omnia, quam et agri et vineae veprium horrore insessae, quam omni in loco rarus agricola, rarum pecus et crebra solitudo. Noster nauclerus, homo Rascianus, referebat, quod qui olim salvo nostro imperio una in villa numerus erat colonorum, nunc in XXX. vix par inveniri potest. Quid de deletis pagis censeas dici posse, quorum jam etiam nomina interiere. Verum enimvero dum tuemur et consideramus Dravi ostium, montem quendam altum et acutum versus civitatem Quinqueccclesiarum conspeximus, quem, quum rogassemus qui nam mons esset, accepimus Harsanum ab 291 indigenis vocitari. De quo mira narrabat meus collega Zay, quae a veteribus accepta in hodiernum diem miraculi vice referri solent. Esse in ejus cacumine pervetustam et jam desolatam arcem, in eaque puteum superesse profundum et cavernosum, in quem quicquid dejeceris, quod natura aquis libratur, nec in ima demergitur, effluere in Dravum, qui ei in quinto nostro subsit milliario a septentrionibus. Res autem in anate dicitur aliquando praebuisse experimentum, quae projecta cum signo alligato in memoratum puteum, paucis diebus post visa est cum eodem signo nare per Dravum.

Apud Erdewd vix coena sumpta, ubi primum illuxit luna, solvimus, et enavigato duorum millium spatio arces inibi existentes Boroh et Valco videre per noctem non potuimus.

Die vero insequenti XXVIIII. cum ortu solis [ERROR: no reftable :]29 apparuit nobis arx Zatha nomine, quam Turcae haud ita pridem solo tenus diruerant. Inde jam penes amoeniora loca, et ubique justo Danubii alveo tenentes cursum, apparuit nobis arx Atthya, ipsa etiam disturbata, ultimus Valcó comitatus limes et primus Syrmii. Atthiae proxima Uylacchum est, quam Rasciani Illok vocant, multum olim memorabilis, ac ne nunc quoque obscura, curaque diligenti custoditur a Turcis. Erat autem olim ducis Laurentii et ejus cognomine utebatur, quod habebat haereditariam. Habuit Uylacchum proventus maximos. Caeterum unum ultimae conditionis habitum non praetermittam referre, qui appellatus est obolarius, ab unius oboli collatione. Nec succurrit, quibus ex rebus proveniebat, ejus tamen summa pecuniae ascendebat ad VI. millia aureorum, feruntque eam pensionem supra quam dici 292 possit, molestam et onerosam semper fuisse subditis. Quare saepenumero XX. millia aureorum duci suo quotannis pendere voluerunt, si eo proventu eos liberasset. Exorari tamen nunquam potuit, et professus est, si centuplum pendissent, se non facturum, ne ejus institutores injuria afficeret. Unde quatuor primariorum regulorum Hungariae: Thomae Strigoniensis archiepiscopi, Stephani Bathorei, N. Orzägi et Laurentii ducis IIII. facete dicta memorantur. Primis tribus tria erant oppida. Priori Kemencze, quod fornacem significat. Proximo Karon, quod damnum. Tertio Giengies, quod uniones. Quarto hic proventus obolaris, quem filler vocant. Quum igitur III illi a Strigoniensi archiepiscopo convivio fuissent aliquando excepti, et mutuo inter sese de magnitudine opum familiariter concertarent, Stephanus forte Bathoreus prior per extenuationem damnosi nominis tantas sibi opes esse diceret, ut ex damno etiam redditus illi maximi provenirent, subjunxit N. Orzagus, suas vero tantas, ut canes etiam apud eum in unionibus ambularent. Laurentius dux protulit obolarem redditum. Thomas demum, quia e re nata hic sermo in medium prodierat, cupiens ipse etiam aliquid afferre simile, subita cogitatione ditionem percurrit ac inquit: Domini, mihi quoque fornax est, aut malitis, stuba, ea amplitudine, ut aliquot millibus hominum hospitia suppeditare possit.

Ab Uylaccho Corosca castellum et mox Banmonostra, Syrmiensis olim episcopatus sedes, arx cum oppido non incelebris, et edito atque amoeno loco, Danubioque imminenti posita. Nunc jam solo loco et exili vestigio ruinarum nota, nec colono, ut ante, possessa multo, desolatis et in solitudinem redactis 293 innumeris tractibus vinearum, quibus a continenti latissime in coronam vallabatur.

Non praetermittam de Cierewgii quoque arce, quae fuit Valentini Terek, meminisse, cujus et Athya supramemorata, ambaeque hisdem pollebant dotibus atque eodem situ, sed similem fortunam sortitae, ut aliae, solo sunt aequatae.

Hinc oppidum Kamoncz attigimus, frequens olim habitatoribus et sacerdotibus, et litterariis ludis celebratum, unumque inter alia, quae in Syrmio habuerunt existimationem non postremam, sive opes et ubertatem loci respicias sive oppidanorum nitorem et industriam. Centumquinquaginta domos lapideas extructas et decenti ordine positas, ne luteas easque numerosas reliquae plebis casas enumerem, in eo videre erat. Nunc omnino vix cernuntur XV. stramineae. Ferunt loci incolae VII. millia vini doliorum effusa fuisse in oppido, quum initio a Turcis eversum est, et instar non exigui rivi aream fori, quae oppidum modica concavitate dirimebat, fluxisse genu tenus.

A Kamonz Varadinum Petri cum occasu solis pervenimus, ibique totam noctem exegimus, non ausi per tenebras navigare propter molas oppidi Karom, quae majore numero per eum tractum Danubii collocatae, impediebant cursum rectiorem.

Die post XXX. ingressi navigationem, prodeunte [ERROR: no reftable :]30 aurora Karom oppidum primum vidimus, ubi etiam arx olim fuerat, sed a Turcis jam disjecta est. Huic oppido etsi pristinus decor ademptus sit, et diminuta domorum, habitatorumque frequentia, nullum tamen a Tolna visum est nobis esse hoc Karonte magis incolume, magis frequens, et agrorum vinearumque culturis perpolitum, et in quo solo id temporis 294 vinum Syrmiense retinet existimationem aliquam veteris valoris, adeo in locis reliquis ea cura destitutae sunt vineae.

Apud hoc oppidum mons Almus, antiquis nostris Frusca appellatus, desinit, qui ab ora, quae Atthyam et Uylacchum arces discriminat, incipit, vinoque singulari notus est, cujus vitem Probus imperator primus ex Italia allatam plantasse dicitur. Habet hic mons XII. circiter milliaria longitudinis, latitudinis tria ubi latissimus, totusque omni ex parte per latera et radices vinetis cultus, juga sylvis amoenis virent ac densantur citra horrorem. Nunc, quod deplorandum maxime est, vix e regione Danubii, cui grato atque aprico aspectu spatiosoque satis sufficienter et leniter imminet vertice, omnino XX. vineas non ostendit viatoribus, quum olim nullus a sylva locus vacuus non erat vitibus consitus, praesertim vero qui in tumorem magis excreverat, et incumbentem in se propius meridianum solem excipiebat.

Ubi autem hic mons apud Karontem, ut dixi, desinit, mox eodem loci finditur bifariam, eaque pars, quae petit mediterranea in sinistram regionem, vocatur albus, pars altera, quae a Danubii ripis non recedit, sortita est plura nomina, ut sunt locorum, quibus imminet. Hincque est Karon hegye, id est: Karontis mons et id genus alia.

Karontem sequitur Zalonkemen et Titulium, arces cum oppidis ex opposito invicem Danubio utramque interfluente alveo latissimo sitae, eaque erat ditionis regiae, haec habebat praepositum, tantoque Titulium Zalonkemeno integrius et frequentius esse cognovimus, quanto de Karonte dixeramus, sed id quidem ex auditu, quia sub ipsis muris Zalonkemeni 295 transivimus, Titulium a longe inspeximus. Nec refert de ruinis, excidioque, ut putamus, dicere, quia cuncta ruinae, desolatio et solitudo habet. Hoc tantum adjiciendum duxi, quod Tibiscus amnis ex Carpato monte per comitatum primo Maromarusianum fluens, deinde per Cumanorum campos in superiore Pannonia sitos lapsus, Titulii alluit promontorium, quod habet in dextro latere. Inde paulo ultra cursu provectus et in paludes sparsus, uno tandem ostio, Zalonkemeno opposito in Danubium cadit. Adjacet in hoc loco Titulio longior quaedam quam latior palustris planities, eaque adeo humilis et depressa est ut quotiens vel Danubius vel Tibiscus excreverit, aquis tota occupatur. Haec idonea esse potest usibus bellicis, quod aliquando memini me audivisse.

Eadem die ad Zalonkemenum et dein Zemlinium, quod citra Belgradum parvo spatio positum est, pervenimus. Arx olim fuit et oppidum obsidendi causa Belgradi priscis facta temporibus a nostris Hungaris. Nunc solo aequata arce, oppidum in pagum redactum. Zalonkemenum autem arx est similiter et oppidum, eaque in editiore ripa sita est, oppidum ima tenet, vallatum quidem muro lapídeo sed tenui, et vetustate ac hyemali aestu fluminis magna ex parte ubi collapsum, ubi perforatum. Arx proinde aeque et imbecillibus et ruinosis prae vetustate moenibus eminet, nulloque insigni aedificio memoranda, et in declive ad flumen pendet. Poteramus ea adhuc die appellere ad Belgradum, quum a Zalonkemeno nonnisi IIII. milliaribus nostris distet, verum quia conductoribus visum est, ut mane eo perveniremus, usi per eum tractum lenta remigatione et prope solo 296 cursu fluminis vecti, circiter mediam noctem Zemlinium advenimus, ibique reliquum noctis exegimus.

Julii die ultima cum sole surreximus, Belgradoque, [ERROR: no reftable :]31 circumspectantes et mirantes omnibus saeculis praeclarum loci situm, successimus, quem ut describerem quam proprie fieri potuit, vetus jam dudum videndi ejus desiderium fecit.

Ubi enim Zalonkemenum et Zemlinium praetervexeris secundo fluvio, in meridie a septentrione venienti occurrit Belgradum, moxque hinc torquente se in orientem Danubio, sub ipsis moenibus ab occidente tergo recipit Savum, lato quidem ostio, sed nec violento nec praecipiti. Sine aestu veluti in amicitiam quandam et consanguinitatem invicem copulantur. Jam hoc loco eminet ripa paulo in aquas prominens, pendensque a septentrione et ortu et occiduo. Quicquid a meridiana plaga habet continens, id planum est et late fusum, nec nisi in tumulos et mediocres colles assurgens. Ubi vero Belgradum sedet, porrectum et aequale jugum est, quod et arcem et urbem simul sustinet. Verum in oriente ipsa urbs quadrata, in occasu triangulari forma arx posita est, eaque parte, qua in acumen turbinatur, urbi inseritur, turribusque et haec et illa in vetustum morem pluribus ac frequentibus exaedificata. Nec dubium est veterum et Graecorum et Romanorum in vestigio fuisse Belgradum conditum, arx tamen nec ingens, nec aedificio eximia. Caeterum magis ad aquas videtur vergere, et muro ac duabus turribus discreta ab urbe ipsa est. Unde duplex appellatur, eaque turris, quae genti semper fuit nominatissima, Neboyze nomine, posita est in hoc discrimine, nullo nec decore nec munimento insignis, sed quia crassior caeteris, et 297 in qua campana tenebatur, qua quum in hostes procurrendum fuit, signum dabatur militi ad arma rapienda.

Sed praeter hanc civitatem, quam in jugo sitam et cum arce copulatam esse diximus, alia civitas adjacet a jugo ipso ad Danubium usque fusa, sicque inclusa moenibus in rotunditatem aliquot angulorum, prout ripae ejus conditio exposcebat circularis, ab ipsa summa civitate et arce ductis, ut in duobus ejus extremis angulis juxta aquas ripense propugnaculum in arcis modum existat. Et haec in septentrionem Danubio et Savo opposita sita est.

Declivia jugi orientalis, ubi sunt portae civitatis superioris, et meridianam continentem, quam ad muros usque planam esse dictum est, occupant latissima et frequentissima suburbia hortis immixta. In occasu, in quo arx est collocata, ingens et amplum penu est annonae bellicae, quod semper refertum tenetur ad usus expeditionis generalis. Nec aliud juxta est suburbium, quam procuratorum et custodum penu, paucae aliquot habitationes et servitiorum tuguria.

De Belgradi nominibus dicere non omittam. Albam Graecam appellavere veteres, credo, a Graecis conditoribus, qui ea loca initio tenuerunt, quod e Strabone etiam in VII. cognosci licet, qui Dacis has regiones, quae olim Moesiae appellabantur, dicit fuisse propinquas; ne et successam nationem, Graecis ritibus et religioni addictam, Rascianam scilicet commemorem, et aliud de Graecorum imperio, quod latissime fines olim protulerat.

Romani postea Taurunum vocavere ut in Ptolomaeo et in aliis geographis videre est, cujus rei ratio non omnino facile reddi potest.

Hungari Nandor-Albam nominant a vicino colle 298 latiore quam altiore, vitibus consito, qui mons vulgo Nandor heggye etiam nunc appellatur.

Ab indigenis, qui sermone Illyrico utuntur, slauni, vocatur Biograd, hoc est gloriosum sive famosum, a virtute militum, ducumque, qui in praesidio ejus succisivis temporibus manserunt ab amisso Zmiderovio et Rascianorum imperio.

Jam postremi scriptores Belgradum nominant a vicinitate Illyricae dictionis Biograd. Ubi notandum est, quod hae nationes Illyricae ut plurimum sedes suorum principum hoc nomine solitae erant olim insignire, ut de hoc Belgrado, de Alba-Regali, de Alba-Giula in Transsylvania, et de Alba-Nezter arce ad Tyram flumen sita videmus, quae omnes dicuntur aliquando sedes fuisse principum. Sed Belgrado insula est opposita amoena satis et aptissima rebus gerendis.

At prima die Augusti, relictis in portu ad [ERROR: no reftable :]1. aug. Belgradum navibus, ubi Mysiae superioris est initium, terra Zmyderovium versus iter inivimus, semperque ad Sarnow arcem summo in monte dextrorsum sitam respicientes, ad Grockam pagum, ubi et [ERROR: no reftable :]Grocka castellum est, quod jam paulo prius quam a triennio contra excursiones Temesvarinorum Turcae extruxerant, pervenimus, atque ibidem nocte exacta, secundo [ERROR: no reftable :]2. Zmiderovium primis diei horis applicuimus, locum sane et arce et urbe ac suburbio dignum memoratu. Jugum enim quod adjacet Smiderovio, qua parte respicit Danubium, abscissa fronte est, et leniter ab imo eminet, caetera in longum tractum porrectum, totum fastigio ac tergo planum est et late fusum, nec nisi solis vineis et fructifera arborum per magna spatia circum excultum. A radicibus ejus exit planities, veluti animantis cujuspiam inferius labrum, duorum 299 circiter millium passuum secundum ripam longa, vix vero dimidium lata, eaque penitius in flumen abiens, multum et humilis et depressa sic, ut minimis etiam incrementis Danubii summergatur. Zmiderovium urbem summa hoc loci excipit ripa. Ejus autem urbis forma triquetra est, longior quam latior, altis moenibus ac XXX. circiter turribus rectis, quadratis, aequalibus et dimidiatim foras prominentibus, interiore in vetustum morem patentibus opertis,(?) tabulatorumque serie distinctis, magnitudine mediocri, Sopronio tamen nostro paulo amplior. Caeterum cornu tertio adverso amni opposita, in secundo, quo aquis alluitur, arcem habet, prorsus civitati insertam, et validioribus atque altioribus tribus turribus emunitam. Foris vero, qua in montem respicit, tota vallatur pomerio, quod in quolibet latere tria ostendit propugnacula, fossaque muro incrustata ac longe profundiore cincta est, quod flumen altum sit, adeo ut quum eam repleri usus postulat, non immittuntur sed infunduntur aquarum latices. Quo fit, ut e regione quoque fluminis agger vel potius moles quaedam facticia fossae est circumjecta, paulo aquarum superficiem exsuperans, quo hyberni glacierum aestus a muris arceantur, fossaeque ipsius concavitas ab harenarum influxibus tueatur, quae amnium violentia soleat aggerere. Caeterum loca hic aliquot aperiam Claudii Ptolomaei, quae fortasse hactenus multis fuere ignorata, quamquam et ipse falli possim, nihilominus ostendam dubia me conjectura non fuisse ductum.

Est in inferiori Pannonia quintae tabulae Europeae lib. XI. cap. XVI. in civitatum nomenclatura Teutoburgium, Cornacum, Acumincum, Rittium et Taurunum. Et mox in superiori Mysia, quae nunc 300 dupliciter appellatur Servia et Rascia, quum sit una atque eadem regio, tabulae Europeae IX. lib. III. cap. IX. Tricornium nomen similiter civitatis, et fluvius Moschius, et item Niis ac tandem Ulpianum civitates. Quae etsi saepenumero legerim alias, et mecum altius considerarim, consultisque etiam aliis authoribus et multis hominibus locorum eorum peritis, atque etiam inibi incolentibus, cupidus aliquid veritatis elicere, nunquam tamen rem proprius visus sum perspexisse, si modo perspexerim, quam hisdem locis visis et peragratis. Igitur quum a Belgrado ad oppidum Niis, qui tractus еa via, quam nos egimus, tota sit latitudo Mysiae, nullum aliud flumen vidimus, praetereoque illud, quod Moravam incolae vocant, visa etiam ejus eruptione in Danubium ad Zmiderovium, sub ipsis poene moenibus e regione orientis, quo loco Tricornium ponit Ptolomaeus, sine dubio in eam veni fidem, ut et hic Morava Moschius sit, et Zmiderovium Tricornium. Quandoquidem nec ab re inditum fuit nomen huic civitati Tricornio, quod in triangularem sive tricorneam figuram sit condita, quemadmodum jam memoratum est superius de Zmiderovio. Nec id, ut asseram praesentes muros eos esse, quos olim Tricornium habuit, verum in ejus fundamentis superstructos fuisse a Mysiae regulis nequaquam eo inficias, et affirmare etiam facile audeo, id sese sic habere.

Jam considerata positione Teutoburgii, Ostii Dravi, Cornaci, Acuminci, Rittii et Tauruni, quod nobis introitus Savi in Danubium perfacile declarat, haud dubie et Teutoburgium Quinqueccclesias, et Cornacum Karom, et Acumincum Kamoncz, et Rittum Zalonkemenum esse dixerim, quemadmodum et Ulpianum Sophiam, insigne olim Dardanorum nunc 301 Triballorum sive Bulgarorum emporium, in XVIII. milliario ab oppido Niis positum. Loca autem ejusmodi non carent vestigiis vetustatis. Passim enim rudera et murorum ruinas ostendunt.

Caeterum tota haec ora Danubii dextera munita olim erat urbibus et castellis per Romanos, in quibus praesidia tenebant militaria contra incursiones Dacorum, ut est videre in Strabone lib. VII. ubi dicit, Danubium quam longe per Dacorum agrum fluat, Danubium vocari, postea Istrum, donec Pontum attigerit per Getas. Dacorum autem tractus juxta veterum limites, ab ostio Tibisci fluminis ad cataractas Danubii erat. Ab his in Pontum Getarum terra censebatur. Nunc ii Valacchi Transalpini et Moldavi sunt. Quod vero et Varadinum Petri et Zmiderovium opportuno loco ad arcendos Dacos positum sit, nunc etiam apparet, quum quicquid est planitiei, quae Themesvari puztha hoc est solitudo appellatur, in qua duo etiam colles existunt insignes et vicini inter se, alter Mezew-Somlio, alter Er-Somlio nuncupatus, hoc totum Varadino Petri et Zmiderovio velut sub oculis aut sub specula quapiam situm est, facileque ad occurrendum omni hosti habet facultatem. Unde quandocumque etiam in ditiones sinistri lateris Danubii Turcae excurrere solent, semper ad Varadinum Petri vadum habent, ut nullo alio loco commodius.

Verum hic prorsus nos III. die Augusti digressi [ERROR: no reftable :]3. a Danubio, idem recta in orientem conversus est, Mysiae nos interiora petiimus, et gradientes dextro latere amnis Moravae, terra nimirum ampla, fertili, nec minus pulchra atque amoena, et montibus utrinque comitata, quorum juga nemorosa, agris erant referta caetera,eodem die Livadam pagum venimus,qui [ERROR: no reftable :]Livada 302 est ad torrentem Jeszenizae [ERROR: no reftable :]Jeszeniza et sylvam Lomnizam situs. Quem locum dum peragramus [ERROR: no reftable :]Lomniza. et inambulamus adverso torrente, didicimus domum Pauli Bakyth Venziaz nominatam haud longe [ERROR: no reftable :]Venziaz fuisse, in qua olim, antequam a Turcis ad nos transierat, habitabat. Qui Paulus homo erat, ut scis, e Rascianis oriundus, et quum ob virtutes bellicas, quibus insigniter pollebat, tum ob fidem in regem nostrum non vulgarem, dignus certe est ut ejus vivat memoria. Ut enim non obscure vixit, meritoque inter ductores belli relatus fuerat, ubi etiam obiit clara et memorabili morte, clade Joannis Cocianeri in Comitatu Valco apud arcem Ivancam, quae erat ante, quam a Turcis capta est, Francisci Zay collegae mei, dum fugientis nostri exercitus qua frontem, qua latera, et demum omnes partes unus inter duces magno animo et periculo suo protegendo, identidem in hostium insultantium procurrit cuneos.

Hoc pergentes tractu, Turcas quosdam assequimur, qui equos ac mulos plenis hominum corbibus pellebant oneratos, parsque eorum, qui gestabantur in hunc modum, persona linei panni habebant tectas facies, pars vero apertas. Quae res etiam mihi praebuit causam quaestionis. Novitas enim ejusmodi in solo tam a nostro alieno monstri cujuspiam fecerat speciem. Quid inquam sibi velint personae Dionysiales? quid ea hominibus jumenta onerata? Mercatores ne sint an furtivi aliqui? Responsum est, onera captivos esse, caeterum qui persona tegebantur, juniorum et nobiliorum notare conditionem, quibus caveretur ne solis ardore ac pulverum injuria facies illorum laedantur, et si qui forte fuissent suffurati e propinquis locis, ne agnoscantur. Reliquos mercatores 303 esse, et alios ex ultima venisse Thracia, alios ex Asia, tamquam extime ad confinia prodire consuesse, ut captivos ex copia vilius emant, carius in patria vendituri. Horrendum profecto et lamentabile fuit spectaculum, videre hominem venalem ut pecus et tractari tam viliter.

E Livada pago egressi die III. mensis [ERROR: no reftable :]4. memorati, moxque sylvam emensi non impendio magnam, quam supra Lomnizam vocitari dixeram, in tertio circiter milliario pervenimus ad vadum amnis Moravae, Derventh a monte cui subjacet, vocatum, quo et vicinus pagus nomine nuncupatur, eaque sylva etsi brevis et non adeo densa sit, latronum tamen insidiis infamis est. Ubi autem fluvium coepissemus trajicere, alii Turcae occurrunt, inter quos unus erat caeteris habitu, vestituque amplior, et eos quinque Aegyptii, quos nunc Ciganos sive Cinganos appellamus, una eadem catena collo vincti et ordine tracti sequebantur, lamentabiles voces edentes et egestatem excusantes. Quaesivi tum, ii quinam forent et quae causa catenarum? Retulere, exactores esse tributorum, quae tam ex pecuniis, quam quae ex impuberibus proveniunt. Exhorrui nefarias decumas et contumeliam.

Didici tunc, morem fuisse olim, quinto quoque anno hoc impuberum tributum legere. Nunc et secundo et tertio idque severius, quam pro lege consueta, corripientes etiam vetitos, paciscique pretio avaritiae gracia, eoque extorto, denuo restitui. Quo fit, ut misera plebes, audito hujusmodi exactorum emissione, ubi eosdem adesse senserunt, in sylvis abdunt liberos, vel amandant alio, donec ea lues praeterierit. Qua inclementia non utuntur victoriarum initiis, sed 304 post ubi longius protulerint finium pomeria, et jam adepta bene constituerint. Expendant haec, qui Turcarum sceptra expetunt, et iis clementiam erga genus nostrum inesse credunt. Ducti autem sunt hoc fuco et Graeci, et Mysi, et Thraces, et reliqui quique prius subacti. Nunc jam ad nos quoque translata eorum potentia, reliquos omnes protrivere. Sed redeo. Trajecto amne Morava, pauloque ultra provecti, montem Lucavizam, quem e Scardo monte ab [ERROR: no reftable :]Lucaviza. Illyriis in Mysiam usque procurrisse puto, coepimus scandere, qui non quod arduus, quod acclivis et difficili via sit, infamem vulgo esse affirmant, sed quod nunquam caret latronum frequentia. Vidimus in hoc tractu in sinistra ora amnis Moravae versus Danubium duos olim nobiles comitatus Branicievo, Branció alterum vocatum Hungaris, alterum Cuciaevo, excelso monte praeditum, cujus etiam partem praeterivimus. Montis inde Lucavizae trium ferme milliarium jugum, jam ut dictum est, initum et prospere superatum, descendimus ad Jagodnam oppidum, [ERROR: no reftable :]Jagodna. positum in planitie rotunda, spatiosa, et corona prope lenium montium, hoc excepto Lucavizae, circumdatum; gaudet optimi soli et pulcherrimis situs conditionibus, et amne Morava, cui in dextra parte adjacet. Hoc in oppido domus erant Balybeghi cognomento Kuciuk, qui Stephanum Mailadum, fraude Petri Moldavorum vaivodae interceptum, in Turciam captivum abduxerat. In quibus domibus, quae jam satis collapsae et desolatae fuerant, ea nocte hospitati sumus. Augusti 5. movimus Jagodna, usique ea die [ERROR: no reftable :]5. facili via, sed aestu perquam molestissimo, ad pagum Rasgni nuncupatum promovimus. Qui pagus est [ERROR: no reftable :]Rasgni. in VI. milliario a Jagodna, sub colle nemoroso, dictusque 305 incolis Rasgni, hoc est, veruta: quod eo loci propter duorum montium arctiorem invicem concursum postremi Rascianorum principes, dum incursionibus Turcarum intime et jam pro foribus Zmiderovii ultimae suae ditionis perfugii validius premerentur, quod Lazari temporibus fuisse memoratur, quem ab Amurate magno Turca constat esse occisum una die cum Milosso Kobilyth, obicem desecatarum arborum, ramis earundem mucronatis, mutuoque nexu implicitis, ac veluti veruta in adversos hostium incursus versis, cervos appellavere veteres, objecerant, isque pagus, tametsi antea alio nomine fuisset praeditus, postea tamen crebris hostium irruptionibus vastatus ac deletus est. Successu inde temporis, quo jam subjugata ea regione Turcis parebant omnia, idem per veteres colonos restitutus, quemadmodum mutarat dominum, ita mutavit et nomen, dictusque est ab his cervis, in verutorum formam fastigiatis, Rasgni, quod vocabulum Illyricum est.

Proinde hoc primum loco, hospite nostro nobis referente, didicimus, viam, qua pergebamus, stratam esse in Romanum morem, et Trajanam appellari, sumereque initium apud Belgradum, et ad Constantinopolim desinere. Miratus sum tanti imperatoris memoriam adhuc apud tam rudes barbaros superesse. Verum non animadversa hac via a Belgrado ad hunc pagum, vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed communi et mediocri, eoque qui ubique obvius fit. Ejus autem latitudo IX. est passuum soliti humani incessus, nec alibi uspiam partem vel frustum illius integrius et exactius vidimus, 306 quam in exitu ab oppido Niis, quod erat longum passus circiter CXL. In locis aliis modo a dextra modo a sinistra frustim occurrit, apparetque per intervalla, quod partim obtrita et disjecta sit, partim luto obruta et fruticibus hausta est, adeoque tam nobile ac perpetuum opus male est intellectum, ut etiam vitetur saeculi hujus viatoribus, nec alio viatorum quam pedite calcata, idque imbrium dumtaxat tempore.

Sexta inde Angusti trajecto jam, et a tergo bis [ERROR: no reftable :]6. relicto amne Morava, venimus ad oppidum Niis, quod olim Nessus vocabatur et fuit non obscura civitas, nunc mercatorum tantummodo frequentia, ruinarum aggeribus et prostratae ac late jacentis urbis cadavere memorabilia. In qua quae veterum Romanorum elogia lapidibus insculpta reperi, dedita opera vestigata et transscripta, hic subjunxi memoriae causa et tuae benevolentiae gratia.

D. M.
c. AVREL. RVFINA
VIXIT ANN. XXX
TOL. VALERIANVS
CAPIRNI CVLTOR. B.
CONIVGI PIEN
TISSIMAE FA
CIENDVM CV
RAVIT.
D. M.
VIT. AELIA
NVS VIX.
ANN. XXX.
ATILIAE IN
GENVE. CoNIVGI
B. M. P.
307 I. O. M.
DEPVLSO IRO.
D. M.
G. IVL. VINDICI
VET. VIX. ANN. LX.
ET AELIAE SERE
NAE EIVS. VIX. AN
XXX. G. IVLI. HER
MOCORANICI
L. FLORVS ESTRI
VS. ET TZITZIS
LIBERT. ET AELIVS
FECVNDVS CoS
MVS. B. M. F. C.
DEABVS.
PLACIDI. FAN.
VLP. LAETVS
EX VOTO PRo
EVERSV LIB P.
I. O. M.
CAPITOL
INO DEO
VLP. RVF. EX
VO. PO.
I. O. T. M.
CAPITOLI
NO EX BOTOP
NICA HERME
PRO SALVTE
DOMINI NO
STRI.
I. O. M.
PRO SA. DD.
NN. AVGG.
308 AVR. GAIVS
MIL. LEG. VII. STR. CoS.
POS.
I. O. M.
PRO S. D. N.
AVG M VLP.
MARTINVS STR.
CoS. LEG. VII. CI.
V. R FVSCo. ET DEXIRO CoS.
I O. M. PRO
SAL. DD. NN.
AVGG. MAR.
VAES. MIL.
LEG. III. STR. CoS.
PO.
I. O. M. FVL.
ET IVN. REG
ET DEOLIAE.
ET HILA REG.
G. IVL. SERVAN
DVS. VET. ET
FL. NVMISIVS.

Plures et inscriptiones ejusmodi et alia scitu digna monimenta vetustatis hujus urbis invenire potuissemus, si diutius in eadem nobis manendi et liberius lustrandi facultas fuisset data. Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum rara fere domus est, quae aliquem non habeat lapidem Romani operis indicem. Verum non ultra ibidem immorati, quam tres ultimas ejus diei horas, quo appulimus, et noctem insequentem, prohibiti interim etiam a comitibus itineris, ne pro arbitratu nostro vagaremur, vix haec pauca 309 corripuimus verius quam collegimus. Igitur omissis his, redeo ad Niis, quod deinceps Nessum cum antiquis nominabo, situmque ejus pro virili parte mea describere conabor, sed paulo posterius, ubi prius totius hujus ipsius orae, qua processimus a Belgrado, positionem demonstrabo, consideratis montibus, campis, fluminibus, et aliis, quae huc facere videbuntur, sumeturque considerationis hujus initium a Scardo monte, qui juxta V. tabulam Europeam [ERROR: no reftable :]Scardus mons. Ptolomaei, junctus est ab occidente montibus Bebiis, a meridie vero Orbello, ne ulteriores commemorem ab usque ipsis Pyrenaeis, a quibus omnes sumunt originem, qui catena mundi appellantur, uno ordine ab occasu in ortum provecti, donec Scardum attigerint, inde a Scardo ad meridiem ducti, in Pontum supra Mesembriam civitatem desinunt. Caeterum ubi Scardus a Bebiis Albio contiguis recesserit, quicquid est per Dalmatiae regiones, per Boznam, Herzegovinam et demum in reliqua ejus plagae Illyricae montium usque Belgradum et Zmiderovium et medios cursus fluminis Moravae, hoc totum Scardi est, teste eodem Ptolomaeo in tabula N. Et hucusque, quemadmodum antea dixi, eum ramos per tot regiones extendere, progressus, Danubiumque in orientem prosequutus, non ausus forsan cursu cum eodem certare, in meridiem sese flectit. Ductus inde recto margine per XXII. ferme nostra milliaria, advenit ad Orbellum, sed minime illi adjungitur, amne Morava, quem diximus Moschium veteribus fuisse appellatum, prohibitus. Ortus enim hic Morava e radice Scardi in regione occidentis, in orientem primo vehitur, eoque cursu Scardum suum hoc loci dirimit, quo, qui Catharum sive Ragusiam ire pergunt, iter agunt. Mox in 310 septentrionem versus, Jagodnae oppidi agrum perfluit, et illinc iterum ad ortum torsus, saltum Lukavinae, qui in promontorii modum porrectus, denuo Danubium sequi instituerat, pudore forsan ductus, quod destiterat, circumvehitur, ac post in priorem rediens lineam, paulo infra Zmiderovium Danubio miscetur. Scardus vero hunc in modum cum amne Morava et montibus, qui ultra Moravam sinistrorsum e Kuciaevo exeunt, continuoque tractu cum Orbello quadamtenus etiam cum Haemo, donec in eumdem desinunt, in inferiore Mysia magnis campis et fertilibus interjectis, quos medios Trajana via insidet, hic coactus desinere, nobis et de Orbello et de oppido Nesso dicendi latius causam fecit.

Sed et Orbellus non ultra X. et VIII. milliaria versus eandem plagam recta linea progressus Izcare amne, qui Ptolomaeo Ciabrus [ERROR: no reftable :]Izcar amnis ciabrus olim dicitur, a conjunctione Haemi prohibetur. Verum ad Nessum redeo.

Civitas olim fuit non incelebris, si et situm ejus consideres, et ruinarum cumulos, eique fuit nomen Nesso secundum Ptolomaeum ab amne Nesso, qui eandem positionem et cursum habens, quem etiam Morava, oritur in Orbello monte, qua est meridiei oppositus, flexusque inde ad orientem per interstitium, quo Haemus et Orbellus disjunguntur, per oppidum Nessum labitur, pauloque spatio unius milliaris illinc cursu provectus, condit se in Moravam, non multo infra eas angustias, quibus Scardus ad Orbellum non est admissus.

Sub hoc igitur Orbelli initio situm est Nessum oppidum loco plano et satis amoeno, nullo tamen decenti ordine vicorum distinctum, et nisi mercatoribus 311 abundaret, et antiquae urbis tanta vestigia haberet, vici specie esset.

Montium autem, quos dixi a Kuciaevo comitatu provenire, nosque Constantinopolim pergentes a sinistra comitabantur spatio largiore, quam quos in dextra habebamus, nomina consequi non potuimus, partim ob celeritatem itineris, partim ob barbariem incolarum, et quod non uno vocitentur nomine. Verum longo tractu ab agro Sophiano ulterius cursu instituto promoti, Haemo junguntur et in ejusdem etiam nomen transeunt, quod quum ad Haemum pervenere, pluribus enodabo.

Caeterum quod adhuc ad situm Nessi attinet, nec praetereundum mihi esse duxi, montes praefati, quos diximus nobis pergentibus dextra, laevaque existere, hoc eodem loci in rotunditatem quandam theatralem, longamque quantum duo milliaria nostra circumagere possent, insimul coeunt et addunt eidem oppido non exiguum decorum.

Proinde apud Nessum die etiam septima ob [ERROR: no reftable :]7. equorum lassitudinem exacta, octava inde discessimus, [ERROR: no reftable :]8. emensique eo spatio, quod vix IIII. millia passuum faciebat, via plana, appulimus ad saltum Cunovizzam aetate nostra appellatum, qui ut est [ERROR: no reftable :]Cunovizza. arduus et longus, ita et difficilis est, praesertim curribus, ob lapidum frequentiam, viaeque angustias, crebrisque et nimis repente curvatis gyris intersectas.

Hic saltus simili modo atque Lucaviza e Scardo, instar promontorii protensus est ex Orbello in ortum, videturque etiam ipse conjunctionem appetisse montium eorum, qui nobis erant sinistrorsum, cupiens latius evagari. Nesso tamen et ipso, ut Morava, Lucaviza, 312 juxta Pyroth oppidum et arcem ejusdem nominis destitutam labente, longius ab itinere nostro a sinistris repressus, hic finem fixit Cunovizza. Nessus vero ulterius lapsus indit nomen oppido, postea, ut jam ante diximus, intrat in Moravam.

At nos ea die mitia tantum saltus Cunovizae peragrati, venimus ad pagum Zuha Clyszura [ERROR: no reftable :]Zuha clyszura hoc est sicca rupes nuncupata, qui locus et vilis et egenus est. Caeterum hic primum quo ornatu decorant sese Bulgaricae mulieres vidimus, isque nobis mire ut simplex ita levis et sane deridiculus visus est. Nisi si hac ipsa simplicitate oppressam gentem a Turcis, et imprimis agrestem, vixque se homines esse agnoscentes excusabimus. Nec de veste eorum loquendum est, quae est omnino villosa, aspera et vilis, qualem fortasse gausapinam veteres habuere tantumque manicae et pectoralia indusiorum crassiore serico eoque versicolore variegata. Capitis et colli et aurium monilia perpendenda diligentius. Crines a fronte discriminali facto in tenues et crebras tricas colligunt, ductoque earundem tricarum sic ordine collectarum margine per tempora et supra aures, addita etiam illis ex staminum laneorum in crinium colorem tinctorum, quaedam quasi supplementa eisdem adhibent, ut appareant copiosiores, rejiciunt in tergus et in unum quoddam velut rete astringunt, et demittunt infra cingulum. Hoc virgines. Maritatae coactis crinibus altius, vittae postrema varie sericata demittunt loco crinium ab occipite. Reliqua quae dicentur, utrisque communia.

Pileos habent ut lances ex tenuissimis virgulis factos, ita ut ea pars, quae apud nos caput obtegit et superne est clausa, apud hos aperta est, summoque 313 capiti imponitur, parte latiore in coelum versa, perinde ac si vestis fimbrias humeros supra attolleres, humeralia ima tenerent, nudis omnino crinibus subtus apparentibus, adeo ut quiddam simile est aegyptio diademati, quod in disci more planum est. Caeterum hic ipse pileus lineo et candido panno omni ex parte circumvolvitur, ornaturque ubique exterius partim assutis, partim appositis quibusdam veluti nummis plumbeis, aereis, vitreis et id genus multis aliis ex pellucentibus rebus, nihili alioqui, sed ad omnem motum crepitantibus. Ad hoc et capiti nihil non ex omni genere tum florum tum herbarum, quae habent quippiam gratiae peculiaris, uvas praeterea et glandes et baccas et similia indunt in circuitum. Aures vero quaterno et quinterno loco vulnerant punctim, appendentque eis plumbeas inaures, pondereque longe graviores quam valentes pretio. Habent simili ex materia manicas et dextrocheria. Sed seniores foeminae et promiscue tam virgines quam vetulae annulos aeneos plures, ima omnino internodis illis onerata. Caeterum gerunt et torques sed non aureos vel argenteos, in quibus praecipuum locum habent conchae quaedam marinae diversi generis. Post orariae baccae nostri moris e vitro factae. His succedunt nolae, quas nos allegamus accipitribus. Has sequuntur nummi calculatorii aerei rhenenses et frusta thoracis hamati ex chalybe, et demum quicquid uspiam lucidi occurrerit, torquibus apponunt et collo pluribus spiris aggerunt. Nec uno ejusmodi torque contentae, quae sunt in pago magis insignes, duos, tres et quatuor geminant, ita ut quum plurimae nobis astarent de nobis mirabundae et nos de illis, deque his eorum ornatibus, una quaesivit, an nostrae mulieres tam pulchre ornarentur? 314 Beatae, quae nostros luxus ignorant, et suos in rebus, quae sunt nullo impendio, ponunt, nec minus paupertate sua contentae sunt, quam nostrae suis divitiis.

Nona die Augusti, praeterito et viso tantum sub [ERROR: no reftable :]9. sinistris montibus, praeter quos Nessus labebatur, oppido Pyrotto, arceque ejusdem nominis vetusta et destituta, quae cujus fuerit antiquitus, incolae dicere nesciverunt, ad pagum Czarew Brod nuncupatum venimus. De quo dicendum nihil est.

Decima post, relicto pago Czarew Brod, simili [ERROR: no reftable :]10. difficultate viae usi sumus, qua in saltu, nisi quod ascensum non habuimus. Paucis enim inde evecti passibus, in angustias duorum montium, quae quasi claustra saltui jam desinenti subjecta sunt, devenimus. In quibus praeter horrorem inferae lapidum et aquarum a lateribus montium, et ubique nemorosam solitudinis ingratam speciem nihil cernentes, hisque ipsis angustiis VI. horarum dato itinere, tandem in patentes campos pervenimus, qui montibus, collibusque in lata spatia hinc inde per latera excurrentibus et multis quidem cincti, quamquam majori ex parte saxeis, calvis et nudis sylvis, agros nec gratos admodum praebent, nec frequentes incolarum pagos. Esto quod illic mortales solo pecore et satis vitam traducunt, hi tamen miserrime premuntur et expilantur a viatoribus Turcis. Unde longius etiam a via publica sedes habent. Quo factum est, ut illa die egregie jejunavimus, donec ad pagum Bellizam perducti [ERROR: no reftable :]Belliza. sumus. Hinc vero die XI. Zophiam, ubi nonnisi [ERROR: no reftable :]11. hunc ipsum diem et insequentem noctem traduximus.

Est autem Zophia campestris civitas sine muris, 315 late et in longum patens, ac frequens aeque habitatoribus ac domorum copia, et Bulgarorum ingens emporium, multo mercatorum concursu celebrata, sita in plano sed paulo edito loco, sub monte Vitossa incolis nominato, ac in Orbelli montis fine habito, qua idem Orbellus ad V. mille passus ulterius progrediendo Haemo ac Ciabro flumini propinquat.

Domus in ipsa nulla est insignia, nulla ferme lapidea. Omnes humiles et humo tenus tectae et ligneae. Et si quae sunt nobiliore structura, ex formato quidem latere factae sunt, sed incocto, et cuppis tantum coctilibus operatae. Templis dumtaxat ornata est turcicis, et eminentibus eorum columnis cocleis, quae in campanilium nostrorum morem evectae eminentius, praebent speciem urbibus non indecorem. Ex quibus sacerdotes eorum horas diei et orandi tempora clamoribus denunciant validissimis tam die quam nocte. Nec aliis in aedificiis molestiorem curam ponunt, quam templorum, balneorum, pontium et publicorum hospitiorum, quae Kervan Zarai vocant, quasi caravanarum palatia, contenti in reliquum ab coeli tantum injuriis tutos esse. Templa et balnea, et pontes diligenter et aeternitati ex quadrato lapide quadrata construunt, eaque rotundis et plumbatis cubis cooperiunt forma a Graecis et a Romanis accepta. Nec frontem templorum, hoc est, sanctuaria orienti sed meridiei opponunt, cocleas Africo, quae est plaga inter meridiem et occasum, easque ibidem XIII. numeravimus.

Urbem autem hanc vetustam esse, et Ulpianum olim fuisse vocatam, vel ex Ptolomaei positione judico, quam in Dardania ponit, cujus Dardaniae nulla jam existit memoria. At Zophiae apparent antiquitatis 316 vestigia ex ruderum copia, quum etiam nummismata romana eruat, et moeniorum non paucas ostendit particulas. Est praeterea in ea aedes sacra graecae structurae, et praestanti magnitudine, quae nunc in usu nullo est, paucaque loqui de illa cogor, quod videre non vacavit. Caeterum hoc tantum incolae retulerunt. Graecum fuisse imperatorem, qui quum tutelare numen una cum uxore divam Sophiam habuisset, maritus Constantinopoli, uxor Ulpiani templa illi condidere, ab eoque tempore Ulpiani suppresso nomine Zophiae successit. Fluvium autem habet bipartito divisum propter molendina, quae intra urbem posita sunt, et ab ipsa urbe nomen obtinuit, magnus non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca rota pene, alterum parvo ponte pertransiimus, oriturque in jugis Vitossae montis et in Ciabrum cadit paulo infra civitatem.

Verum hinc XII. profecti Augusti ad milliare [ERROR: no reftable :]12. unum pannonicum in Ciabrum amnem [ERROR: no reftable :]Caabrus. Izkar. antiquis, nobis Izcarem dictum incidimus, ibidemque Haemi montis initium attigimus. Porro ortus Ciabrus in Orbello ad radices meridiem spectantes, in orientem primum labitur, mox in septentrionem versus, Orbellum ipsum ab Haemo dividit, et in Zophianos campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur.

Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod juxta positionem in Ptolomaeo hujus fluminis aliud flumen nullum est, deinde quod moderni quoque incolae hunc ipsum 317 amnem et urbem Zophiam terminum ponunt inter Mysiam superiorem et inferiorem cum Thracia, quemadmodum et Ptolemaeus libro III. de situ harum provinciarum scribens, Izcarem vocant, ut jam diximus. Caeterum flumen Chrysio nostro Transsylvano, quem a Sebeso Sebesianum appellant Chrysium, pari est magnitudine, sed nisi interventu imbrium ac resolutione nivium. Alioqui, ubique fere facile trajicitur citra et pontem et navim. Repente tamen quum incrementum acceperit, furit, adeoque rapidum ferunt, ut ne lapideum quoque pontis jugum admittat, eaque causa ligneo Zophiani conjungunt. Verum quotannis eo excusso, identidem illis reficitur.

Ab Izcare ad Tarnaw pagum promovimus,[ERROR: no reftable :]Tarnaw. qui est ad radices montis Haemi, unde conscendi incipit, habetque rivum exiguum et ignobilem, nec tanti ut in litteris ponatur. Quamquam quidam in nova tabula apud Ptolomaeum apposuerint, pinxerintque currentem in Danubium, quum in Izcarem influat. Addito illi etiam lacu in medio, quum nos ne ipsum quidem conspeximus, tanta siccitate exaruerat. Monte praeterea imminente conscenso, et incolis perquisitis diligenter de hoc ipso lacu, nec visu eum latissime praetenso assequuti sumus, nec incolarum relatu, quem dixere inibi lacum esse nullum.

Ex Tarnaw ad Haemi primos colles accessimus, qui adeo asperi fuere et incommodi, quamquam non ardui et eminentes, ut in superandis non sine periculo rotarum per duo milliaria sudaverimus, donec ad Vaccharel pagum cum occidente sole evasimus,[ERROR: no reftable :]Vaccharel. ubi ampla est planities alpibus interjecta, et pluribus circum per radices earum pagis coronata. Nec aliter eadem planities fusa est, quam area quaepiam 318 in civitate, adeo grata videtur esse aspectu. Caeterum pagani hujus loci referebant, nullos prorsus priscis temporibus ibidem colonos habitavisse propter latronum frequentiam, eaque etiam causa viatores quoque in agmen coire oportebat, quum illac erant transituri. Postea quo tempore Belgradum nobis ademptum est, passae cujusdam industria Solimanus princeps incolas collocavit, neque in hoc solum loco, sed per totam eam viam qua Haemi juga transcenduntur. Et insuper passim locis magis infamibus vicinos pagos jussit custodiendi gratia excubias apponere, quas singuli pagani ordine inter sese partiuntur stipe e communi exhibita. Haec autem excubiae sic aguntur. Viae publicae locum in montibus deligunt eminentius imminentem, sic, ut et viam ipsam habeat sub oculis, et latissime quaque versus commode possit prospicere, in eoque casula straminea constructa, unus dumtaxat homo excubat. Nec aliud ejus officium est, quam ut ubicumque vel in via vel in sylva viderit homines, tympanum pulsat, innuitque eo signo hominibus memoratis, animadversos esse ab excubiis. Jam si forte fortuna quopiam loco latrocinium fuisset commissum, ejusdem loci mox incolae sub quaestionem coguntur, et nisi aut fassi fuerint, latrocinium suos homines commisisse, aut ostenderint, quinam commiserint, aeque poenis multantur, ac si ipsi revera commisissent. Quo factum est, ut alpes illae secure hoc tempore superantur etiam paucis comitibus, dum quilibet pagus, ubi antea ipse latrones emittebat, nunc metu poenae territorium suum custodit. Sed jam ad reliqua.

Tertia decima die post a Vaccharel pago moti, primum memoratam planitiem percurrimus. Inde 319 pedetentim in colles, mox in montes alios aliis altiores incidimus, per quos in summa enitentes conatu maximo tandem ad ardua, confragosa, et sylvestria prorsus evecti, aegre in cacumen et summa juga, die illa tota itinere continuato, pervenimus. Ubi duo pagi sunt uno milliari nostro inter se distantes, quorum priori Zuha Clyszura, Vetren posteriori [ERROR: no reftable :]Zuha Clyszura. Vetren. nomen est. Et in utroque extant quaedam vetustatis monimenta. In Zuha Clyszura primum in ipso pago porta eminet operis latericii simplex, et supra quadratos lapides sita, magnitudineque ampliori multo quam pro usu nostri saeculi. Extra pagum ad duos sagittae jactus arx fuit, quae in acuto colle condita, qui ab ima valle duorum montium altissime a lateribus viae impendentium medius assurgit, manifeste apparet,tutelae cujusdam causa castellum ibidem factum fuisse, quum et angustiae illae natura fortes sint, et alia in parte nulla commodius via deduci potuit vel veterum judicio, qui si alibi quopiam loco mitiora juga repperissent, non est dubium, quin studuissent commodis viatorum.

Sed in Vetren quoque pago simili in jugo hisdem montibus interjecto, quadratae arcis extant ruinae supra etiam terram evectae. Cujus longitudo XL. passibus, totidem latitudo protendebatur. Muri crassitudo trium fuit. Nec alia aedificiorum vestigia vidimus, nisi per pagorum loca, quae late circum ruderibus erant constrata. Et credibile est, Haemi hic fuisse claustra, quae ad repellendos hostium transgressus fuere communita, quemadmodum de Thermopylis, de portis Caspiis, Albanis, Zagri et similibus legitur apud geographos. Verum incolae nostri aevi, ignari bellorum veterum, quae inter Graecos, Thraces, 320 Macedonas et Romanos succisivis temporibus per eas Europae partes viguerunt, ad sua tempora cunctas accommodant et trahunt ejusmodi vetustates. Unde et Clyszurae pagum Clyszuram alii Novak [ERROR: no reftable :]Novak Debeglia. Debegliae vocant, alii Marci Craligievyth [ERROR: no reftable :]Marcus Craiglevith. regulorum Graeciae, eisque, quum per tot successiones in his regionibus dominiorum ipsi quoque illa tenuerant praesidiis, coeca vetustatis barbaries originem etiam locorum ascribit. Sed fallitur; quia veterum est utrumque opus, obscurum tamen judicatu, Graecorum ne, an Thracum, an Macedonum, an Romanorum existat, quod argumentum nullum aderat, ex quo id perspici potuisset. Nisi si Philippo patri Alexandri Magni ascribatur, qui Philippos seu mavis, Philippopolim, aut Trimontium, trino enim nomine utitur, urbem proxime condidit, idque partim contra hostes, partim propter utilitatem vectigalium, quae a mercatoribus accipiebantur, qui secure ea via utebantur, ex Thracia in Mysiam, et hinc in Thraciam, freti ejusmodi praesidiis, commeabant. Nec nos, puto, fallit ista conjectura, Strabo enim in VII. de hoc ipso facit mentionem, quum de Strymone amne loquitur, ad quem Philippus eandem urbem condiderat. Ejus verba haec sunt: Quoniam Philippus eximio captus studio, ut haec sibi loca vendicaret, maxima ex metallis et reliqua locorum ubertate vectigalia constituit. Ego hic Pantaliam municipium [ERROR: no reftable :]Pantalia. fuisse arbitror, quantumque ex Ptolomaeo positione possum colligere, affirmare etiam audeo. Aliorum tamen sit judicium, qui propius rei cognitionem accesserunt, nosque pergamus ad alia.

Dum haec lustramus in hoc jugo loca, cernebamus a dextra nobis Haemi latissimos vertices ingentibus 321 circa ubique aliis montibus adjacentibus, et tantam altitudinem perinde atque humeris sustinentibus et attollentibus, quae maximis nebulis tegebantur. Cogitavi illic esse summos apices memorati Haemi, quod ex eo jugo, quem jam superaveramus, nullos videbamus eminentiores; rogavi paganos, quonam nomine tam illi vocarentur montes adeo in coelum ardua, horridaque altitudine contendentes, quam ille in quo tunc eramus. Respondere, hunc Knissavam, illos alii Thecchyam, alii Vasilizzam vocari, utrique ambigue, adeo hic agrestes mortales degunt, qui, quantum et ex iis et ex aliis cognoscere potuimus, a quibus locorum nomina exigebamus, ne terrarum quidem, quas inhabitant, notitiam habent. Hiis igitur contentus hactenus nominibus, quia mora non dabatur perquirendi verioribus, destiti ab hac molestia et paganos ablegavi. Inde conversus per me ad considerandum montis totius statum, juxta ea quae jam pridem et in tabulis videram Ptolomaei et in aliis legeram geographis, perspexi multa vera esse, quae de illo scripserunt veteres. Non praetermittam tamen, quin et ipse aliquid de eo mittam in litteras, idque non propter ipsum montem potissimum, sed et propter alia, quae ad hanc descriptionem attinent nostri itineris.

Igitur ubi hoc jugum Knissavae superatur, atque ad Vethrem pagum appellitur, qui locus ultimus est hujus transitus, ex eoque brevi lenique clivo in Philippicos campos descenditur, et ad Strymonem amnem acceditur, mons ipse hoc loco ab ipso summo vertice, de quo supra memoravimus, pandit se velut in duo brachia, sinistroque orienti exposito, in Pontum dirigit. Dextro vero primum meridiem mox occidentem petit adusque maris Aegaei littora. Ipsa summitas 322 verticis nobis a tergo linquitur, quem quidam geographi in tantam altitudinem elatum esse memoriae prodiderunt, ut ex eo Pontus, et Adria, et Ister, et quicquid locorum interjacet, conspiciatur. Quod quum Polybius quoque historicus idipsum confirmaret, Strabo in septimo minime eum vera dicere coarguit, dicens id esse impossibile propter multas aëris densitates, quae obscurant aciem nostri visus, et propter spatium nimis longum. Multis tamen persuasum est, id ita esse. Unde et Philippus, Demetrii et Persei pater, hac opinione ductus, Haemum conscendit, studio circumspiciendi regiones et loca, per quae facillime rationes belli gerendi contra Romanos inire posset. Quod ludibrio non caruit, quantumvis eximius princeps vitare voluerit, adjecto vulgatae opinioni suo testimonio. Lege Livium libro X. dec. IIII.

Nos XIIII. Augusti digressi ab Haemo, campos [ERROR: no reftable :]14. Philippicos ingredimur, et, currente nobis dextra Strymone fluvio, vix duobus milliaribus confectis, occurrit pons, tenui, ut tunc erat tempus caniculae, amni impositus, quo perspecto cura diligenti, dignum descriptione judicavi.

Ex quadrato lapide constructus longue est CXVIII. passus, latus minus IX. Quinque habet fornices, medias III. magnas et altas, extremas utroque in cornu mediocres ac humiles, sed majorum duae collapsae, trabibus erant reparatae, et quacumque fuit integer, communi lapide stratus est, habetque a lateribus ex quadratis lapidibus ad umbilicum hominis erecta latera, quae a casu tutantur transeuntes, dum conferti concursu inter sese stiparentur, et praeterea ut esset locus innitendi iis, qui amnem caeteraque subjecta circum oculis prospectarent. In eo nulla 323 visitur inscriptio. Caeterum opus turcicum est. Fluvius cui est impositus, Topolniza vocatur, [ERROR: no reftable :]Topolniza. fluitque ex his Haemi montibus, quos a sinistra in Pontum directos esse dixeram, moxque a ponte vix duobus millibus passuum lapsus, condit sese in Strymonem.

Post occurrit oppidum Tatar [ERROR: no reftable :]Tatar pazar ciz. pazar ciz barbaris dictum, quod emporiolum significat, locus satis sordidus, et in celebriore sui parte stabulis armentorum ac ferrariis officinis conturpatum, quo praeterito, ad pagum Govedar, ripae [ERROR: no reftable :]Govedar. Strymonis junctum promovimus, atque ibi noctem consumpsimus.

Die Augusti XV. e pago Govedar Philippos, [ERROR: no reftable :]15. quae etiam Philippopolis a Philippo conditore dicitur praeterimus, et ad pagum Cognuus [ERROR: no reftable :]Cognuus. nominatum promovimus, quod ibi eo die et nocte hospitari malo conductorum ingenio non fuimus permissi. Mediam tantum pertransivimus. Verum quantum parvo spatio temporis eandem urbem perspicere potuimus, quod praetextu annonae vespertinae comparandae extorsimus, et pauxillum in altera ejus parte, qua exieramus, moram traximus, pulcherrimo iu loco, in latissimis campis et fertilissimis sita est. Turcis vocatur Philibé, Thacibus, Bulgaris et [ERROR: no reftable :]Рhilibé. reliquis linguae illyricae hominibus, quibus est possessa potissimum, dicitur Ploudin. Romani etiam Trimontium [ERROR: no reftable :]Ploudin. nominavere a tribus monticulis, [ERROR: no reftable :]Trimontium. qui eo loci pene rotundi in acumen evecti, et junctim directo ordine positi, in patenti planitie perinde ac scopuli quodam e mari eminent. Adjacet his quartus etiam sed non aeque editus, isque in linguae modum porrectus ac sinuatus ea ex parte, qua Strymonem 324 respicit, et urbem recepit, in dextro latere Strymonis sedet una cum aliis. Urbs autem ipsa magnum occupat spatium, nec disjectas habet domos ut pleraeque aliae, quamquam hortis immixtas, et latiores quam altiores pro gentis suae moribus. Si quid insigniorum habeat aedificiorum, quod de omnibus civitatibus turcis dicendum est, id templa, balinea, sacerdotum habitacula et publica hospitia, quae Kervenzaray nominantur, vendicant sibi. Caetera omnia humilia, lutea et ligno commodata, non tamen conspicua. Eo vero etiam obscuriora, ne inhabitanda hominibus, quod in parte, qua maxime oculos habere deberent, coecae sunt simul cum vicis qui nullis fenestris illustrantur, stipati utrinque asseritiis parietibus, ipsarum domorum tecta exaequantibus. Quo fit ut quum per vicos ambulas, solitudinem diceres, nisi quis tibi occurreret, adeo ex fenestris nemo exspiciet.

Accolunt Philippopolim praeter Turcas Bulgari et Rasciani, sed ut servitia habentur. Non tamen a religione christiana prohibentur. Unde quum in hortis ad civitatem, eadem jam pertransita, pauxillum ut supra dictum est, praetextu comitibus injecto constitissemus, annonae gratia comparandae, quod pagus, quem petebamus, dicebatur laborare penuria, in Rascianum hominem incidimus, quo interrogato, quomodo vocaretur ei genti proximus mons, quem jam antea dixi ab Haemi vertice prodiisse, et dextra nobis Aegaeum mare petere, respondit, Rupzcam [ERROR: no reftable :]Rupzca. vocari. Inde num quid hisdem in locis sciret extare veterum aliquas aedificiorum ruinas? extenta manu ostendit frusta fornicum aquaeductuum in longum spatium, qui ab hoc ipso monte Rupzca sub monticulis illis tribus in eum ipsum collem, quo sedet civitas, erant 325 invecti. Miratus hoc, subjeci: Et quid opus iuit aqua peregrina, quum urbem Strymon ac suburbia illius interfluat? Respondit: audisse se a majoribus, nunquam fuisse idoneum Strymonem ad potandum. Nec nunc esse posse, si tunc non fuerit.

Retulit post, quum de religione quaereretur, nihil eis de hac decessisse, nisi quod qui eam sustentare et propagare deberent, paulatim in turcicam degenerant, deficientibus senibus, et pubertate liberioris status illecebris pellecta; et simul ostensis digito tribus monticulis, et quartum, sedem civitatis, quo loco Philippus arcem collocaverat, cujus adhuc apparent vestigia, eo, inquit, in utroque vertice, duos e tribus demonstrando, duo olim fuere amplissima monasteria, sic enim parentes suos a majoribus accepisse, illudque, quod in primo fuerat monticulo, quamprimum Philippopolis in Turcarum potestatem devenerat, sine ullius tempestatis et terraemotus interventu, hiatu terrae ipso in vertice patefacto haustum fuisse monasterium. Et nunc eo loci cavum extare, ac videri murorum summersorum summitates, ipsumque monasterium divae Mariae virgini fuisse dedicatum. Monachi intus existentes expertes fuisse periculi.

Aliud, quod in arcis loco erat, quum jussu Turcae demoliretur, quo ejus ruinis aliud quippiam aedificii conderet, LXX. ex iis, qui sacrilegis manibus domum Dei frangebant, subitis mortibus per intervalla dierum, dum instant operi, fuere prostrati; miraculo apud Christianos utrumque habitum, et mandatum memoriae nunquam interiturae sua gente incolumi. Si in urbe moram fecissemus, non est dubium, quin plura cognoscere potuissemus, quamquam quicquid uspiam inibi veterum aedificiorum Turcae reppererunt, 326 et in hodiernum diem usque reperiunt, id totum in templa, balinea et publica hospitia convertunt.

Vicus, quo civitatem transgressi sumus, utrinque mercatorias stationes, promiscueque omnium artificiorum officinas et cauponantium tabernas, cum macellis et hortensium rerum cumulis totus erat refertus. Accesserat, quod et pavimenta ejus altius, quam pro urbana munditie et conditione temporis, adeo erat luto obrutus ac foedatus, fuligineque et fumo omnia circum denigrata, ut obturatis naribus praeterierimus partem ejus non ultimam.

Alluit autem Philippopolim Strymon fluvius, qui ortus in Haemi montium jugis, quo loco idem recedit ab Orbello, quae juga antea dixi, summa haberi, labitur per campos Philippicos, lato alveo, aquis limpidis et piscosis, primumque ipsam urbem Philippos sive Philippopolim attigit dextro latere, suburbiis ejus in sinistra relictis, ubi ligneo ponte, eoque longo transitur. Inde remotius ad sinistrum latus a via publica evagatus tribus milliaribus nostris, postea in eandem revertitur, in qua Muztaffae ponte lapídeo, eoque praeclari operis conjungitur. Inde circumvectus eam oram collibus exultantem, abit dextrorsum, versus montes Macedoniae; hosque legens, quamdiu in conspectum Hadrianopolis procurrerunt, et cursum in austrum retorsere ad Aegaeum mare usque, succedit urbi Hadrianopolis quam proxime, eoque loci recepto amne Toncia, quem putarem Nesum esse, [ERROR: no reftable :]Toncia. et Ptolomaeo Tonzos dictum, ab aquilone ex [ERROR: no reftable :]Tonzos. Haemo monte descendente ac secante ima civitatis, qua ad suburbia conjungitur, in meridiem labitur, 327 donec ad Aegaei maris appulsus littora, paulo supra urbem Aretusam mari miscetur. De quo postea.

Verum ne quid omittatur, quod ad institutum opus pertineat, pontis memorati descriptionem [ERROR: no reftable :]Mustaphae pons. faciam.

Pons longus est passus CCCXXV., latus VIII., altus sesqui hasta velitari in medio, ubi est altissimus, quia ad utrumque caput in declive pendet propter ascensum ejus faciliorem et pluviarum ex eo decursum. Fornices habet XXI. A mediis alias aliis omnes minores. Caetera, ut alius, qui est in amne Topolniza ultra Philippopolim, nisi quod ripae alvei pontis cornua sustinentes, et dextra et sinistra quadrati lapidis muro quatuor cubitorum altitudine quadamtenus emunitae sunt, ne vi aquarum arrosae, solvendi pontis causa praebeatur.

Prospectum est et pilarum firmitudini et aeternitati. Sub fornicibus quanta est pontis longitudo, fundus fluminis supra et infra ipsum pontem confixus est creberrimis vallis, et glarea exaggeratus in tumorem non impense altum, sed eo tenus, quo quum subita fluminis incrementa ingruerint, fundamenta pilarum ejus denudare ac subruere non valeant. Ab utroque autem latere vicum habet, et Trajanae viae jungitur, quae summo studio tenetur, et identidem reformatur.

Vocatur autem Muztaphae pons ab authore Muztapha. Hic enim Bajazitti principis temporibus, gravi jam senectute effoetus et opulentus, quum expiandorum peccatorum gratia pro more gentis suae vellet publico commodo opus aliquod condere, ponte decrevit Strymonem jungere, idque eo loco viae publicae, quo et difficilem et periculosum transitum viatoribus 328 exhibebat. Aggressus itaque opus magnae et molis et impensae, magna mente illud perfecit, facileque cum veteribus certare potest.

Caeterum Philippenses, ad quos divus Paulus apostolus scribit, hujus civitatis erant incolae. In cujus campis pugnavit primum Julius Caesar cum Pompejo. Deinde Augustus et Brutus cum Cassio; tantaque tumulorum per totos latissime campos erectorum copia cernitur, in quamcumque partem oculos verteris, ut numero eos comprehendere non facile possis. Nec dubium est vel praesentium indigenarum testimonio ducum ac virorum insignium fuisse sepulturas. Qui mos unde originem hunc in modum sepeliendi homines summos acceperit, nunc non succurrit mihi. Revera tamen sepulturas esse, licet etiam ex Vergilio cognoscere. Ait enim in III. de funere Polydori:
"Ergo instauramus Polydoro funus et ingens
Aggeritur tumulo tellus."
Et in VII. de Cajeta nutrice Aeneae:
"At pius exequiis Aeneas rite solutis
Aggere composito tumuli, postque alta quierunt
Aequora."
Est et in VI. simile, quod huc facit, de Palinuro:
"Quod te per coeli iucundum lumen et auras,
Per genitorem oro, per spem surgentis Juli:
Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram
Injice"

Ubi sepeliendis corporibus, quum ejusmodi tumuli excitari inciperent, primus terram cadaveri injiciebat, qui esset proximior consanguineus, vel uxor viro vel vir uxori, aut si nullus horum adesset, et res ageretur in exercitu, dux hoc officio pietatis, vel qui extitisset, aut amicissimus, fungebatur.

329

Unde et hic Palinurus ab Aenea, et apud Ovidium Penelope exigit a marito, ut Telemachus filius communis utrique extrema justa persolvat, quum dicat:


"Ille meos oculos claudat et ille tuos."

Verum prius, quam exeam e campis Philippicis, dicendum mihi est nоnnihil de hac ora terrae: debeat ne Thraciae ac Macedoniae ascribi. Ptolomaeus enim lib. III. tab. Europeae X. Strymonem amnem oriri in montibus, qui Thraciam dividunt a Macedonia; Strabo quoque Ptolomaeo vetustior, idem videtur sentire in VII. libro: Trans amnem, inquit, Strymonem usque ad Ponticum ostium et Haemum montem cuncta sunt Thracum, excepto littore, quod Graeci tenent. Nec dissentit Solinus, qui ait, inter Macedoniam et Thraciam Strymonem facere terminum, easque terras ab Haemo irrigare. Ad quam sententiam Lucas etiam Evangelista noster in Apostolorum Actis cap. XVI. accedit: Navigantes autem, inquit, a Troade recto cursu, venimus Samothracem, et sequenti die Neapolim, inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas colonia. At, perstante firmiter Ptolomaeo in sententia, idem Strabo, quum eodem ipso libro VII. dicat plerosque totam a Strymone plagam ad Nestum usque amnem Macedoniae ascribere, quo fortasse Tonciam amnem Nestum vult esse, Solinusque etiam polyhistor Rhodopem apellat Migdonium, quae est provincia Macedoniae Thraciae contermina, et Aristoteles etiam hoc astipulatur, quando dicit: extare in campis Philippicis Macedoniae auri fodinas quam plures. Mela vero Pomponius scripsit: Thraciam montes attollere Haemum, Rhodopem et Orbellum, 330 quum tamen totus Orbellus Mysiam insideat. Quo igitur pacto in utramque id partem probari possit, equidem non video, praesertim in hoc cursu itineris, et in tanta non solum novorum sed etiam veterum authorum diversitate sententiarum. Unde haud dubie palam est, veteres quoque multa scripsisse ex relatu et lectione priorum, non experientia propria. Ideo nec ipse sudabo in hoc curriculo, quum et incolae etiamnum varie de hoc sentiant, aliique Macedoniae, alii Thraciae oram hanc attribuunt, et facile futurum arbitror, ut harum provinciarum veteres termini confundantur et excidant, si hoc imperium majora sumet incrementa. Sed jam ad Strymonem, post quem suo loco etiam de aliis hujus Thraciae partis amnibus: Tonza, Neso, Hebro, Melani, Arzo, Athyra et Bathynia attingemus quaedam non indigna consideratione, multisque et veteribus et novis praeterita; qui amnes hoc ordine, ut nos posuimus, Strymonem sequuti usque ad promontorium Chrysoceros appellatum, in quo situm est Byzantium, cursum in mare tenent, praeter Tonzam, qui miscetur Strymoni. Quare ortus Strymon in Haemi montis radicibus eo fere ipso loco, in quo recedit ab Orbello, ab Izcaris quoque fonte, quem Ciabrum veteres vocavere, ut jam a nobis ante dictum est, haud multum disjungitur eo modo, quo a Rheno Danubius. Simul ac autem caput exerit, tenuem admodum referunt esse incolae, sed qui mox diversis rivis ex alpium hinc inde jugis prolabentibus auctus, fit aliquanto alienis aquis amplior, quod et Pomponius Mela testatur. Vectus inde per multos convallium anfractus, aliquot locis prae montium sinuationibus dilatatur, hoc ipsum Plinio quoque affirmante, qui dicit, eum prius in VII. fundi lacus quam cursum 331 dirigat. De quibus tamen lacubus nihil nobis affirmavere incolae. Nec his angustiis longiore spatio detinetur, quam bidui, summis eidem Hemi jugis incumbentibus, quae Philippo olim regi Macedonum conscensa, curiose etiam peragrata sunt. Evolutus dehinc e montium claustris, jugum, quod barbari Illyricae nationis Vetren, nos ventosum dicimus, uti supra est memoratum, in laeva dimittit, in dextra vero eos montes, quos Vasilizam et Zlavievi incolae nominant, et ab Haemo scissi amne Strymone, nec disjuncti ab Orbello, ut in tabulis videre est Ptolomaei, Philippopolim usque ubique eundem Strymonem comitati, postmodum per Mygdoniam, ultimam e regione Thraciae provinciam macedonicam in Aegaeum mare descendunt, qua Lemnos ínsula et mons Athos, nobis sanctus appellatus, eminent. Lapsus autem ab ipso usque fonte in orientem primis semper et flexuosis progressibus, ubi primum prodit in plana, ortum in tergo deserit, cursumque lato jam alveo et multis aquis conspicuis in Vulturnum per Philippenses campos dirigit. Per quos late initio dextra ora viae publicae sive Trajanae praefatorum montium ima foecundando, exspatiatus, ad Philippopolim in eandem viam redit. Ibi deinde inter urbem et suburbium accepto ponte ligneo versus Haemum ad sinistram recedit, qua per majora ejus planitiei spatia egressus, et longe lateque divagatus, denuo in memoratam viam majore jam sui et nomine et existimatione revertitur ad Muztaphae vicum, ubi et pontem hujus nominis a conditore ita nuncupatum subit. Post iterum repetito dextro latere, et V. circiter milliaria nostra emetitus, accedit tantum proxime ad civitatem Hadrianopolim, qua perinde atque ex debito quodam a limine salutata, 332 totus in Austrum torquetur versus Aegaeum. In quo tractu duobus pontibus acceptis, priore ligneo, posteriore lapideo, et in via Callipolitana posito, mare demum supradictum illabitur. Hoc proinde cursu, quem ab Haemo ad mare obtinet, nescio an plura, verum majora recipit flumina, quam quae recipit inter montes. Duo primum dextro latere, et utrumque e montibus Basilicis decurrentem, Ztaram Richam, hoc est, antiquum flumen ad Philippopolim, et Ardam paulo infra Hadrianopolim. Laevo deinde quinque: Topolnizam citra oppidum Tatar Pazarcik, ultra Jadinam paulo post Cruzkam; inde Gergovam, mox Tonzam eodem fere loco sub Hadrianopoli, quo Ardam. Ubi ponte etiam ligneo jungitur Tabaclar ab opificio coriariorum Turcis nuncupato, quod ibidem exercetur propter aquarum facultatem. Nec plura discere potuimus, praesertim quae a dextra ora in eum incidant. Verum quum campi Philippenses ad producendum oryza maxime sunt idonei, eoque genere leguminis multum exuberant, Jadinae aquis potissimum irrigantur, quae longa jam indigenarum industria in complures, easque amplas paludes infusae, ac in meatus derivatae plurium amnium speciem praebent. Quo fit ut mediis etiam caniculae fervoribus luto ea vita foedatur. Nomina autem Strymon tria habet: Hoc primum, quod et Graecis et Latinis commune est. Secundum Mariza, quod illyricum est. Tertium Mericz, quod turcicum. Caeterum, quum hodiernum ejus nomen recentiores quidam authores Hebro ascripserunt, Marizam appellantes, minime edocti recte, quandoquidem et Graeci, et Turcae, et quaeque aliae nationes inibi incolentes Hebrum id temporis Ergienem vocent, tum illi a Ptolomaeo quoque vera sua in 333 tabulis positio non est attribute. Alluit enim Philippopolim dextro latere, sinistro vero Hadrianopolim. Ptolomaeus illum et ab hac urbe et ab illa remote collocavit, quum interim et Hadrianopolim cum Philippopoli eandem esse civitatem scribat, contra classicos authores et publicam experientiam, quod qui videres propriis oculis, et tabulas ejusdem Ptolomaei diligentius consideravere, facile perspicere potuerunt, quod patefacimus. At jam ulterius.

Porro moti ex pago Cogniis sive Consthyza, quod a statione equorum nomen est sortitum, [ERROR: no reftable :]16. 17. XVI. Augusti, hinc vero ad Hormanly XVII., quae duo loca simili modo pagi sunt, et XVIII. ad [ERROR: no reftable :]18. pontem ac vicum Muztaphae pervenimus, qui tractus quoniam arduis collibus, locisque incultis et nemorosis late patet, nihil in eo offendimus, quod fuisset notatu dignum, praeter memoratum pontem Muztaphae, de quo jam abunde recensuimus.

Verum XIX. Augusti relicto ponte Muztaphae,[ERROR: no reftable :]19. venimus Hadrianopolim terra superiori simili. In quo spatio, nec a ponte multum longe, vidimus dextrorsum in Strymonis ripa oppidum Ciermenium, quod ex aedificiorum ruinis vetustam aliquam urbem fuisse apparebat. Nunc Zagarensi zangziaccho sedes est. Zagara autem oppidum est ad radices montis Haemi situm, qua parte imminet ab ortu campis Philippicis, totusque is tractus una cum ea parte montis praefati, Zagarensis comitatus hoc tempore appellatur, quum antiquo praetura Bessira vocatus fuerit a Bessis populis, quos veteres authores Haemi accolas, Nesoque amni et Pangeo monti, in quo sita est Hadrianopolis, conterminos fuisse prodiderunt. De quo lege 334 Ptolomaeum et Pangei montis apud vocabularios expositionem.

Oppidum vero Ciermenium sequitur amnis Gergona, ille quidem alveo exiguus, minime tamen aquarum indigus. Et mox civitas Hadrianopolis

Vade retro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.