Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro



At quamvis mediis hinc atque hinc numina votis
Aequa forent, tantasque tantęque regat sors molis habenas:
Non tamen eventu rerum cessabitur aequo. V076r
Si quid enim valet armorum rerum ualet experientia, si quid
In Marte ingenium, virtusque, animusque pericli
Contemptor, nulliquie obnoxia corda pavori,
Vinces Sancte senex, vinces Leo, tuque rebelles
Disiicies late volucrum Regina catervas,
Queis tantum furor, et rabies, sed at pectus egenum
Virtutis, patrioque animus algentior Aebro.

Horrendum fuerat, et formidabile nomen
Barbaricum, multos ad saecula tempora nostra per annos:
At nunc, si qua prius fuit huius gloria gentis,
In ventos abiit, turpique est obruta labe.
Vidimus Ismarii, viresque, omnemque Tyranni
Virtutem, quum Pannonios penetravit in agros
Mente furens, totum quo secum traxerat orbem.
Quotquot ab Aurorae regionibus ad freta Rubri
Aequoris, extremis quotquot numerantur ab Indis
Usque ad Hyperboreos sinuoso tramite montes,
Immanes populi; quotquot rigat Amphitrite,
Syrtibus a geminis, et littoribus Nabatheis
Ad Tanaim; rursusque alio se margine curvans,
Donec in Hadriacas sua brachia porrigat undas,
Convenere omnes: nec cernitur obruta tellus
Sub pedibus, tantas nec quis numerare catervas
Sufficeret, Lybicas potius numeraret arenas:
Omnibus his animi immites, et pectora bello
Prompta satis. sed enim rudis indigestaque turba
Consilii, et rationis inops, non stringere ferrum,
Non inferre gradum, nec scit pulchro ordine iusso
Stare loco, premit et premitur, seque implicat ultro.
Contra autem, magni clarum qui Caesaris agmen
Cerneret humanae nihil illic artis inesse,
Omnia sed superum manibus curata putaret.
Illic Ausoniae bello delecta iuventus
Ingentes animos, et fortia pectora pandens,
Hispanique Duces, quos Martia gloria coelo
Extulit, aeternumque dedit tolerantia nomen,
Et Rheni gens clara armis, et vincere sueta,
Sive mori nulli est victo cura ulla salutis,
Omnes assueti bellis, fulgentibus omnes
Septi armis stabant, quisque ad sua munia, iuncti,
Ordine dispositi ductorum iussa tenentes.
Flexit inops animi trepidas *.......... habenas
Non ausus tentare novi discrimina Martis,
Cuncta timens, solitosque aliis mutavit amictus,
Ignotusque suis patrias aufugit in oras:
Terga dedere suo vacuae ductore catervae;
Et quo quem fortuna tulit, sine lege, sine armis
Pallantesque vagique suas referuntur ad oras;
Profuit hybernis fugientibus imbribus auctus
Danubius, gelidaeque nives tenuere sequentes,
Quos tum laudis amor longe ad maiora tulisset
Facta, modum reliquis forsan factura periclis.
Sed vetuit fortuna, Deusque, ut Caesar habere
Posset, ubi innumeris se se exercere tryumphis;
Tunc, ubi nulla data est optatae copia pugnae
Protinus Hesperias vertit se victor ad oras
Caesar, et Ismario statuit de Rege trophoeum
Coelitibus, meritosque aris indixit honores.
Parte alia impatiens irarum *....... in undis
Eventum renovare parat, missisque repente
Classibus innumeris incautos opprimit Affros,
Atque hinc ingentes ubi erant Carthaginis arces
Haud procul, antiquum sub proditione Tunetem
Occupat, et patrio pulsum secedere regno
Cogit, amicitiae praetenso nomine Regem,
Et longa exilia, et longinquas quaerere sedes
Non tulit hoc Caesar, subito sed comparat omnes,
Quas habet in ditione rates, citusque relatu
Eijicit infestos Lybicis de finibus hostes,
Disiecitque mari classes, atque ignibus ausit,
Multaque (quod longe ante alia est memorabile facta)
Millia captorum, quos saeva compede vinctos
Barbarus obscura clausos in rupe tenebat;
Mollibus eversis quae carceris ostia duri
Undique cingebant, superas eduxit ad auras:
Et quot nec votis poterant sperare solutos,
Muneribusque graves patrias dimisit ad urbes;
Ipsumque extorrem parvo post tempore Regem
Advocat, et scaeptrum laetanti reddit avitum.
Non fuit Ismario toties tentasse Tyranno
Fortunam sine laude satis; sed rursus in arma
Fertur, et insano bellorum flagrat amore:
Ac, veluti Herculeae reparatur bellua lernae,
Maiores reparat terraque marique catervas:
Obruit arva viris, et totum classibus aequor,
Quot neque Threijcias Xerxes traduxit in oras,
Per medium cum navit Athon, neque littore ab Indo
Demens Leucadiae traxit Cleopatra ruinae.
Miratur Triton, imis Neptunus in undis
Extimuit sortita rapi sibi iura tridentis;
Et celer Herculeas aufugit ad usque columnas.
Iamque animo totum terrarum concipit orbem
Barbarus, haud fidei memor, et rectumque piumque
Spernit; et incautos neglecto foedere pacis
Aggreditur Venetos, Phaeacumque obsidet arces,
Et late ferro populatur et ignibus agros,
Quodque potest genus omne mali Phaeacibus infert.
At contra Veneti, quum se videre nephando
Marte peti, toto extemplo conamine nixi
Instruxere suas quotquot potuere Carinas.
Illic Euganei convenit turba Timavi
Vincere sueta mari, volucresque aequantia cursu
Rostra liburna notos: necnon Mavortia pubes
Illyriae manus aequoreis assueta tryumphis
Illic Dictaeaeque rates, quibus omnis in armis
Gloria, difficilique arcu, levibusque sagittis.
Vade retro

Vade porro


Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.