Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AD MARIANUM BIZANTIUM
O Longe ante alios mihi semper habende sodales,
Atque animi melior pars Mariane mei;
Cui me, quod nulli possint dissolvere casus,
Mutuus aeterno foedere iunxit Amor:
Forsitan hos inter terraeque marisque tumultus
Scire tuus cuperes, quid Ludovicus agat;
Quem modo Gnosiacae celsis sub montibus Idae
Pendentem dubia mente Rethymna tenet.
Vivo, nec ulla tui mihi praeterit immemor hora,
Meque tibi curae non minus esse puto:
Attamen hic vitam per mille pericula duco,
Et timeo varios nocte dieque metus:
Hic etenim mediae contempto frigore brumae,
Barbarus Aegaeas obsidet hostis aquas.
Huic cessit Scyros: cessit perterrita Naxos,
Et quondam niveo marmore clara Paros,
Et , quae Myrmidonas sacrae de stipite quercus
Progenuit, comites fortis Achille tuos,
Innumeraequae aliae, quas longum est dicere terrae,
Quas pater immensis Aegeus ambit aquis.
Tum late Aegaeae domitis cultoribus undae
Iam parat in nostros vertere signa lares.
Quid nobis animi, quae nam sit cura, relinquo
Arbitrio statuas ut Mariane tuo.
Hic nos quotidie facta atque infecta canendo,
Territat innumeris nuncia fama modis.
Conteritur muris, et circumquaque struendis
Aggeribus, magna sedulitate dies.
Nox vero excubiis hac illa in parte locandis,
Et plena est vario quaelibet hora metu.
At quanquam me tot cinxit fortuna periclis,
Cultor amicitiae sum tamen usque tuae;
Et, quid te pariles vereor perferre labores,
Adversos doleo te quoque habere Deos.
Tu quoque sume parem de me Bizantice curam,
Noster ut aeterno tempore vivat amor;
Et me, pausillum tibi quum superaverit oci,
De statu certum fac Mariane tuo.
Vade retro

Vade porro


Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.