Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MARTINALES LUSUS
Iam Martinalis redeunt solennia pompae,
Festaque non tacito praetereunda pede.
Haec celebrat praesens pro Saturnalibus aetas,
Ut nihil antiquis invideamus avis.
Disscurunt iuvenes passim, celeresque puellae
Per medios urbis, sedula turba, vias:
Atque ferunt referuntque cito vaga munera cursu,
Munera, quae certi pondus amoris habent.
Laetitia, cantuque sonant loca cuncta, virumque
Excipiunt hylares, sydera celsa sonos:
Ducuntur variae per compita lata choreae,
Saltat amatori iuncta puella suo:
Impiger in medio populi fervore Cupido,
Molliter accensas vibrat in ora faces.
Interea multi tepefacta calore Lyei
Fertur inornatis ebria turba choris,
Qualiter, Ogigio rapitur quum protinus oestro,
Saltat in alternos concita Bacca pedes.
Haud aliter nostram rapitur vesana per urbem
Illa tumens multi turba calore meri.
Cernuntur loeti mediis sub noctibus ignes,
Accensaeque micant per latus omne faces:
Pulsa tremit pedibus tellus, clamoribus aether,
Ingeminant laetos concava tecta sonos.
Non tuba, non litui, non illic tympana desunt,
Non Aegiptiacis sistra verenda Deis.
Haud secus Ideis resonabant aera sub antris,
Quae puerum morti surripuere Iovem.
Perque domos passim convivia laeta parantur,
Sternitur Attalicis mensa beata toris,
Libantur veteri carchesia fervida Baccho,
Nec mala fumosum dilluit unda merum.
Tunc circum pleni calices inde vagantur,
Et castus toto pellitur orbe pudor,
Per risum, atque iocum, et cantus nox ducitur omnis,
Oblectat madidos alea iacta viros;
Sive coloratae Getulo murice chartae,
Quamque tenent gemini picta tabella Duces.
At levior teneras exercet cura puellas
Ludicra per teretes mille reperta nuces.
Hos inter lusus, haec inter festa, latenter
Nox abit, et roseis astra fugantur equis.
Vade retro

Vade porro


Paskalic, LudovikCamillo, GiulioMolza, Francesco MariaVolpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551]: Carmina, versio electronica, 2642 versus, verborum 17191, ed. Sanja Peric Gavrancic [genus: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [numerus verborum] [paskalic-l-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.